Ius civile me non vulgari via, sed nova quadam et ante me in his quidem scholis inusitata ratione tradere ingressum et in opere institutoque pulcerrimo quartum iam annum, magna auditorum frequentia, magna animi contentione versantem, vestra, Cardinales amplissimi, in medio cursu insistere aliudque munus suscipere coëgit auctoritas. Nam cum homo eruditissimus, Caesarius. Cf. lib. I. epist. 41. Fr. | qui tradendis eloquentiae praeceptis in hac urbe consenuerat, et adflicta valetudine et ipsa iam aetate otium ac quietem postulante, missionem a vobis honestissimam impetrasset, nec ei facile successor idoneus reperiri posse videretur: mihi potissimum mandandam esse ab eo derelictam provinciam censuistis. Parebo libens, ut debeo, auctoritati vestrae: neque mihi quidquam unquam a vobis imponetur aut laboris aut oneris, quod non ego prompto atque alacri animo subeam: quaeque mihi a vobis imperata erunt, nunquam aut aspernabor ut nimis humilia, aut ut nimis ardua extimescam. Vestrum est, decernere ac statuere, quam a quoque nostrum huius quasi reip. literariaeCf. adn. pag. 117. R. Fr. | partem administrari ac procurari velitis: nostrum, parere et mandata vestra subsequi, neque unquam ita nobis placere aut tantum nobis tribuere, ut de vestro iudicio iudicemus.
[ 260 ]
Equidem quod ad me attinet, neque ullam artem, quae quidem hominis ingenui studio digna sit, sordidam et abiectam esse duco: et hanc, ad quam tradendam nunc vocor, semper nobilissimam existimavi: et, si aliter sentirem, fortassis tamen non vererer imitari Laconem illum, qui in convivio, extremo loco iussus accumbere, convivatoris ingenium ac iudicium commendavit, qui rationem excogitasset, qua illi quoque loco dignitatem compararet.Plutarch. Vol. VI. Rsk. pag. 564. sq. Fr. | Non enim tantum, ut vulgo dicitur, magistratus virum ostendit et in luce hominum collocat; sed etiam saepe magistratum is, qui eum gerit, exornat. Epaminondam ferunt, cum a civibus suis telearchus creatus esset: erat is apud Thebanos non magni momenti magistratus: non detrectasse, sed dixisse, ita gesturum, ut deinceps telearchia honoratior haberetur.Narrat Plutarch. Vol. IX. pag. 232. Rsk. Fr. | Atque ita effectum est. Tantum enim Epaminondae valuit auctoritas, ut post eum telearchi perpetuo creati sint ex principibus civitatis. Haec et talia dicerem, si in eloquentiae professione parum inesse dignitatis existimarem. Sed et de re ipsa et de me longe mihi alia opinio est. Quamvis enim non infitior, magnum me semper amatorem atque admiratorem disertae atque ornatae orationis fuisse, studioseque in eam rem operam dedisse; etiam, si vultis, aliquando imposuisse populo, et apud eos, qui me cum deterioribus comparabant, in aliquam non infantis neque indiserti hominis opinionem venisse: vereor tamen, ne exemplo meo comprobem id, quod tradunt rei militaris scriptores, etiam veteranos milites pro tironibus habendos, cum diu a pugnando cessarunt. Sed quoniam id tantum a me exspectari ac requiri puto, primum, ut vobis, adolescentes, indicem ac commonstrem eas vias, quibus ad eloquentiam posse arbitror perveniri: deinde ut ad superandam earum difficultatem, quantum in me erit, si quid modo erit, (neque autem multum neque tamen nihil omnino fore confido) auxilio sim: suscipiam ac subibo paullo maiore cum fiducia onus id, quod mihi, si meum perpetuum publicae utilitatis studium divinae benignitatis aura comitetur, utcunque posse videor
[ 261 ]
sustinere. Ut enim, si quis homo egens ac tenuis alios se collocupletaturum esse profiteatur, ridiculus sit; sin id tantum polliceatur, ostensurum se, quam viam insistere debeant, qui rem facere cupiunt, nihil tamen alienum atque abhorrens a fortuna sua suscipere videatur: sic ego, si ea me traditurum dicere ausim, quibus eloquentes fieri possint, merito irridear, cum ipsi mihi eorum perexigua pars suppetat; sin id tantum dicam, posse me iis, qui eloquentiae studio tenentur, vias, quae ad illam ferant, ostendere et ad id quod adamarunt consequendum aliquid opis afferre: caussae, ut opinor, nihil sit, cur me quisquam aut nimium mihi adsumere atque arrogare dicat aut ea polliceri, quae praestare non possim. Nolite autem, auditores, existimare, me vulgare aliquid vobis et in medio positum polliceri, cum polliceor me vobis itineris ducem ad eloquentiam fore: neque ita eloquentiae nomen accipite, ut vulgo accipi consuevit. Hodie enim ut quis vulgaria Rhetorum praecepta utcunque didicit et in Ciceronis scriptis tantum posuit operae, ut, adhibito Nizolii libro, possit orationem aut epistolam scribere, cuius tum singulae voces, tum ipsa etiam struetura et collocatio Ciceronem oleat, protinus magno eorum consensu, qui nihil altius aut sublimius cogitant, eloquentis nomen assumit. Itaque si de quopiam istorum percunctere, num Platonem, Aristotelem, Theophrastum legerit, denique num Philosophiam attigerit, negabit: se enim, relicto aliis Philosophiae studio, eloquentiae gloria contentum fuisse. Quid? Herodotum, Thucydidem, Xenophontem quam diligenter studioseque versaverit? Aliquid se fortasse ex eis libasse dicet, sed properantem et aliud agentem et qui unam modo spectaret eloquentiam. Certe igitur Homerum, quem ut ceterarum ingenuarum artium, ita eloquentiae quasi fontem quendam esse dicunt, Sophoclem, Euripidem, a quo optime ali eloquentiam, ipsi eloquentiae magistri prodiderunt,Cf. Quinctilian. X. 1. 46. et 67. Fr. | ceteros denique Graecos et Latinos poëtas accurate pervolutasti. Quem tu mihi, inquit, Homerum, quem Sophoclem, quas nugas nominas? quasi ego poëta, non orator esse voluerim. Nimirum igitur, cum a te omne aliud scriptorum genus abdicasses, in illis eloquentiae luminibus, Lysia, Hyperide, Andocide, Isaco, Isocrate, Demosthene, quam plurimum olei consumpsisti, in eis egregium aliquod studium collocasti, eos saepe relegens in succum ac sanguinem convertisti
[ 262 ]
tuum. Imo, inquit, quorundam ex istis vix ipsa nomina agnosco: alios a Cicerone meo commendari memini, qui mihi solus in amoribus ac deliciis fuit, quem ego, admirabili quodam eloquentiae studio inflammatus, nunquam ex oculis, ex manibus, ex sinu deposui; cuius in scriptis ita diligens ac sollicitus fui, ut, quemadmodum numi aurei aut argentei a plumbeis tinnitu ipso dignoscuntur, ita ego voces Ciceronianas ab iis, quae Ciceronis non sunt, sono ipso discernere ac diiudicare possim. Bene sit, inquam, istis auribus tuis tam delicatis tamque eruditis: sed cur, quaeso, cum Ciceronem tanti facias, eos, quos tantopere ab eo laudari videbas, non attigisti? Istos, inquit, legissem, si Graece eloquens esse voluissem. Latinae quidem eloquentiae laudem affectanti satis esse unus Cicero visus est. Quae ista, malum, Latina eloquentia est? aut quando quisquam veterum istud iter ad eloquentiam tenuit? Mihi quisquam eloquentiam vocat, cum genera caussarum et nomina figurarum et vulgaria quaedam praecepta de conformandis orationis partibus et huiusmodi naenias didiceris, voculas ex Cicerone collectas coniungere et ex eis quasi tessellis ieiunam ac famelicam orationem contexere, sedulo caventem ne quid dicatur, quod non ante Cicero dixerit? Picarum et psittacorum ista eloquentia est, auditas voces iterare ac reddere neque quidquam unquam dicere quod sit vere ac proprie tuum. Aliud antiqui vocabant eloquentiam: qui nisi qui de civilibus negotiis ornate ac copiose loqui posset, qui dicendo animos audientium flecteret, qui admirationem concitaret, qui modo clamores faceret, modo circumfusam multitudinem stupore defigeret, neminem eloquentem vocabant. Itaque qui se dicendi magistros profitebantur, multa de ratione argumentandi, multa de virtutibus ac vitiis, multa de permotionibus animi, multa de veterum institutis ac legibus, multa de ratione instituendarum ac gubernandarum civitatum disputabant: seque propterea non Rhetoras aut, quae tum usitata erat ipsorum appellatio, Sophistas, sed gloriosiore ac magnificentiore nomine Politicos nominabant. In quo etsi eos Aristoteles coarguit, ipse tamen docet, Rhetoricen quiddam esse ex Dialectica et ex Politica conflatum atque commistum: et opus Rhetorices esse ait, iis in rebus omnibus, quae in consultationem cadunt, omnia videre, quae ad fidem faciendam accommodata sunt. Tribus autem praecipuis capitibus hoc contineri ait: si ita dicamus, ut, qui audiunt, bonos viros esse nos opinentur; si eorum animi motus quosdam concipiant ad id quod volumus efficiendum atque obtinendum accommodatos; si id, quod probare volumus, aut demonstremus aut demonstrare videamur. Ut autem Dialecticus, non ille ex scholastico pulvere clamator odiosus ac molestus, sed verus ac germanus Dialecticus, duobus ad probandum instrumentis utitur, syllogismo et inductione:
[ 263 ]
sic ei compar ac geminus et in dissimili genere simillimus orator duo alia habet, quae duobus illis ex altera parte respondeant, enthymema, quod syllogismo, exemplum, quod inductioni. His duobus armatus est, his pugnat, his et suam et aliorum dignitatem tuetur: neque sine magna copia enthymematum et exemplorum ad omnem dicendi materiam comparata, eloquentis nomen sustinere quisquam potest. Enthymematum copia a Philosophis, exemplorum a poëtis et historiarum scriptoribus petitur: neque quisquam oratoris aut eloquentis nomine dignus evaserit, qui non prius omnia Philosophorum scripta, quae quidem ad formandos mores et ad tractandam rempub. pertinent, omnem historiam veterem, omnes antiquos et Graecos et Latinos poëtas diligenter et accurate pervolutarit. Magnus labor, dixerit aliquis. Fateor: sed magnum est et id, quod hoc labore petitur. Et verum est, quod ait Horatius: nil sine magna Vita labore dedit mortalibus. Ad hanc facultatem consequendam ego me vobis, auditores, quantum vires meae ferent, ducem ac comitem profiteor. Vestra res agitur: vobis, ut ille ait comicus senex, seritis, vobis occatis, vobis eisdem metitis, vobis denique iste pariet laetitiam labos.Plaut. Merc. Prol. 71. sq. Fr. | Videbitis me quotidie caussa vestra efficientem quaecunque potero; conantem etiam ea quae non potero. Alite vos quoque studium meum attentioneVid. adn. pag. 320. R. Fr. | vestra: et dum aetas apta est ad labores perferendos, dum animus nullis aliis curis occupatur, dum cetera, quae ad capiendum ingenii cultum requiruntur, affatim suppetunt, nolite committere, ut utilitas vestra, quae et Gregorio Pontifici Maximo et amplissimis Cardinalibus, quibus ille munus hoc demandavit, et nobis omnibus tantae curae est, a vobis, a quibus minime decet, negligatur. Equidem pro mea virili parte nullo loco vobis deero: docebo, admonebo, instabo, urgebo, excitabo, nonnunquam etiam, si res ita poscere videbitur, obiurgabo atque increpabo. Nolite exspectare, dum vobis aduler. Contemnam vos, si vos litteras contemnetis; sin eas amabitis, et amabo ipse commoda vestra ex animo, et ut vos me vicissim merito ametis, operam dabo. Sed, ut diei tempus est, diutius detinendi non estis. Secundum librum Tusculanarum disputationum explicare decrevi. Cras id facere incipiam. Polliccor autem vobis, qui me attente audient, curaturum me, ut eis operae suae ratio constet. DIXI.
[ 264 ]
|