Hoc igitur unum restabat adflictis ac paene prostratis infelicis Galliae rebus, ut Carolus Rex, quo se illa recreabat ac solabatur uno, de quo cogitans, in quem intuens omnium quas excepit acerbitatum memoriam deponebat, cum bonorum animos ad aliquam spem quietis erigere coepisset, in ipso ineuntis adolescentiae flore, acerba atque immatura morte raperetur? O fallaces hominum spes! o incerta vota! o lubrica et ancipitia humanae vitae curricula! Merito lacrymis oculi omnium madent; merito omnia planctibus gemitibusque circumsonant; merito undique querelae et lamentationes exaudiuntur. Tu ipse, beatissime Pater, cuius et in prosperis rebus spectata moderatio est et in adversis animi magnitudo, in tanto casu cohibere dolorem non potes: quasque lacrymas gravitas et constantia retinere ac frenare consueverat, eas nobilissimi omnium regni miseratio et paterna caritas elicit. Planeque aliis in rebus quaerenda est fortitudinis ac constantiae laus: in tam gravi vulnere, tam dubiis ac formidolosis Christianae reipub. temporibus accepto, immanis quaedam duritia esset, non flere, non ingemiscere, non commoveri. Qualem enim quantumque Regem et quanta non dicam indole, quod tamen
[ 281 ]
in homine adolescente satis esse videretur, sed quanta omnium regiarum virtutum copia praeditum amisimus? Quem cum divina providentia, annos natum non amplius decem, in illo celsissimo maiorum suorum solio collocasset: quantas ille iam tum quamque crebras, in illa aetate, quae nihil cogitare, nihil loqui nisi leve ac ludicrum solet, inusitatae cuiusdam et inauditae prudentiae significationes dedit? Incredibile dictu est, quam saepe ille in deliberationibus publicis sapientissimorum senum sententiae puerulus anteverterit, quaeque illi dicere in animo habebant, ea prior ipse protulerit: nemo ut esset, cui non, in tanta annorum immaturitate, tanta mentis et consilii maturitas divinum potius quiddam quam humanum videretur. Est certe, est aliqua vis originis ac sanguinis; quosque magnis ac nobilibus populis rectores destinavit praepotens ille rerum omnium moderator Deus, in eis plerumque virtus non exspectat annos; sapientiaeque semina in eorum animis et comprehendunt facilius et tempestivius adolescunt. Iam quae laus in filiis praecipua est, reverentia adversus parentes et eorum praeceptis ac monitis obtemperatio, ea ille ita praestitit, ut nunquam omnino neque privatis neque publicis in rebus voluntas ipsius a sapientissimae matris consilio discreparit? Quid? in fratres quanta quamque se omni ex parte prodens caritas? Quod et semper alias cognitum est, et proxime cum ab Henrici Regis in Poloniam proficiscentis amplexu avelli non poterat, seque a vita relinqui, quod ab eo relinqueretur, putabat. De pietate autem in Deum et de ardentissimo studio, quod semper habuit, conservandae ac propagandae Catholicae religionis, quid ego nunc plura praedicem, aut quid res in omne aevum omnium scriptorum ingenia fatigaturas exornare in hac mediocritate ingenii et in his temporis angustiis coner? Cui enim ignotum est aut cui notius quam tibi, beatissime Pater, vobisque omnibus, Patres amplissimi, quos ille labores pertulerit, quibus difficultatibus conflictatus sit, quae pericula subierit, quibus damnis se regnumque suum sponte multaverit, dum quidvis satius esse ducit, quam ut quidquam in Gallia, se vivo, de Christianae religionis integritate minueretur? Qui quot annos regnavit, totidem continenter pro fidei defensione pugnavit. Etenim tetra illa natio perditorum ac profligatorum hominum, qui fraudibus ac mendaciis suis nuper delapsae de caelo et sibi solis patefactae veritatis nomen obtendunt; qui, quod ad legem Dei cupiditates suas dirigere gravantur, legem Dei ad cupiditates suas detorquere conantur; quorum conspirationes sub Henrico II. initae, sub Francisco II. leviter patefactae, susceptis a Carolo regni habenis, aperte se ac propalam effundentes, florentissimum, dum per illos licuit, Galliae regnum omni scelere ac crudelitate lacerarunt; non tam id agebat, (quanquam id quoque,)
[ 282 ]
ut regiam auctoritatem convelleret, quam ut regnum ab Ecclesiae communione divelleret. At ille generosi seminis adolescens, qui amorem Dei et Ecclesiae cum ipso nutricis laete suxisset totaque mente penitus combibisset, articulatim se prius concidi ac comminui passus esset, quam a recta illa regula patriae et avitae religionis abduci. Itaque dum purgare regnum suum illis pestibus nititur, dum illius hydrae et in suam et aliorum perniciem contumacis adsidue renascentia capita amputare conatur: quatuordecim (tot enim regnavit) annos in perpetuis bellorum fluctibus et in perpetua regni ac vitae suae dimicatione transegit: ut, nisi pulcerrimum illud Christianissimi cognomen a maioribus suis hereditarium accepisset, id ipse sibi posterisque suis sua virtute peperisset. Quin etiam, cum capitales quidam ac nefarii homines dicerent, facilem ei esse et expeditam viam non modo ad pacandum regnum suum, sed etiam ad fines illius sine ullo labore amplificandos ac proferendos, si remittere aliquid de tanto illo vetustae religionis conservandae studio vellet: magno animo aversatus ac detestatus illorum consilia, omnes sibi coronas, omnia regna, omnia imperia sordere dixit prae illa immortalitatis corona, quam sibi in caelo repositam esse confideret. Cumque eum exaggeranda hostium multitudine ac viribus perterrefacere vellent: Dominus, inquit, Dominus ipse eos interficiet spiritu oris sui. Prope supervacaneum videri potest, cum de tam Christiano principe verba faciam, quanta illius erga Sedem apostolicam observantia fuerit, dicere. Quo enim quisque Christum ipsum sanctius et religiosius colit, eo studiosius et magis ex animo Vicarios ipsius colat necesse est. Quo modo ille de Pio V. cuius memoria in benedictioneDe hoc voc. ecclesiastico vid. Nolten. Lex. Antibarb. pag. 437. 1320. Fr. | est, et sentiebat et loquebatur? Quem sibi non hominem, sed Angelum quendam humana inter mortales specie versantem videri dicebat: cuius monitus tanquam caelestia quaedam oracula reverebatur. Nam de te, beatissime Pater, qui successor illius omnium votis expetitus, divino consilio delectus, tam subita tamque admirabili totius sacrosancti Collegii consensione declaratus es, quam magnifice in omni sermone praedicare solitus esset, dicerem, si, quam facile praestas, ut ab omnibus uno ore lauderis, tam libenter eos, a quibus laudaris, audires. His ille artibus ita sibi bonorum omnium animos voluntatesque devinxerat, ut, quanquam ex eius aetate et temperatione corporis probabiliter sperare poterant, diu se illius virtute fruituros, cuperent tamen omnes, si fieri potuisset, partem aliquam vitae suae conferre ac contribuere et annis suis vitam illius prorogare. Sed nihil in humanis rebus firmum, nihil stabile, nihil diuturnum reperiri potest. Dum condocefacere
[ 283 ]
nos vult Deus, terram nobis non pro domicilio, sed pro diversorio datam; hane, quae vita dicitur, non tam vitam esse quam iter ad vitam; in caelo, non in terra, nobis esse spem defigendam ac collocandam: agitat omnia arbitratu suo, et quae solida ac firmis nixa radicibus putantur, ea momento temporis vertit. Cum vexata tot calamitatibus Gallia paullum tolleret oculos, et Dei ac Regis sui perduellibus partim fractis ac domitis, partim captis ac comprehensis, tandem aliquando se post tot mala respiraturam sperare inciperet: ecce tibi lenta et omnem fallens medicorum industriam febris, vires adolescentis immortalitate digni et nati ad relinquendum omnibus bonis perpetuum desiderium sui, ita paullatim attrivit ac labefactavit, ut ad postremum inevitabilem ei attulerit ex hac vita migrandi necessitatem. Quod ubi percrebruit, qui tum plangor omnium, quae complorationes, quae lamentationes fuerunt? Alius sibi scindebat capillum, alius lacerabat genas, alius pectus et humeros crebris ictibus verberabat; alii interire amores ac delicias Galliae, alii cadere columen religionis, alii Catholicorum praesidium deiici, alii alia, quae diversis diversa non diversus suggerebat dolor, miserabiliter querebantur. Ipse unus interritus et aequissimo animo exitum divinae voluntatis exspectans, cum matrem, uxorem, fratrem ceterosque propinquos ad se convocari iussisset: primum quidem Sacramenta, quibus morituri praemuniri et Deo conciliari solent, omnia et poposcit et magna cum animi summissione ac divinae maiestatis veneratione suscepit; deinde vero contestatus, eo tantum sibi molestam esse mortem, quod fratrem suum, tum Poloniae, mox etiam Galliae regem futurum, moriens complecti non posset; ceteroqui gaudere se, quod tantum successorem habiturus esset, cuius singulari et tot iam documentis comprobata virtute, non dubitaret fore, ut res Gallicae feliciter componerentur; interea obtestari atque obsecrare matrem, ut regni gubernacula susciperet, quaque prudentia regnum sibi tot annos conservasset, eadem fratri suo conservaret; sese iam tune omnem potestatem regiam in eam, usque ad fratris reditum, transferre; hortari ceteros, ut ipsius primum, deinde fratris, cum revertisset, imperio amanter ac fideliter obtemperarent; praecipue autem, ne quid unquam prius aut antiquius haberent conservatione Catholicae religionis; ex ea bona omnia fluere; ea neglecta collabi ac concidere omnia: Sed iam valete, inquit, et mei memores este. Ego enim ad Deum vocor: quem ut aequiorem ac placabiliorem peccatis meis iudicem
[ 284 ]
experiar, vestris me omnium adiuvari precibus postulo. Haec fatus, deficiente iam et moribunda voce, tuum, Christe Iesu, nomen invocans, tuam, sanctissima Virgo, apud filium opem implorans, ad vos, ut confidimus, evolavit. Ac, si quidem ipsum spectamus, gratulari ei potius quam lugere debemus. Regnum enim terrestre caelesti, laborem quiete, mortalitatem immortalitate mutavit. Quod mortuus est, humanae fragilitatis est; quod ita mortuus, divinae cuiusdam felicitatis. Bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit. Aut iam coronavit cum Deus, aut brevi, tuis, beatissime Pater, et totius Ecclesiae precibus adductus, coronabit corona iustitiae, quam promisit diligentibus se. At illam tot regum matrem, toties iam custodem ac conservatricem regni, ipsa sua felicitate miserandam, quo nunc, quo tandem esse animo creditis? quae ex summis honoribus summos dolores consecuta, ter iam, et in viro et in duobus filiis mortua, vitae suae superstes, toties ore suo eorum clausit oculos, a quibus claudi cupiebat suos; tam saepe eis officia praestitit, quae sibi ab eis praestari maluisset. Quid illa fortissimarum domina gentium Gallia? quae sibi eodem funere cum Rege suo efferri visa est; quae iacet adhuc perculsa et attonita tanto vulnere, metuens ne illius atrocitate etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescant. Pro Deus optime maxime, etiam cum ulcisceris, benefice; etiam cum poenas exigis, misericors: quibus tam gravibus culpis tam diuturnam in se iram tuam Gallia provocavit? Quatuordecim iam anni sunt et eo amplius, cum illud potentissimum et memoria nostra florentissimum regnum perpetua bellorum civilium serie ita et ab alienis et a suis vexatur ac diripitur, ut de eo iam dici possit, quod scriptum est apud Prophetam: Residuum erucae comedit locusta: et residuum locustae comedit bruchus: et residuum bruchi comedit rubigo. Atque ut magis intelligatur, id divina ultione fieri, quoties inibi esse videtur, ut iam iamque componantur ac tranquillentur omnia, in ipso, ut ita dicam, portu frangitur navis. Properarat Henricus II. pacem cum Philippo Rege Catholico quibuslibet conditionibus facere, ut, expeditus belli curis, huius mali nascentis semina elideret. In ipso eius rei conatu ac molitione, inopinata morte sublatus est. Sub Francisco II. conspiratione detecta,
[ 285 ]
spes obiecta erat, fore, ut paucorum supplicio ceterorum audacia in perpetuum reprimeretur. Ante ipse mortuus est, quam de sontibus comprehensis supplicium sumeretur. Nunc nuper eo rem perduxerat Carolus IX. ut omnes instare finem malorum existimarent. Aliter Deo visum est: qui Henrico III. Galliae et Poloniae Regi, quem tam multis tamque illustribus argumentis sibi carissimum esse declaravit, hane felicitatem, ut speramus, reservare maluit. Neque dubium est, hoc ita eventurum, si omnes nos a vitiis nostris aversi, quae Dei placandi certissima ratio est, tota mente convertamur ad Deum, eumque adsidue obsecramus, ut compescat iram suam: et quando Carolum in sinum, ut speramus, suum excepit, Henrici III. ductu, sub Gregorio XIII. raptores quidem lupos interfici, oves autem, quae aberrarunt, in ovile suum reduci velit. Ita eveniat, Domine Iesu, cui laus omnis et gloria debetur in omnem aeternitatem. DIXI.
|