Si quantum laetitiae Pontificatus tuus Antonio regi Navarrae et Ioannae ipsius uxori attulit, beatissime Pater, tantum eis commoditatis ad eam laetitiam nulla interiecta mora tibi significandam tempora tribuissent: nihil omnino habuissent antiquius, quam ut ad te statim mitterent, qui tibi summum honorem, huic amplissimo Cardinalium collegio summam prudentiae ac iudicii laudem, universae Christianae reipub. magnam et prope exploratam antiquae dignitatis recuperandae spem suo nomine gratularetur. Sed quoniam, quantum ex optimi et ad sedandas horum temporum discordias aptissimi Pontificis creatione gaudium caperent, in ipsorum probitate ac fide positum fuit; quam vacuum tempus et ad legationem eius rei caussa subito decernendam idoneum haberent, non fuit: iudicarunt, si temporibus suis parerent et quod recenti re facere, cum magnopere cuperent, non satis commode poterant, id in diem differrent, nihilo minus ea caussa testificationem voluntatis suae aut sibi honorificam aut tibi iucundam atque acceptam
[ 154 ]
fore. Et vero, beatissime Pater, si apud te et apud hoc sanctissimum augustissimumque concilium non ex vulgi opinionibus, sed ex veritate unaquaeque res penditur: gratulatio paulo serius facta non tam propter tarditatem aliquid de illa novitatis suavitate ac dulcedine deperdere, quam propter maturitatem aliquid auctoritatis ac fidei acquirere videtur. Etenim qui tibi, cum primúm ad istum caelo proximum in terris locum divino consilio sublatus es, gratulabantur, eam tantum gaudii sui caussam afferre poterant, quod certo sperarent fore, ut qui te per totam vitam omnibus maximis honoribus dignissimum praebuisses, eum consecutus, quo nullus amplior exoptari potest, tantam dignitatis amplificationem pari virtutis accessione cumulares. Magna prorsus illis et illustria suppeditabant argumenta, cur ita crederent: neque non firmissimis fundamentis nitebatur incredibilis illa spes, quam de futura Pontificatus tui felicitate conceperant. Sed quantum interest inter ea quae futura creduntur et ea quae iam sunt; quanto experta iam et explorata, quam sperata et exspectata, maiorem laetitiam in animis hominum commovent; quanto certius et verius homines praeterita et praesentia commendare quam de futuris affirmate pronunciare possunt: tanto plus ponderis ac fidei habere debet ea gratulatio, quae tibi fit, annum prope iam integrum ex ista sanctissima sede universum orbem sapientissime gubernanti, quam illae, quae tum fiebant, cum homines, qualem esse te plus plusque in dies experiuntur, talem futurum esse prospicerent quasique augurarentur. Neque vero haec in eam sententiam iccirco a me disputantur, quod non libentissime facturi fuerint Antonius rex et Ioanna regina Navarrae, ut quemadmodum nulli Christianorum principum concedebant, qui maius ex tua dignitate gaudium percepisset; ita nemini, quantum per locorum intervalla licuisset, concederent, qui tibi citius de illius adeptione gratularetur: si quam solutae ipsis et liberae voluntates, tam soluta etiam et nullis impedita difficultatibus tempora fuissent. Sed ita cogitarunt: si rerum suarum incommodo maturarent id facere, ipsi tibi, cui maxime probare studium suum cuperent, pro tua in se paterna caritate, ubi rem cognosses, insuavem fore celeritatem sine ulla necessitate cum ipsorum incommodatione susceptam. Nunc autem miserunt ad te clarissimum et spectatissimum virum, Petrum
[ 155 ]
Albretium, propinquum suum, qui genibus tuis suppliciter advolutus, tibi, vero Iesu Christi in terris vicario, certissimo Petri Apostolorum principis successori, communi totius Ecclesiae Christianae pastori ac gubernatori, debitam obedientiam suo amborum nomine praestaret atque exhiberet: tibique atque huic sacrosancto collegio confirmaret, Antonium regem et Ioannam reginam Navarrae, uti veros Ecclesiae filios decet, tibi semper dicto audientes futuros: neque ullam evenire posse rem tantam, quae ipsos ab huius sanctae et Apostolicae Sedis observantia et ab ea, quam sibi per manus a maioribus traditam summa firmitate ac constantia perpetuo retinuerunt, persuasione divellat. Hic ego, beatissime Pater, si orationis vela pandere et quasi aperto invectus mari per eorum principum laudes, quorum nomine apud te verba facio, decurrere instituam, vereor, ne, cum dicendi principium vel facillime reperero, exitum reperire non possim. Nam quae tandem nominari potest ullo in genere virtus, quae non in eorum utroque ita emineat, ut ad quamcunque se quis animo et cogitatione converterit, ea demum excellere ac praestare videantur? Sed quoniam et ipsi nos hoc tempore suae modo voluntatis interpretes, non etiam suarum laudum explicatores esse voluerunt, et eorum virtus excelso atque illustri sita loco, satis ipsa per se nullo adhibito alienae praedicationis lumine in oculos omnium incurrit: laudandis ipsis, quod verissime ac copiosissime facere possem, supersedebo: tantum ex veteribus historiis nonnulla proferam, ex quibus intelligatur, et ab iis illos ortos esse maioribus, et in eorum opes atque imperia successisse, qui sibi posterisque suis amplissimam gloriam nulla re magis quam frangendis ac domandis nostrae religionis hostibus defendendaque Apostolicae Sedis dignitate pepererunt. Quis est enim ita veteris memoriae ignarus, ita in superiorum temporum historiis peregrinus atque hospes, qui non Divi Ludovici Gallorum regis optimi ac sanctissimi res pro Ecclesia fortiter gestas, si minus e scriptorum monumentis cognoverit, at auditione certe aliqua acceperit? Cuius viri per omnem vitam domi forisque spectata virtus et vivum maxima laude cumulavit, et confecto huius vitae curriculo in caelestium concilio collocatum ad Divorum religionem et sanctimoniam consecravit. Ab eo igitur et Antonius rex et Ioanna regina Navarrae, duobus quasi rivis ex eodem capite manantibus, originem ducunt: ut non sine divino consilio sancti regis soboles in plures familias sparsa atque diducta, post trecentos propemodum annos matrimonii foedere copulata, in unam eandemque domum denuo coaluisse videatur. Etenim et tanti herois progeniem quam latissime fundi ac propagari oportebat, ut a stirpe generis ac seminis quam plurimis populorum rectoribus integra illa et incorrupta religio, quae in eo fuerat, ingeneraretur; et aequum erat, ex ea profectos tandem aliquando rursum inter se
[ 156 ]
coniungi, ut exstarent, qui utraque stirpe possent Divo Ludovico generis sui auctore ac principe gloriari. Quod si mihi fas est, beatissime Pater, audiente te, in hoc augustissimo religionis antistitum consessu res divinas attingere, et de Divorum sensibus ac cogitationibus aliquid dicere: credo equidem, Divum Ludovicum pro caritate illa, quae beatos ne tum quidem deserit, cum spes et fides finem suum consecutae deficiunt, credo, inquam, eum e caelo in suos intuentem, horum de quibus loquimur principum coniunctione laetari, et assiduis hoc a Deo precibus exorare, ut a se orti per sua vestigia gradiantur, utque in vero Dei cultu non tantum ipsi se populosque suos contineant, verum etiam illius propagationem primam sibi omnium rerum putent. Inde fit igitur, ut et Galliarum reges eius gloriae, quae conservanda et propugnanda religione paritur, principatum sibi praeter ceterosSic recte Muretus, et sic Latinorum optimi quique. Nam quod nunc tanquam synonymum frequentant prae ceteris, ut optimis scriptoribus inusitatum fuit, ita nihil est nisi quod nos dicimus, in Vergleichung mit den Uebrigen. Itaque si dicas, hic est prae ceteris dignus, hoc dicis: hic dignus est, ceteri non item; contra praeter ceteros dignus is erit, qui inter ceteros, qui etiam ipsi digni sunt, dignitate emineat. Recte apud Cic. Lael. cap. 1. § . 4. nunc est editum: qui — in ipsa senectute praeter ceteros floruisset. Fr. | appetant: et qui eis genere proximi sunt (arctiori autem eos, quam Navarrae rex et regina, necessitudine attingit nemo) nulla in re magis elaborent, quam ut se perpetuo eiusdem laudis societate dignissimos praestent. Nam quid ego nunc Ludovicum, Philippi et re et cognomine Animosi, Galliarum regis filium, D. Ludovici nepotem, Eburovicum comitem, regem Navarrae, a quo per multos gradus nunquam interrupto successionis ordine, hereditas regni ad Ioannam reginam pervenit, eum igitur cur mihi pluribus verbis commendandum putem? Quid eius Philippum filium? qui non tantum regni, verum etiam patritae atque avitae virtutis heres, pro Christianae pietatis defensione cum Granatae rege, acerrimo per id tempus Christianorum hoste, magnum et diuturnum bellum summa et fortitudine et prudentia administravit. Theobaldi vero Campaniae comitis, qui et ipse Navarris regio imperio praefuit, virtutem quis se unquam satis pro dignitate laudare posse confidat? qui cum totam prope aetatem in oppuguandis Christi adversariis consumpsisset, eiusque rei caussa usque in Africam invictum exercitum duxisset, multa praelia commisisset, multas victorias reportasset, tandem e sacro bello, ad quod D. Ludovicum comitatus fuerat, rediens, paucis post eum diebus ad superos evolavit. Fuit, fuit illa semper, et adhuc est in Navarrorum regibus virtus, ut religionis defensioni alia omnia posthaberent: pro ea, quoties ita res ferret, non fortunas modo suas, verum etiam sua capita sine ulla cunctatione in quodlibet periculum
[ 157 ]
offerrent. Neque vero ita eos animatos esse mirabitur quisquam, qui cognoverit, nunquam eos ipsa regni sui insignia adspicere posse, quin recordentur antiquae maiorum suorum virtutis et laborum, quos illi pro religione nostra maximos maximeque memorabiles pertulerunt. Ita enim memoriae proditum est, Castellae regnum in Hispania quondam a triginta barbarorum regibus, duce atque imperatore Smaragdo, occupatum fuisse. Unde cum illi magnum omnibus Christianis terrorem iniicerent, brevique se tota reliqua Hispania, quae Christianorum erat, potituros esse confiderent: Sanctium Navarrorum regem, collecto forti magis quam numeroso exercitu, adversus eos profectum esse, cum prius pulcerrimum clarissimumque iusiurandum iurasset, nunquam se ex eo bello nisi parta victoria reversurum. Excogitaverant barbari cum alia multa ad prohibendas nostrorum incursiones aptissima, tum catenas quasdam ferreas, quibus ita vias omnes occluserant, ut equitatui, quo plurimum valebant nostri, omnis adempta spes faciendae in hostem irruptionis videretur. Sed nihil virium habent adversus prudentiam subdola et astuta consilia; debiles sunt omnes adversus constantiam machinae; imbecilla et inutilis adversus fortitudinem multitudo. Deo duce per medios hostes sibi et suis viam ferro faciens Sanctius non prius destitit, quam barbaros fusos, fugatos, castris exsutos docuit, victoriam non in munitionibus operibusque bellicis, sed in caussae bonitate positam esse; qui pro Christi nomine dimicarent, eorum impetum non posse ne collatis quidem in unum aliorum omnium viribus sustineri. Superatis igitur et in potestatem redactis hostibus, omnium nostrorum et imperatorum et militum incredibilis concursus ad Sanctium factus est: alius amplexari eum, alius ad genua accidere, alius fortem illam dexteram barbarorum domitricem, Hispaniarum liberatricem, victoriae confectricem, exosculari; qui propter multitudinem propius accedere non poterant, vultu, oculis, manibus, corpore, quascunque poterant, animi sui significationes dabant; una omnes voce et bellatorem fortissimum et imperatorem invictissimum consalutabant. Inde cum de dividenda praeda agi coeptum esset: quae tanta erat, quantam triginta potentissimorum regum collatae unum in locum opes coacervare potuerant: nemo erat in universo exercitu, qui non ita sentiret itaque praedicaret, quantamcunque sibi partem ex ea vel deposceret vel etiam suo iure sumeret Sanctius, nunquam tantum ad eum perventurum esse, ut non multo plus ipsius virtuti praeclarisque factis deberetur. Erat in castris barbarorum auri, argenti facti infectique permagna vis;
[ 158 ]
gemmarum maximi pretii admirabilis multitudo; multum tapetium, multum conchyliatae vestis, multum peristromatum, ut est illa etiam in bellis luxuriosa gens: armorum omnis generis optimorum et exquisitissimo artificio fabricatorum infinitus prope numerus: equi praestantes permulti: phalerarum. ephippiorum ceterorumque ornamentorum equestrium incredibilis copia: captivi longe plurimi: ex quibus ingens pecunia confici posset: quibus omnibus ex rebus, Sanctium, ut quantum vellet sibi ipse sumeret, summo omnes consensu obsecrabant. Ille, alacri vultu, cum gratam sibi esse illam exercitus voluntatem significasset: Non me, inquit, barbaricarum opum cupiditas, ut in hoc bellum ingrederer, aut in prima acie stans corpus meum telis hostium obiicerem, induxit. Christianae mihi pietatis ardor et huius pulcerrimae regionis ab iniusto immanium belluarum dominatu vindicandae studium, faces ad eam rem et stimulos subdiderunt. Nunc cum id, quod volui, divino beneficio et vestra, milites, virtute consecutus sum: non committam, ut maiori animo videar armatorum et stantium copias quam inermium et iacentium spolia contempsisse. Ornamento sint ista primum immortalis Dei nostri Divorumque templis ac delubris: ut partim in sacrariis reposita, partim e tholis pendentia, propagent in omne tempus memoriam nostri, posterosque nostros ad suscipiendam semper magno animo religionis nostrae defensionem exsuscitent. Ditent cetera egenos et exhaustos, pro suis quemque meritis, milites: ut, cum iuventutis suae firmitatem in periculis et laboribus consumpserint, habeant olim, quo senectutis infirmitatem in tranquillitate atque in otio sustentare possint. Ego quidem, quod ad me attinet, praeter has catenas, quas spectantibus adiuvantibusque vobis perfregi atque perrupi, et praeter illam gemmam, illam, quam meis manibus deiectam, illic iacentem videtis (haec autem dicens, ostendebat illis prostratum et in sanguine suo involutum exanimem Smaragdum,) nullam omnino mihi mercedem, nullum praemium aut postulo aut appeto. Ergo ad conservandam tam nobilis victoriae memoriam simulque ad incitandos successorum suorum animos, et ipse postea catenas pro insignibus gestavit, et instituit, ut iisdem insignibus ceteri post se reges uterentur. Ac quoniam eo in praelio praecipuum quem dixi barbarorum ductorem Smaragdum sua ipse manu obtruncaverat: eiusdem nominis gemmam medio illarum catenarum complexu voluit contineri. Quin etiam propter hanc aliasque similes victorias regibus Navarrae honoris ergo tributum est, ut inungantur, coronentur, consecrentur. O beatum illud saeculum, cum Christiani et principes et populi sine ullis discordiis, sine ulla opinionum varietate ac discrepantia, summo consensu, omnes vires
[ 159 ]
suas ad proferendos Christianae ditionis terminos conferebant. Nostra aetas et Christianos principes alios aliorum viribus collisos attritosque vidit, et in populis, ne quid abesset miseriis nostris, gravissimas pestilentissimasque seditiones ab improbis hominibus, qui cupiditatibus suis falso religionis nomen praetexerent, concitatas. Quibus malis finem per te impositum iri, Pie, Pontifex optime et sanctissime, omnes ita confidunt, ut, si haec spes fefellerit, omnia, quae possunt evenire, miserrima maximeque detestanda vereantur. Erexisti animos omnium, indicto, quod tanto opere optabatur, universali Concilio. Iniecisti spem, fore, ut, haeresium peste sublata, sacrosanctum Iesu Christi nomen eodem animo, eadem voce, iisdem ritibus ab omnibus invocetur. Agedum, beatissime Pater, ita te Deus ille, cuius tu personam in terris sustines, quam diutissime et quam felicissime Ecclesiae suae praeesse velit, urge constanter, ut facis, illud propositum: omnemque diligentiam adhibe ad prohibendum, ne tam tetri mali contagio latius serpat. Memento, te nostrum omnium communem patrem et pastorem esse: nostram omnium salutem ab eo tibi commissam ac creditam, qui cum Deus esset, humana natura assumpta, quin sanguine suo viam nobis in caelum panderet, non recusavit. Omnia speramus a te excitatum iri, quae iacere sentis, tantis tamque diuturnis dissensionibus perculsa atque prostrata. Videre iam videmur illud tempus, cum per te constituatur ecclesiastici ordinis auctoritas, confirmentur veteres ritus, pravae opiniones aboleantur, concordia, ne unquam postea dissolvi possit, severis legibus vinciatur. Multa perdidit ecclesiasticus ordo et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae: quae nisi per te recipiat, a nemine sibi restitui posse censet. Ad ea autem recuperanda cum ceteros principes Christianos tibi affuturos esse credimus; tum Antonius rex et Ioanna regina Navarrae se regnumque suum, et Bearniam et quascunque denique summo cum imperio obtinent provincias, in tua potestate semper fore, seque, ut par est, obsequentissimos Ecclesiae filios, auctoritati tuae nunquam non libentissime obtemperaturos esse, sanctissime pollicentur. DIXI.
[ 160 ]
|