Plerique eorum, qui quotannis ex hoc loco verba faciunt, laudare litteras et ingenuas artes, vosque, adolescentes optimi, ad eas toto pectore amandas ac colendas exhortari atque incitare consueverunt. Quorum ego neque consilium reprehendo, neque tamen omnia in eo posita esse censeo. Nam ut, si quis bonae valetudinis commoda exponat, eaque dicendo amplificet atque exaggeret, et ad eam omni studio conservandam homines cohortetur, neque tamen admoneat, quo genere victus quibusque exercitationibus ea maxime comparari ac contineri debeat, non valde utilis videri possit illius oratio: ita parum prodest, aut laudare eas artes, quas certe nemo usque eo perfrictae frontis est ut vituperare audeat, aut ad eas cohortari eos, quos illarum studiis deditos esse constat, nisi indicetur etiam via, qua quis ad illas facillime ac certissime pervenire posse videatur. Ego igitur, quando mihi a te, Laurenti Blanchette, vir clarissime, munus hoc impositum est, non laudabo litteras: satis eas homines eruditissimi, collegae mei, ex hoc ipso loco his proximis annis ornate copioseque laudarunt; ne multum tum quidem temporis ponam in his nobilissimis adolescentibus ad eas cohortandis: et ipsi per se satis eas amant, neque oratione mea melius incitari possunt, quam si te, Blanchette, intueantur, de te cogitent, in te oculos animumque defigant, cui litterarum tractatio senilem in isto aetatis flore non modo gravitatem ac prudentiam, sed dignitatem quoque atque auctoritatem comparavit. Quaenam igitur orationis meae futura materia est? quibus de rebus dicens hanc ornatissimorum virorum atque hanc honestissimorum iuvenum coronam, quam ex ore meo pendontem video, demulcere et delinire conabor? Exponam breviter ac perspicue, a carceribus, ut dicitur, ad calcem, ei,
[ 416 ]
qui semel imbiberit in litteris et in bonarum artium scientia excellere,Vid. adn. pag. 322. R. Fr. | quam studiorum viam ac rationem tenendam putem. Quod dum facio, quidam ex vobis decursum iam a se et confectum curriculum agnoscent, alii, quod iter ad veram gloriam ferat, me monstrante cognoscent. Attente ut me audiatis, ne orandos quidem esse vos puto. Frustra id postulem, nisi attentionem mihi res ipsa, de qua dicere ingredior, conciliaverit. Principio igitur positum sit, Graecae Latinaeque linguae cognitionem instrumentum esse ad parandam doctrinae copiam, hoc quidem tempore plane necessarium. Id qui negant, aut quid verum sit non vident, aut contendendi studio in oppugnando eo, quod verum est, ostentare ingenii acumen volunt. Quare puer is, quem informare ac describere ordimur, honesto loco natus, modicis opibus instructus, ea corporis firmitate, ut studiorum laborem perferre possit, ingenio neque agresti et hispido,Cf. supra pag. 314. R. Fr. | nec molli et effeminato, sed eleganti et ad honestatem propenso praeditus, sextum aetatis ingressus annum, Graecarum Latinarumque litterarum formas, nomina, potestatem per ludum iocumque condiscat, et ut id libentius faciat, non metu ac verberibus, sed praemiolis, quibus aetas illa capi solet, identidem excitetur. Ubi annum in eo posuerit, ut et Graece et Latine satis facile atque expedite legat, iam septimo primis illis maximeque Grammaticorum utriusque linguae praeceptis imbuatur, nomina et verba flectere ac variare, et inter se sine vitio coniungere ac copulare discat. Huic uni rei annum septimum tribui velim. Octavo incipiat iam aliquid audire, aliquid legere, idque eiusmodi, ut et ad formandos mores non nihil conferat et voluptatem potius adferat, quam magnam ullam animi contentionem requirat. In hoc genere apud Graecos excellunt Aesopi fabulae et Phocylidis carmina: Latini talium scriptorum inopia laborant, nisi quis easdem illas fabulas ab optimo et eruditissimo viro, Gabriele Faerno, Latinis versibus elegantissime expressas, illi aetati proponendas putet, et addendum, si quod exiguum poëma puris verbis vitae praecepta continens reperiatur. Biennium consequens, id est nonum ac decimum annum, ita libentissime posuerim, ut puer matutinis quidem horis libros Xenophontis de institutione Cyri, quibus nihil purius aut suavius reperiri potest, pomeridianis autem Caesaris potissimum commentarios legat, qui mihi unus ex omnibus Latinis ad illam nitidissimam Xenophontis simplicitatem proxime videtur accedere. Undecimus annus comoediis detur, ita tamen, ut ex Terentio Plautoque, et multo magis ex Aristophane, quidquid inquinare pueriles animos potest, aut resecetur aut omittatur. Quod idem de
[ 417 ]
omni scriptorum genere semel a me dictum accipi volo. Duodecimo Theocriti, Moschi, Bionis Idyllia cum Virgilii Bucolicis, Hesiodus cum Georgicis, cum Aeneide utrumque Homeri poëma copuletur. Neque hos libros totos a praeceptoribus exponi arbitror debere. Cum tantum cuiusque a praeceptore audierit, ut sine cortice, quod aiunt, nare possit, quod reliquum est suo ipse privato studio persequatur. Huic rei biennium suffecturum puto. Illud interea ad magistri curam et sollicitudinem pertinet, ut puer loquendo quidem quotidie, scribendo autem alternis saltem diebus exerceatur. In ipso pubertatis ingressu primum exercebo eum in eis, quae Graeci vocant progymnasmata, id est, praeludia quasi quaedam et praecursiones ad eloquentiam, de quibus extat aureolus libellus Theonis Sophistae, qui, si quid ego auctoritate possem, quotannis exponeretur in scholis, et ad praecepta, quae illic traduntur, iuvenes perpetuo exercerentur. Sed et hoc genus exercitationis et omnis propemodum recta et antiqua instituendae iuventutis ratio non tantum intermissa iam pridem, sed oblivione obruta ac sepulta est: quae si revocaretur, paucis annis existerent homines vere copiosi et eloquentes; isti autem clamatores, qui nomen eloquentum gesticulatione pantomimica et volubilitate linguae et impudentia sibi pepererunt, ita iacerent, ut eos audire nemo posset. Ita igitur exercitatus adolescens totum se Ciceroni dedat, ingurgitetque se in illum uberrimum et abundantissimum eloquentiae fontem, retinens perpetuo illam, quam a principio instituimus, consuetudinem, ut Graeca cum Latinis, similia cum similibus conferat. Ciceronis epistolas cum leget, evolvat eodem studio Platonis, Isocratis, Demosthenis aliorumque Graecorum epistolas, quae in duo volumina congestae reperiuntur. Ad libros de rhetorica scriptos adiungat Aristotelis libros eiusdem argumenti, quaeque eadem de re Dionysius Halicarnasseus, Demetrius Alexandrinus, Hermogenes, Longinus aliique Graeci litteris prodiderunt. Ciceronis orationes cum Demosthenis, Aeschinis, Lysiae aliorumque veterum orationibus comparet; dialogos de philosophia cum dialogis Xenophontis et quibusdam Platonis. Interea oblectamentum sibi ex alio genere poëtarum petat, Pindarum cum Horatio; Euripidem, Sophoclem,
[ 418 ]
Aeschylum cum Seneca; Apollonium cum Valerio Flacco; epigrammata Graeca cum Catullo et Martiale committat. Idem faciat in historicis, Herodotum, Thucydidem, Xenophontem, Polybium cum Livio, Sallustio, Tacito conferens. Et quoniam neque historia nisi cognito orbis terrarum situ, neque hic sine aliqua mathematicarum artium cognitione percipi potest: his quoque utrisque temporis aliquid impertiat. Cum ad plenam, ut iuris auctores loquuntur, pubertatem, id est ad annos octodecim pervenerit, graviora meditetur: ac primum quidem analytices et dialectices praecepta non ex barbarorum lacunis, sed ex Aristotele ipso et Graecis Aristotelis interpretibus hauriat, in eisque vere ac serio biennium exerceatur. Hoc modo praecultus ac praeparatus adolescens, si totam aetatem exigere in otio litterario volet, abunde habet quod agat: nunquam deerit, quo pascat animum, etiamsi ei ad multa saecula vivendi spatium prorogetur. Sin aut ad medicinam aut ad iuris scientiam aut ad theologiam applicare ingenium cogitat: medicus quidem futurus in physicis; iurisconsultus in ethicis ac politicis; theologus in utrisque sese prius diligenter exerceat; hic tertius Hebraicas praeterea litteras discat; tum eorum quisque ad ea, quae dixi, studia accedat. Quocunque enim se, naturae suae ductum secutus, contulerit, dubitandum non est, quin, ut longissime, antequam annorum illum numerum expleat, quem LycurgusDe hoc loco disputat Checcotius Praefat. pag. 69. (pag. C. ed. Ruhnk. Fr.) | adamasse dicitur, quique solus post senarium intra centum perfectus est, talis in suo genere futurus sit, qualem in suo fuisse Roscium CiceroCic. de Orat. I. 28. cf. supra pag. 319. R. Fr. | praedicat, qualem apud inferos esse Tiresian ait Homericus Ulysses: quem solum sapere dicit, ceteros umbrarum in morem vagari. Exposui vobis, adolescentes, iter non ad inanem scientiae opinionem, sed ad veram et solidam eruditionem; arduum illud quidem et difficile; sed cogitate, nullo modo fieri posse, ut ad excelsa et sublimia per plana veniatur, et alioqui credite hoc mihi, summum in studiis laborem summa voluptate condiri. Quodsi quis ea, quae dixi, praestare omnia non potest, praestet certe quisque quod potest. Cum alia multa, quae saepe ex hoc loco audistis, ad amandas litteras incitare vos debent; tum mirifica plane ac singularis erga eas Gregorii XIII. optimi ac maximi Pontificis
[ 419 ]
voluntas: qui non tantum pulcerrimos fontes aperuit, quibus urbem, prius aquae penuria laborantem, multo et ornatiorem et salubriorem et commodiorem reddidit, sed alios longe pulcriores et utiliores fontes disciplinarum reclusit. Quid enim aliud sunt tot illa Neophytorum, Graecorum, Germanorum, Britannorum aliarumque gentium ac nationum collegia, quam totidem aperti et expositi omnibus religionis et bonarum artium fontes, ab inexhausto pontificiae liberalitatis fonte manantes? Quid scholae nostrae, quae quotidie tot eruditissimorum hominum vocibus personant, quibus ipse maiora, quam quisque ante eum Pontifex, praemia statuit, quid aliud quam incredibilem ipsius erga bonas artes amorem voluntatemque declarant? Quid tanta multitudo hominum, doctrina quam opibus instructiorum, quibus ipse subsidia vitae large prolixeque suppeditat? ut non verius Bononia studiorum mater quam is civis, quo ipsa maxime gloriatur, studiorum pater vocari queat. At tu, Laurenti Blanchette, vir clarissime, quando nos ipse in fide ac patrocinio tuo esse voluit, quantum apud eum potes, quod te plurimum posse scimus, tantum confer ad paternam ipsius erga nos voluntatem magis magisque in dies confirmandam. Multa iam ipsius benignitate consecuti sumus; ego quidem plura et maiora, quam ut ea me unquam promeriturum esse confidam: sed alia quaedam sunt, nec iniqua nec inusitata, quae, ut alibi conceduntur, si hic quoque concederentur, mirabiliter et professorum et studiosorum adolescentium animi ad omnia egregia accenderentur. Ea tibi, cum voles, exposituri sumus, et per te aliquid nos effecturos esse confidimus. Suscipe cogitationem te dignam; para tibi immortalitatem apud omnes litterarum amantes, et gratiam et gloriam; perfice, ut cae artes, quae in te tantum ornamentorum contulerunt, ipsae vicissim ornamentorum aliquid tibi se debere fateantur.
[ 420 ]
|