Cf. Lazer. Diatr. de Vita et Scr. Muret. pag. 545. R. Fr. |
Veteri consuetudine receptum est, ut omnes, qui artem aliquam publice docendam suscipiunt, eam primam habeant concionem, qua rationem instituti sui cum eius, quam se tradituros esse profitentur, artis laude coniungant, eoque quidquid habent in dicendo virium conferant, ut in ea cum utilitatis et emolumenti, tum dignitatis et amplitudinis longe plurimum inesse confirment. Quae consuetudo etsi minime reprehendenda mihi quidem videtur: quod omnia laudanda sunt, quae ad amplificandam honestarum artium dignitatem et ad excitandum in hominum animis earum studium pertinent: tamen illud habet incommodi, quod, dum omnes promiscue iisdem fere afficiuntur laudibus, eiusdemque rei gloriam diversarum artium homines ad suam quisque traducere ac transferre conantur, fit, ut in vulgus elevetur omnium auctoritas, et ut, quoties aliquis de quacunque arte quippiam honorifice ac splendide dicere ingressus est, circumfusa multitudo ita eum loqui opinetur, non quod ita sit, sed quod eam tunc artem ornandam celebrandamque susceperit, idem de alia dicturus, si alia sibi extollenda et exaggeranda esset. Ergo ut qui comoedias aut tragoedias spectant, cum histrionem aliquem in proscenio auro ac purpura fulgentem viderint, facile intelligunt, illa ornamenta ipsius propria non esse; sed futurum, ut aeque illis indueretur quilibet alius e grege, qui ad tempus eam personam sustineret: ita qui eiusmodi orationes audiunt, cum hanc aut illam artem magnificis et exquisitis exornatam laudibus vident, statim iudicant, nihilo magis eas in hanc quam in illam convenire, futurumque, ut eadem de qualibet alia dicerentur, cui orator, tanquam choragus, eas quasi partes mandare atque imponere voluisset. Quae cum mihi de principio in mentem venirent, propemodum in eam me sententiam adduxerant, ut eam Philosophiae partem, quae ad confirmandos
[ 161 ]
mores instituendaeque vitae rationem pertinet, quotidianis disputationibus, quantum meae vires ferent, illustraturus, nihil initio, quo dignitatem ipsius vobis commendarem, dicendum arbitrarer; verentem, ne cum suis eam modo ac propriis laudibus extulissem, communes tamen illae nonnullis ac tralaticiae viderentur. Simul autem illud cogitabam, si qui nondum pervidissent, assidua et diligens harum praeceptionum tractatio quantum momenti habeat ad bene beateque vivendum, fore, ut brevi eis pro me res ipsa loqueretur: ex qua multo id eos melius multoque perfectius quam aut ex mea aut ex cuiusquam oratione cognituros. Sed ab ea me sententia abduxit amicorum aliter sentientium auctoritas, qui cum alia multa, tum hoc argumentum attulerunt: cum haec ipsa Philosophia praecipiat, non esse cuiquam temere a publica consuetudine discedendum, minime convenire, qui eam se traditurum profiteretur, eum in ipso quasi vestibulo illius praecepta migrare. Quocirca dicam hodierno die breviter et modice de moralis Philosophiae laudibus deque fructibus, quos illa suis cultoribus pollicetur; sed philosophico magis quam oratorio more, non ut ei quidquam alieni affingam, aut quae ipsius propria sunt, amplificandi caussa in maius extollam: quorum alterutrum si coner, ipsa mihi Philosophia, ut est veritatis amans, tanquam Achilli Homerica Pallas, manum iniiciat: sed ut nudo ac simplici orationis genere, quale veritatis proprium esse ait Euripides, ea, quae ad rem facere videbuntur, exponam. Primum igitur non artium modo, sed omnium omnino humanarum rerum dignitatem atque praestantiam ex fine, ad quem earum quaeque dirigitur, quemque sibi proponit, pendi ac spectari arbitror oportere: ut, quanto cuiusque finis praestantior ac divinior est, tanto ipsa ceteris excellere iudicetur. Quo posito: est enim ita perspicuum, ut probationis non indigeat: quis unquam reperietur tanta vi praeditus ingenii, tanta
[ 162 ]
eloquentiae copia instructus, qui se de Philosophia pro ipsius dignitate verba facere posse confidat? Non enim illa sibi opes ac copias, quae et saepe possessoribus suis exitio sunt et tam multis casibus eripi possunt; non honores et imperia, quae quod concupiverint, multi, quod aspernatus sit, nemo unquam vituperatus est; non quidquam denique proponit eiusmodi, quo et carere sine probro et abundare sine gloria liceat: sed eam, ad quam omnes adspirant, quam sibi votis omnibus expetunt, ad quam omnes suas actiones omniaque consilia referunt, felicitatem. Quanto igitur ceteris omnibus bonis antestat felicitas, tanto Philosophia ceteris artibus antecellit. Quod si tanto studio coluntur artes quaedam, quae nihil sibi aliud quam lucrum et rei familiaris amplificationem tum incertam, tum laboris ac periculi plenam proponunt: quanto haec studio digna est, qua parantur verae illae opes animi, quae non furto eripi, non incendio absumi, non naufragio absorberi possunt; quaeque certam rectamque viam commonstrant ad persequendum id bonum, quo cetera omnia continentur? Si tanto in honore medicina est, quod habere levationem morborum, quibus tentatur corpus, bonaeque valetudinis ac firmitatis tum effectrix esse, tum conservatrix creditur: qui tandem honores excogitari poterunt ea arte digni, quae se in animis idem effecturam esse profitetur? Nam et praestantior corpore animus est, et huius quam illius multo plures morbi multoque periculosiores. Quod si cui forte dubium est, excutiat ille paullisper intelligentiam suam secumque reputet, quam saepe unius hominis ambitio, avaritia, libido integras funditus everterit civitates. His autem et similibus morbis medetur Philosophia, eamque in suis efficit animi firmitudinem, quam non voluptatum illecebrae, non dolorum faces, non divitiarum splendor, non obscura et contempta paupertas, non honorum sitis, non ignominiae metus, non vitae cupiditas, non mortis terror convellere ac labefactare possit. Ut enim Olympi cacumen poëtae semper quietum esse aiunt; propterea quod altius sit, quam ut eo vis ventorum tempestatumque perveniat: sic Philosophorum animus sublimior et excelsior est, quam ut istos flatus sentiat furentium et de rebus abiectissimis inter se humi digladiantium cupiditatum. Stat ille, ut in medio mari edita et altissimis defixa radicibus rupes: cuius summa fluctus ne attingunt quidem, infima sic verberant, non ut eam commoveant, sed ut ipsi frangantur. Novit Philosophus vulgarium voluptatum blanditias partim puerilium oblectamentorum similes esse, indignas non modo quas consectentur, sed quas respiciant viri; partim cum dedecore ac turpitudine coniunctas, ut satius sit, quovis dolore lacerari, quam venenata ac pestifera earum suavitate mulceri. Habet alias ex sese proprias ac perpetuas voluptates, easdemque sincerissimas nullaque ne minima quidem permistione molestiae contaminatas, quas ex ipsa virtute et ex honestis actionibus carpit: iis fruitur, iis mentem pascit, iis se oblectat, eas solas caras ac iucundas habet. Nam ut in beatorum insulis dicuntur esse arbores quaedam adspectu iucundissimae,
[ 163 ]
quarum in ramis toto anni tempore cernere est alios fructus mites iam et ad maturitatem perductos, alios maturescentes, alios pubentes adhuc et in primum se florem induentes: sic in eorum, qui vere ac serio philosophantur, animis toto vitae tempore aliae actiones honestae ac laudabiles confectae iam sunt et absolutae, aliae in eo suntSic sane loquutus etiam Servius est ad Virg. Aen. III. 286. cumque in eo essent, ut iam civitatis potirentur. et ICtus in Digest. lib. XLII. tit. VIII. 24. pag. 882. ed. Spangenb. cum in eo essent, ut bona debitoris mei venirent. (ubi tamen probabilior est Hal. lectio, cum in eo esset etc.) Hygin. fab. 261. Quum ab Ulixe per nuptiarum simulalionem adducta Iphigenia in eo esset, ut immolaretur, numinis miseratione sublata est. Digest. lib. II. tit. XIV. 44. pag. 44. cum in eo esset pupillus, ut ab hereditate patris abstineretur. (ubi fortasse sic distinguendum erat: esset, pupillus ut etc.) Sed forsitan rectius fuerit a talibus abstinere, utpote quum mihi certe Latini scriptores non tam dixisse videantur in eo sum ut hoc faciam quam in eo est ut hoc faciam: idque quum simili formula prope erat ut (Liv. II. 23. Iam prope erat, ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum. ibid. cap. 30. ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur. et cap. 65. Iam prope erat, ut in summum clivi iugum evaderent, quum terga hostes dedere.) tum his locis probari videtur posse: Liv. VIII. 27. iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes aut domini habendi sint. XXVIII. 22. Si rem inclinatam viderent, atque in eo iam esse, ut urbs caperetur. (XXX. 19. Non in eo esse Karthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant.) XXXIV. 41. quum res non in eo esset, ut Cyprum tentaret. Varr. de R. R. III. 1. pr. In eo nunc denique est, ut dici possit: Septingenti sunt etc. Neque quidquam obstare video, quominus eadem ratione existimes de his: Cornel. Nep. Milt. cap. 7. § . 3. Quum iam in eo esset, ut oppido potiretur. (ubi quod supplent puncto, momento temporis, ferri non potest, quum nemo facile dixerit: ille fuit in eo puncto vel momento temporis, ut hoc faceret, er war auf dem Punkle, dass — certe aliquanto melius erat intelligere loco, ita ut haec esset sententia: in eo iam erat loco, eo iam pervenerat, ut etc. Fuit etiam qui in eo esset satis inepte explicaret in eo esset occupatus.) Pausan. cap. 5. pr. quum iam in eo esset, ut comprehenderetur, e vultu cuiusdam ephori, qui eum admonere cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. Liv. II. 17. quum, vineis refectis aliaque mole belli, iam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta. Digest. lib. XXIX. tit. II. 30. § . 2. pag. 527. quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum. Tu si quid novisti rectius istis, candidus imperti: si non, his utere mecum. Fr. | ut absolvantur, aliae inchoantur adhuc et informantur, primisque, ut ita dixerim, lineis designantur. Itaque aliarum recordatione ac conscientia, aliarum tractatione ac praesentia, aliarum meditatione et prospicientiaDe hoc voc. cf. Muretus ad Cic. Philipp. VII. 7. (Tom. II. pag. 1000. ed. Ruhnk.) Fr. | sic afficiuntur, nihil ut sibi praeterea iucundum aut amabile existiment. Immensa etiam illa et inexplebilis accumulandarum opum aviditas, quam incertum est copia an inopia magis incendat, radices agere in animo Philosophiae praeceptis consito et exculto non potest. Quid ita? Nimirum quia haec id vel praecipue in suorum animis inserit, naturales opes et terminatas esse et facile parabiles; eas qui adeptus sit, nihil ei amplius appetendum; non qui plurimum habeat, sed qui minimum desideret, ditissimum esse; nihil magni faciendum, quod aeque pessimus atque optimus quisque consequi possit. Neque tamen eorum consilium probat, qui aut
[ 164 ]
aurum in mare abiecisse aut possessiones suas incultas ac desertas reliquisse memorantur: haec enim aut ignavorum hominum videntur aut pecunia uti nescientium: quorum utrumque in vitio, non in laude ponendum est. Ac fuere quidem ii, de quibus illa narrantur, Philosophi: sed rudior illa quaedam et simplicior Philosophia tum fuit: politior nostra haec et ad usum civilem accommodatior: quae docet, opes, si quis aut a parentibus acceperit aut industria sua quaesierit, aut alia quapiam honesta ratione ad eas pervenerit, non aspernandas aut reiiciendas esse, sed ita habendas, ut virtutis, non ut luxuriae administras. Nam illud mihi quidem permirum videri solet, quid ita veteres illi iudicarint, non posse se simul et rem habere et in sapientiae studia incumbere: qui mihi etiam videntur, quo facto summam divitiarum contemptionem significare ac prae se ferre voluerunt, eo ipso indicasse nimiam quandam erga eas naturae suae propensionem, si nummos in arcam condere non poterant, ut non omnes cogitationes suas in eandem arcam includerent; neque, quamdiu patrimonium habebant, imperare sibi, ut aliis rebus contemplandis ac cognoscendis vacarent. Equidem nunquam eum militem laudaverim neque fortem habendum duxerim, qui adversarium a se quam longissime amoveat, ne cum eo manus conserat; sed eum potius, qui et congrediatur et vincat. Neque vero video, qui minus impedimento sit egestas studiis quam divitiae. Necesse est enim, qui unde vivat non habet, eum sibi vitae subsidia aliunde quaerere: in quo quantum temporis ponit, tantum de sapientiae studiis detrahit. Melius igitur Philosophia, cui qui se regendos permittunt, ii opes, si non habent, non requirunt; si habent, utuntur ut decet: neque unquam torquentur aut augendi cupiditate aut amittendi metu. Quid ego nunc de perturbatrice humanarum rerum, optimi cuiusque ingenii corruptrice, concitatrice bellorum omnium, ambitione, quam semper virere in eorum quos semel occupavit animis, neque unquam consenescere, gravissimus auctor ait Thucydides,II. 44. to\ ga\r filo/timon a)gh/rwn mo/non, kai\ ou)k e)n tw=| a)xrei/w| th=s h(liki/as to\ kerdai/nein, w(/sper tine/s fusi, ma=llon te/rpei, a)lla\ to\ tima=sqai. cf. infra pag. 493. R. Fr. | verba faciam? Numquid illius unquam facibus accendi poterit pectus, quod infusa prius Philosophiae praecepta irrigaverint? Imo vero etiam si antea subiecti ab ea ignis aliquid forte conceperit, id totum instillata Philosophia restinguet. Ea enim magistra ac praeceptrice cognoscimus, verum decus veramque gloriam in sola virtute positam esse: eam qui consecutus sit, quid alii de se iudicent, non admodum laborare oportere: praecipue vero despiciendam levis et imperitae multitudinis temeritatem, quae ad mandandos honores caeco saepius et inconsiderato impetu quam certo et explorato iudicio fertur. Praeclare
[ 165 ]
et sapienter Cato malle se dicebat, quaerere homines, cur sibi posita non esset statua, quam si quaererent, cur posita fuisset.Ma=llon, e)/fh, bou/lomai punqa/nesqai/ tinas, dia\ ti/ mou a)ndria\s ou) kei=tai h)\ dia\ ti/ kei=tai. Plutarch. Tom. IX. pag. 263. Rsk. Fr. | Eodem animo sunt veri omnes Philosophi: esse se, ut de Amphiarao ait Aeschylus,
Sept. adv. Theb. 594.
*ou) ga\r dokei=n a)/ristos, a)ll' ei)=nai qe/lei.
Cf. Beier. ad Cic. de Off. II. 12. 43. Fr.
| quam videri optimos malunt; honores autem et magistratus aut non petunt, aut alienae, non suae utilitatis caussa petunt; neque si adepti sint, exsultant; neque, si repulsam tulerint, anguntur animo, sed placate id et moderate ferunt; aut si quando dolent, reipub. dolent vicem, non suam. Caesarem ferunt, cum pontificatum petiturus ad comitia descenderet, matri dixisse, illam eo die aut pontificem habituram filium aut exulem.)=*w mh=ter, ei)=pen, th/meron h)\ a)rxiere/a to\n ui(o\n h)\ fuga/da o)/yei. Plutarch. Caes. cap. 7. Fr. | Iam tum praesagire ac praecognoscere licebat, ambitionem illam ingens aliquod malum civitati daturam. Itaque, quid postea effecerit, videmus. At Cato, in petitione praeturae etiam Vatinio posthabitus, aequissimo ac moderatissimo animo tulit.Cf. Plutarch. Cat. min. cap. 42. Fr. | Ita sunt Philosophi. Maximam voluptatem in praetermittendis voluptatibus, maximas opes in quieto ac contento suis animo, maximam gloriam in non ambienda gloria ponunt. Satis honoratum putant esse, qui honore dignus sit; satis magnum regem, qui se ipsum regere; satis potentem imperatorem, qui cupiditatibus suis imperare possit: qui vero eis plane domitis ac subactis iugum rationis, quod illae ne conentur quidem unquam excutere, imposuerit, ab eo omnes aliorum victorias triumphosque superatos. Quod si libidinem, avaritiam, ambitionem pestes quasdam ac furias esse novimus, quae funditus humanam vitam conturbent: quantus honos habendus est Philosophiae, quae se omnes earum conatus repulsuram, omnes igniculos repressuram, omnia semina elisuram, non magnificentius quam verius pollicetur? Videre vos opinor, quam se latus orationi meae campus ostendat, si, quaecunque hoc loco se offerunt, persequi, et in singulis insistere atque immorari velim. Nam cum virtus nulla sit, de qua non splendide et ornate dicere; nullum vitium, in quod non graviter et copiose invehi liceat: quidquid de eorum utrolibet dici potest, idem ad Philosophiam laudandam accommodari potest: quam virtutis indagatricem, vitiorum expultricem
[ 166 ]
Latinorum omnium eloquentissimus vere ac merito nominavit.Tusc. Disp. V. 2. § . 5. Fr. | Sed non committam, ut cuiquam videar transilire eos terminos, quos initio pepigi: potiusque reprehendi me patiar, quod multa, quae fusius explicare licuisset, compresserim ac coartaverim, quam quod in ulla re dilatanda evectus sim longius iusto, neque satis mihi temperare potuerim. Nunc illud mihi etiam atque etiam considerate: ceterarum omnium artium fines, neque eos modo, sed omnia prorsus, quae bona putantur in vita, nisi quis Philosophiam vitae ducem habeat, pestifera ac perniciosa esse. Da homini non Philosopho opes ac copias; da honores atque imperia; da firmam valetudinem; da gladiatorium totius corporis robur; da multarum magnarumque rerum cognitionem ac scientiam; da flexanimam illam, ut poëtae vocant, et omnium rerum reginam eloquentiam; da quidquid in filiis parentum votis optari solet: quo eiusmodi plura in talem hominem congesseris, eo illum magis et in suam et in aliorum perniciem armaveris. Opibus abutetur ad suam libidinem explendam; imperiis ad alienam libertatem opprimendam; firmitate et robore ad obeunda facinora; scientiam copiamque dicendi ad circumveniendos cives suos, ad perturbandam rempub., ad omnia denique tum sacra tum profana permiscenda et evertenda convertet. Da haec eadem vero minimeque fucato Philosopho: Deum quendam ad bene faciendum humano generi e caelo demissum esse dices. Atque hoc illud est, quod in Alcibiade minore sive Plato sive Xenophon disputat, ea quae suapte natura bona sunt, sine scientia eius quod optimum est, quam eandem et Philosophiam esse statuo, ad perniciem, non ad salutem valere. O praeclaram laudem Philosophiae, cuius ope ne mala quidem nocere; qua detracta, ne bona quidem prodesse possunt. Merito dixit Plato, nullum a Diis datum esse hominibus ea maius aut praeclarius donum: merito Cicero,Tusc. Disp. V. 2. § . 5. Fr. | unum diem ex eius praeceptis actum immortalitati anteponendum. Neque vero non illud ad eius, de qua proprie sermo nobis institutus est, Philosophiae laudem ac commendationem facit, quod omnia propemodum, quae a veteribus de Philosophia honorifice dicta sunt, ad hanc pertinent, quae in vitae ac morum emendatione versatur. Non enim Plato, cum illam nobilissimam vocem tanquam ex oraculo edidit, tum demum beatas civitates fore, cum aut regnarent Philosophi, aut reges philosopharentur,Cf. supra pag. 24. R. Fr. | intellexit, tum id
[ 167 ]
eventurum, cum reges aut in disserendi subtilitate aut in pervestigandis rerum naturalium caussis occupati essent: quae quanquam praeclara sunt, longissime tamen absunt ab eo, ut beatas respublicas efficere possint: sed cum virtutis pulcritudine incensi omnes vires suas ad eam non cognoscendam modo, sed exercendam, excolendam, propagandam contulissent. At contra quidquid inanibus imperitorum ac maledicorum sermunculis adversus Philosophiam iactatum est, quoscunque in eam aculeos scurrilis quorundam libido coniecit, quidquid ad minuendam ipsius dignitatem veteris comoediae licentia effutiit, id omne, si diligentius excutiatur, ad Dialecticos potius et ad Physicos quam ad Politicos pertinere videbitur. Quod si ullus in orbe terrarum locus est, ubi Politicen florere suamque dignitatem obtinere deceat, Romae id, Romae potissimum fieri debet: cui urbi a primo ipsius ortu divino permissu datum est, ut aliis imperaret; unde leges, unde iura, unde religionem ceterae nationes et olim petierunt et nunc petunt; unde quondam exstiterunt tam multi clari viri, qui haec praecepta, quae nos tradituri sumus, exemplo suo comprobarent. Nolite enim putare illa lumina, Camillos, Curios, Fabricios, Fabios, Scipiones, Laelios ceterosque praestantes viros, quos olim haec urbs innumerabiles tulit, quorum quotidie nomina auditis, facta legitis, monumenta cernitis, statuas tanta cum admiratione intuemini, quod de Philosophia neque disputarunt fere neque scripserunt, eo minus Philosophos fuisse. Vita illi, non oratione; factis, non dictis; moribus, non sermonibus philosophabantur: quod pulcerrimum ac verissimum est philosophandi genus. Integritatem, iustitiam, fidem, fortitudinem, omnem denique virtutem et colebant ipsi et alios colere iubebant. Eo ad tantam maiestatem atque amplitudinem pervenerunt, ut pleraeque gentes, quod ipsae olim a talibus viris subactae ac superatae sint, quam quod ipsae alias devicerint, praeclarius sibi ac gloriosius ducant. Quantam oportet gloriam fuisse vincentium, cum victi tot post saeculis glorientur? Eorum ego potissimum exemplis, adolescentes, incitabo vos quotidie atque exacuam: neque ullum ex Aristotele praeceptum proferam, cuius non ex hac urbe plurima maximeque illustria exempla repetantur. Constitui enim, quando Pius, optimus ac sanctissimus Pontifex, qui ipse omnis virtutis perfectissimum exemplar est, eum mihi honorem detulit, ut a me virtutis et officii praecepta vobis proponi atque explicari voluerit, modis omnibus eniti, ut ea non arido et inculto et molestis implicato quaestionibus orationis genere prosequar: sed, quantum
[ 168 ]
id quidem in me erit, florido et ubere et quasi stellis quibusdam, ita petitis ex vetere historia exemplis illuminato atque distincto. Peto autem a vobis, ut, si et in iis rebus, quas tractare institui, summam dignitatem inesse cernitis, et me nullis vigiliis, nullis laboribus, nulli denique rei parcentem, ut vestris commodis consulam, videbitis, industriam meam diligentia ac benevolentia vestra adiuvetis. DIXI.
|