Cf. Lazer. Diatr. de Vita et Script. Muret. pag. 575. R. Fr. |
Magnum vobis hoc tempore negotium impositum est, Patres amplissimi, et tantopere ad salutem et tranquillitatem universae Christianae reip. pertinens, ut haud sciam an ullum sit eorum omnium, quorum pro summa dignitate, quam in Ecclesia obtinetis, vestra procuratio est, quod singulari quadam et extraordinaria praepotentis Dei ope magis indigere videatur. Declarandum enim vobis ac decernendum quodammodo est, quis Ecclesiae in terris summo cum imperio praeesse ac praesidere; quis in puppi sedens clavum tenere et periculosissimae navigationis cursum regere ac moderari; quis pastores ipsos pascere debeat; cuius, ut supra vulgarem hominum conditionem elati, responsa pro oraculis, nutus pro ratione, iussa pro legibus futura sint. Quanquam igitur ea sapientia estis, vix ut quicquam vobis subiici possit, quod non ipsi animo prius conceptum meditatumque teneatis: non iniquo tamen animo ferre debetis, vos ex veteri consuetudine, quid in eligendo Pontifice vobis sequendum sit, etiam ab infimis hominibus admoneri. Nam et nemo ita sapiens est, quin
[ 421 ]
audiendo sapientior fiat: et ea est Dei benignitas, ut saepe rudibus et imperitis ea dicenda suggerat, quae audita etiam sapientibus prosint. Dicturus igitur tanta de re, obtestor vos per eum, in cuius nomine huc convenistis, ut mihi exigui temporis attentionem ne denegetis. Atque ut hine potissimum ordiar; ut arduum ac difficile Episcopi munus est, ita ardua quaedam in Episcopo et inventu difficilia requiruntur. Oportet, ait sanctus Paulus,I. ad Timoth. III. 2. ad Tit. I. 7. Fr. | Episcopum talem esse, ut in eo nullus pateat reprehensioni locus. Quod si in aliis Episcopis requiritur, quanto magis in eo, qui, quanto Episcopi sacerdotibus, tanto ipse ceteris Episcopis antecellit? Quando autem quisquam reperietur dignus, qui in illum honoris ac dignitatis gradum evehatur, si omnes, in quibus aliquid culpari poterit, repudientur? Sed hoc non ita rigide ac praefracte accipiendum, etiam vetusti Patres monent. Nostra enim omnium, qui vivimus, ex bono maloque permista natura est: et aut Angeli essemus, si nulla nos improbitatis macula contaminaret; aut et Deo et hominibus intolerabiles, si nulla vitiorum nostrorum sordes admista honitas temperaret. Non igitur quaerendus, qui simpliciter omni virtutis genere excellat, nullo ne levissimo quidem vitio aspersus; quem ab omni nota ac reprehensione integritas vitae nullis unquam violata maculis vindicet: nunquam enim res ad exitum perduceretur: sed qui et praecipuis virtutibus inter aequales emineat, et vitiis ut non omnibus, at iis certe careat, quae in privatis hominibus singulas familias, in Principibus maxima plerumque imperia evertunt. Apud XenophontemCyrop. VIII. 3. 25. sqq. Fr. | barbarus quidam adolescens, cum equum eximiae bonitatis, quem habebat, libenter se alicui spectatae virtutis viro donaturum esse dixisset, idque apud Cyrum professus esset: Ego vero, ait Cyrus, ostendam tibi, quomodo, etiamsi clausis oculis ieceris, aberrare a tali viro non possis; simulque eum glebam humo sublatam in confertissimum agmen amicorum, quos assidue circum se habebat, iacere iussit; et, Quemcunque, inquit, ex eis contigeris, illi equum tuum dono dato, neque metus ullus sit, ne aberraveris: omnium eadem est virtus, eadem temperantia, eadem multis spectata documentis fortitudo. Si de vobis, Patres amplissimi, idem dici posset, ut e vestro nobilissimo honoratissimoque
[ 422 ]
consessu nec aetate nec usu atque experientia rerum nec auctoritate alius alio magis idoneus esset ad huius muneris gravitatem sustinendam, non magna deliberatione opus foret, neque ullam in partem, quis ei ex vobis praeficeretur, admodum interesset. Sin verius est, ut in stellis alia aliam nitore et claritate vincit, sic e vobis alium alio esse iis bonis et ornamentis, quae Pontifici conveniunt, instructiorem ac superiorem: et orandus summis precibus Deus, ut iudicia vestra dirigat, et vobis intendenda omni studio mentis acies, ut ex omni numero vestro eum potissime, qui aptissimus et publice utilissimus futurus videtur, deligatis. Ignoscite, quaeso, si quid paullo liberius dixero. Non enim ea nunc res agitur, ut auribus serviendum sit; dicenda quae urgent, quae tempus, quae rei magnitudo postulat. Omnis cogitatio cognationis, amicitiae, utilitatis privatae ab hac deliberatione procul abesse debet: ne, si quis ita eligitur, et ipse, dum erigitur, corruat et alios secum in idem exitium praecipites trahat. Si navigaturi de gubernatore navis eligendo consultarent, nemo reperiretur usque eo improvidus, ut eum, qui sibi aut amicissimus aut sanguine coniunctissimus, ac non eum potius, qui intelligentissimus, exercitatissimus esset, ei muneri praefici vellet; et desiperet, si quis, in communi naufragio, quaesticulum aliquem suum sibi salvum ac proprium fore putaret. Una navis, qua omnes vehimur, Ecclesia est: quae quantis hoc tempore procellis ac tempestatibus agitetur, nemo non videt. Et erit quisquam ita non imprudens modo, sed inhumanus et impius, qui in tantis periculis publicae saluti ac tranquillitati quidquam anteferendum putet? Exulent a vestris omnium animis talia omnia, Patres amplissimi: et aliis omnibus circumcisis atque amputatis, ea tantum in futuro Pontifice, quae bono Pontifici necessaria sunt, requirantur. Videntur autem quinque praecipua esse, quae in eo spectari oporteat: sanctitas morum, prudentia, doctrina, caritas, quae, ut verissime dixit Apostolus, perfectionis vinculum est, et auctoritas. De quibus singulis ubi, quam brevissime fieri poterit, dixero, finem dicendi faciam. Primum igitur requiritur sanctitas morum. Nam quo ore audebit aliena vitia reprehendere, qui ipse propriis madeat?Cf. adn. pag. 255. R. Fr. | Quare si quem avarum, si ambitiosum, si crudelem ac sanguinarium, si libidini ac voluptati mancipatumCf. adn. pag. 208. R. Fr. | vixisse constaret: eius ne habenda quidem ratio in his sacrosanctis comitiis esset. Avarus civitates exhauriret, nova quotidie populis onera imponeret, sacra ac profana omnia venalia haberet, omnem turpitudinem congerendae ac coacervandae pecuniae caussa susciperet, nihil amplum aut magnificum agitaret animo, non de
[ 423 ]
gloria Dei aut utilitate publica, sed de arcis et saccis suis implendis perpetuo cogitaret. Non est, Patres amplissimi, non est eiusdem ingenii, pecuniae servire et hominibus imperare. Duos impuros homines, Stratoclem et Dromoclidem aiunt olim tractationem reipub. messim auream vocare solitos.Plutarch. praecept. ger. reip. pag. 798. Tom. IX. Rsk. pag. 188. Fr. | Non est credibile, quenquam ex vobis ita animatum esse: sed tamen procul absit a gubernaculis Ecclesiae, si quis Pontificatum messim sibi ac suis fore auream putat. Ambitiosus omnia perturbaret, nihil usquam quietum esse pateretur, bellis orbem terrarum concuteret; dum suorum titulos, ditionem, dignitatem augeret, Sedis apostolicae dignitatem in quodlibet discrimen adduceret. Quid? crudelem et recenti semper cruore gaudentem, ultionis cupidum, ignoscendi nescium, cui pro virtute ira sit, pro consilio furor, pro ratione impetus, quomodo blandissimo illi ac lenissimo Patris nomini responsurum esse censetis? Quid? si quis se voluptatibus vinciendum ac constringendum dedit earumque turpissimo famulatu nexus et irretitus in earum coeno, tanquam sus, perpetuo volutatur, quid ab eo boni sperari aut quid mali potius non metui potest? Libere, vobis audientibus, de vitiis loquor. Nusquam enim tutius est accusare vitia, quam cum ex eis qui audiunt nemo est, qui ea quae dicuntur suspicari possit ad se pertinere. Si quis igitur est, (quales plerosque omnes ex vestro amplissimo splendidissimoque collegio esse compertum est; sed tamen fieri nullo modo potest, ut non et e vobis aliqui excellant,) qui tota vita nullam significationem avaritiae dederit, qui sive in magnis opibus natus sive e tenuibus ac modicis ad ampliores copiosioresque perductus, omnem pecuniae fructum in sublevandis egentibus positum duxerit; qui arcam suam nunquam turpiter afferentibus, honeste petentibus semper apertam habuerit; qui ad gloriam suam nihil, ad Dei gloriam omnia perpetuo retulerit; qui ex fuga atque abstinentia voluptatum maximam sibi voluptatem captaverit; qui veram animi magnitudinem in ignoscendis, non in ulciscendis iniuriis consistere iudicaverit: eius demum mores aptissimi sunt ad personam illius, qui et harum et omnium virtutum exemplar perfectissimum fuit, in terris sustinendam. Secundo loco dixi requiri prudentiam, quam vere Aristoteles ait esse propriam virtutem imperantium.Eth. VI. 5. Cf. supra pag. 272. R. Fr. | Eam aeterna illa veritas, Christus Dominus ac Deus noster, cum morum integritate ac sinceritate coniunxit, his verbis: Estote simplices, sicut columbae, et prudentes, sicut serpentes. Sed videndum est, ut quid prudentia sit, recte intelligamus, neque ita eam accipiamus, ut vulgus solet. Vulgus enim eum prudentem vocat, qui multa simulare ac dissimulare novit, multa mentiri; eos, quibuscum agit, commodi sui caussa fallere ac circumvenire; et quod sibi proposuit, multas vias reperire,
[ 424 ]
quibus id quoquo modo adipiscatur. Illa vero prudentia non est, sed calliditas, versutia, malitia; aut si prudentia est, carnis prudentia est, quam se perditurum minatur Deus; quam mortem esse Paulus affirmat.VIII. ad Rom. vs. 6. sqq. Fr. | Vera prudentia est, et cognoscere quid petendum fugiendumque sit; et quibus viis tum ipse eo pervenire, tum alios eodem perducere commodissime possit; nihil temere atque inconsiderate agere, sed unaquaque in re, quid rerum, personarum, locorum, temporum varietas postulet, diiudicare. Miserum, qui alium fallit, si se idcirco eo, quem fallit, prudentiorem putat. Fallit ipse se et induit multo perniciosiorem in laqueum, quam quo implicare alium parat. Quanto prudentior, qui neminem fallit? Deo enim similior est, qui neque fallere neque falli potest. Dixi praeterea in Pontifice requiri caritatem: quam Apostolus et martyrio et fidei montes transferenti anteponit; sine qua nihil Deo acceptum est: Deus enim ipse caritas est. Pontifex autem, cum communis pater et sit et vocetur, hoc ipso nomine admoneri debet, paterna se caritate erga omne hominum genus esse oportere. Addidi doctrinam et eruditionem: quam qui Pontifici necessariam non putant, magno in errore versantur. Iubetur Aaron in veteri lege gestare supra pectus suum doctrinam et veritatem; iubetur nunquam in sanctuarium ingredi sine sonitu:II. Mos. XXVIII. 30. 34. et sq. Fr. | quo significatur, voluntatem Dei ab eo debere populis praedicari. Labia sacerdotis, ait Malachias, custodiunt scientiam. Paulus ad Timotheum,I. ad Timoth. III. 2. Fr. | Episcopum esse oportere ait aptum ad alios docendos. Haec, aiunt quidam, Pontifex etiam indoctus per alios obire poterit. Isto modo poterit etiam bonus lyricen esse, qui per alium canat; et bonus medicus, qui aegrotos per alium curet. Sed satis sit. Breviter enim de auctoritate dicendum, quam ultimo loco posui: quaeque ex iis, de quibus ante dictum est, efflorescit. Auctoritatem autem voco potentiam, apud principes et apud populos firma et diuturna virtutis et doctrinae opinione quaesitam. Ea Pontifici hoc praecipue tempore necessaria est, propter eas gentes, quae a fide et obedientiaCf. adn. pag. 114. R. Fr. | sanctae Romanae Ecclesiae desciverunt, quae revocari ad sanitatem vix poterunt, nisi eius, qui praeerit, auctoritate moveantur. Agite igitur, Patres amplissimi, proponite vobis ante oculos communem nostrum omnium parentem Ecclesiam, ex vestro nutu pendentem, et quid a vobis statuatur, summa cum cura ac sollicitudine exspectantem. Illa vos Christo genuit, illa educavit, illa ad summo proximum honoris gradum provexit; nulla vobis
[ 425 ]
maior cognatio quam cum Ecclesia; omnes omnium caritates una illa complexa est: quae nunc dilacerata, distracta, divulsa obsecrat vos, ut aliarum omnium rerum obliti, de sua tantum tranquillitate, qua vestra quoque continetur, cogitetis. Deus omnium bonorum auctor eam vobis omnibus mentem atque animum inspiret, ut non caeco et temerario et invitos etiam, ut interdum fit, ac quid agatur nescios, rapiente paucorum motu, sed certo maturoque iudicio, eiusmodi Pontificem concordibus suffragiis quam primum deligatis, qui dispersa colligat, lapsa erigat, depravata corrigat, infirma corroboret, turbulenta componat, efficiatque, ut neque Pii Quincti admirabilem illam sanctimoniam vitae et excelsitatem animi, aut Gregorii decimi tertii inexplebile propagandae religionis studium, et effusam atque incredibilem et omnibus saeculis depraedicandam in omnes gentes caritatem ac beneficentiam desideremus.
|