Non detinebo vos inanibus verbis. Neque enim id aut mea multorum iam annorum consuetudo fert, aut utilitatis vestrae ratio postulat. Licuerit olim adolescentiori captare ac persequi communes locos, et eorum unum aliquem quotannis deligere, in quo comendo ac poliendo primus hic consumeretur dies. Tunc fortassis aetatem floridam floridum orationis genus non dedecebat: studioseque omnia conquirentem, quibus aures irritarentur, nemo
[ 346 ]
culpabat. Mea nunc oportet mecum una canescat oratio: et ut corporis tardior motus effectus est, sic et ipsa gravior facta, amplius sibi iuveniliter exultandum non putet. Non omnibus aetatibus eadem conveniunt: neque quicquid virginem decuerat, matronam decet. Etiam anni tempestatibus sua cuique ceterarum dissimilis pulcritudo est. Verno tempore gemmea pratorum nemorumque viriditas, et rivorum decurrentium allisa et impacta molliter ad pellucentes lapillos argenti similis aquula pascit oculos; mulcet undique aures avium cantus; ab arboribus in novum se florem induentibus odores suavissimi afflantur; ad voluptatem atque oblectationem omnia dirigi eamque spectare unam videntur. Talis adolescentiae facies est. At posteaquam et fruges et arborum fetus aestivo calore percoctos ac torrefactos tepore suo mitigavit et ad maturitatem perduxit autumnus, longe alius arvorum, alius arborum aspectus est. Flavae segetes, lividae vites, onustae opibus suis arbores; non corollae iam aut serta texuntur, sed teritur area, fluunt praela; horrea cellaeque complentur; ad utilitatem, non amplius ad voluptatem, omnia referuntur. Hic, in quo ego nunc sum, quasi autumnus quidam aetatis est, quod senectutis limen ac vestibulum Graeci poëtae vocant. Quo tempore, ut in rei familiaris administratione attentiores esse ad lucrum homines, omissis inanibus, solent: ita me in hac litterarum tractatione, quod mihi unicum patrimonium est, iis omnibus, quae ad pompam tantum atque ostentationem faciunt, amputatis ac circumcisis, fructuosa modo consectari decet. Itaque hodie non faciam id, quod multi me fortasse facturum putabant, ut aliquod mihi argumentum sumam, in quo disertus ac copiosus videri studeam; sed ea oratione mea complectar, quae, si dabitis operam, ut bene penitus animo combibatis ac comprehendatis, non minimam vobis utilitatem allatura esse confido. Quando enim Aristotelis de arte Rhetorica libros una evolvere exorsi, propter eam, quae quotannis aestate fieri solet, exercitationum nostrarum intermissionem diu iam ab eo evagati quasique peregrinati sumus, ne quid ea res nobis incommodi afferat, neve obstet, quo minus quae reliqua sunt facile a vobis percipi possint: revocabo ac repetam usque a capite omnia, quae usque huc duce ac magistro Aristotele didicimus, eorumque summam quandam conficiam, ut, cum vobis in memoriam redegero si quid effluxit, omniaque sub uno aspectu posuero, commodius cetera pertexantur. Principio igitur meministis dicere me, quatuor fuisse, quae Aristoteli de Rhetorica scripturo obiici posse viderentur. Primum, non satis dignam esse, quam talis tantusque Philosophus sibi docendam atque illustrandam sumeret: quippe quam usque eo contempsisset atque abiecisset
[ 347 ]
Plato, ut in Gorgia eam cum arte coquorum comparasset, easque inter se proportione respondere dixisset. Merito autem magna iam tum erat Platonis auctoritas. Sed cum idem ille Rhetorices exagitator Plato dialecticam summis laudibus affecisset, summo artificio fecit Aristoteles, ut in ipso operis sui vestibulo Rhetoricam non cum arte coquorum, ut ille dixerat, sed cum ea, quam ipse laudibus in caelum tulerat, quam fastigium omnium disciplinarum vocaverat, dialectica ex aequo conferendam ac comparandam esse contenderet, idque veris ac solidis argumentis doceret. Deinde quia idem Plato Rhetoricam ab artium numero excluserat eamque usum modo quendam et exercitationem esse, artis ac rationis expertem, dixerat: obiicere aliquis Aristoteli poterat, frustra eum in ea re certis praeceptionibus alliganda ac devincienda laborare, quae usu tantum quodam sine ulla certa ratione contineretur. Quam reprehensionem ita summus Philosophus a se amoliebatur, ut doceret, quaecunque ab hominibus ita fierent, ut alii temere ac fortuito, alii exercitatione et diligentia adhibita idem efficerent: iis in omnibus caussam notari observarique posse, cur ita eveniret; caussae autem, cur quidque fiat, cognitionem ac comprehensionem, et omnium et Platonis ipsius confessione proprium quiddam artis esse; ex quibus effici, aut artem iam esse Rhetoricam, aut certe, si quis in eam curam incumberet, facile ad artis formam posse revocari. Nam quod tertium adferri poterat, sive illa ars esset sive minus, satis multos illius doctores ac magistros extitisse, ut caussa non esset, cur hic noster actum agere et quae ab aliis toties decantata ac repetita erant, denuo reponere atque iterare vellet: id ipse ita refutabat, ut diceret, alios ante se omnes aut particulam modo quandam artis attigisse, aut etiam iis se in rebus exercuisse, quae nihil ad artem pertinerent; nervos ac robur ipsius artis aut modice delibasse aut penitus omisisse; alios igitur eam doctores requirere, aliis magistris indigere; operam in ea pertractanda ac perpolienda suam minime otiosam ac supervacaneam fore. Quarta accusatio longe omnium gravissima erat, nisi refutata esset. Erant enim qui dicerent, Rhotoricen non modo utilem non esse, sed etiam perniciosam ac pestiferam: ut eam qui docerent, nedum praemio afficiendi, sed e civitatibus eiiciendi atque exterminandi viderentur. Hanc infamiam arti suae conflaverant Sophistae, cum profiterentur, arrogantibus sane verbis et invidiae plenis, docere se, quomodo caussa inferior dicendo superior fieri posset.Cf. adn. pag. R. 242. extr. Fr. | Sed Aristoteles et multis argumentis eam utilissimam esse hominum generi docuit, et
[ 348 ]
quae mala vulgo ex ea manare putarentur, ea non arti ipsi adscribenda esse, sed eorum improbitati, qui re per se bona et salutari ad homines in fraudem inducendos abuterentur. His perpurgatis accessit ad ipsius artis tractationem: ac primo loco docuit, falsum esse, quod Plato a Gorgia dici fecerat, quodque multi postea, quanquam merito ab Aristotele reiectum ac repudiatum, secuti sunt, Rhetoricam esse aut artem aut facultatem persuadendi. Ut enim medicina non est ars sanandi, sed ars videndi omnia, quae apta et accommodata sunt ad sanitatem aut conservandam aut recuperandam: ita Rhetorica non est ars persuadendi, sed ars videndi atque excogitandi omnia, quae in quaque re valent ad faciendam fidem. Certe enim cuiusque artis finis est id, quod ita unaquaeque ars spectat, ut non progrediatur ulterius; sed ubi id praestitit, suo se munere perfunctam putet. Ut ergo medicus non ita se demum muneri suo satisfecisse arbitratur, si aegrotum sanaverit; sed cumulate quidquid a se requiri potest praestitisse, si ex artis suae praeceptis ea omnia adhibuerit, quae ad sanandum pertinebant: ita orator, etiamsi non semper persuadeat, dum tamen nihil omittat eorum, quae artificiose cogitari possunt ad persuadendum, finem arti suae propositum consecutus est. Nam quod postea quidam clari inprimis ac nobiles dicendi magistriCicero I. de Inv. 5. § . 6. Quinctilian. II. 15. 3. sqq. ubi cf. Spalding. § . 5. Fr. | finem oratoris esse dixerunt, persuadere; munus autem, dicere apposite ad persuadendum: in quaestione satis per se ad explicandum facili distinctionem minime necessariam quaesierunt. In omnibus enim artibus idem prorsus est officium artificis et finis artis. Sed nihil prohibet eum ipsum artis finem ad alium finem ulteriorem referri, ut constare potest ex iis, quae disputari solent principio libri primi Ethicorum. Neque unquam finis ita statuendus est, ut illius consecutio atque adeptio non sit in potestate nostra. Et hoc sequebantur Stoici in multo graviori disputatione, cum dicerent, finem hominis esse, non quidem consequi ea, quae secundum naturam essent: id enim non semper ab homine posse praestari: sed omnia facere, quae ad illorum consecutionem pertinerent. Quod quidem ita mordicus defendebant, ut dicerent, finem periti iaculatoris esse, non tam collineare, id est, cum locum, quem peteret, hasta aut iaculo attingere, quam omnia facere ad collineandum. Qua in re etsi deridentur a Cicerone ac Plutarcho,Tom. X. pag. 418. Reisk. Cic. III. de Fin. 6. extr. V. 7. extr. Fr. | non tamen fortassis tam ridicula est eorum opinio, quam primo aspectu videri potest. Sed Aristoteles, ut ad institutum nos referamus, Rhetoricam definiebat facultatem videndi, quid
[ 349 ]
in quaque re aptum esset ad persuadendum. Quam definitionem a M. Fabio parum considerate reprehensam, a nobis accurate ac diligenter defensam esse meministis. Vis autem persuadendi tribus omnino in rebus sita est: ut bene de nobis opinetur auditor; ut ita commoveatur ipsius animus, quomodo expedit ad id, quod volumus, obtinendum; et ut nos id, quod persuadere volumus, aut demonstremus aut demonstrare videamur. Hoc postremum, quod alii omnes prope intactum reliquerant, Aristoteli primum ac praecipuum et solum ex tribus artis proprium videtur. Itaque de eo primum dicere ingressus est. Eorum igitur, quibus demonstramus id, quod volumus, duo genera sunt: unum eorum, quae arte pariuntur; alterum eorum, quae extrinsecus adferuntur. Leges enim et testimonia et quaestiones et iusiurandum et pacta non orator ipse fabricatur, neque ex caussae visceribus eruit; sed extrinsecus allata, artificiose tamen tractat, eisque, prout commodum est, robur aut addit aut detrahit. Rursus eorum, quae ipse artificio suo gignit quasique producit, bipertita distinctio est. Ut enim dialecticus duobus instrumentis utitur ad probandum, syllogismo et inductione: ita orator duobus, quae illis ex altera parte respondent, enthymemate et exemplo. Enthymema, oratorius syllogismus est: exemplum, oratoria inductio. Cum autem orator in necessariis rebus perraro versetur, sed in iis plerumque, de quibus deliberamus quaeque etiam aliter se habere possunt: fit, ut exemplum quidem sit inductio, enthymema autem syllogismus eiusmodi de rebus, quae nulla necessitate devinctae, sola probabilitate nituntur. Cumque necessaria ex necessariis, verisimilia ex verisimilibus concludantur ac colligantur; omninoque similia sint ea, quae concluduntur, eorum ex quibus conclusa sunt: efficitur, ut enthymemata paucissima ex necessariis, pleraque omniaVid. adn. pag. 205. R. Fr. | ex verisimilibus ducantur atque eruantur. Ducuntur autem enthymemata ex iis, quae ei)ko/ta Graeci vocant, nos fortasse consentanea vocare possumus, et ex signis. Ei)ko/ta sunt generales quaedam sententiae de iis, quae ad vitam hominum pertinent, verae quidem illae plerumque, neque tamen semper ac necessario verae. Cuius generis sunt, senes parcos esse ac severos; adolescentes propensos ad libidinem: ingeniosos esse Athenienses; hebetes atque obtusos Seythas. Signorum autem alia nihil necessario concludunt, sed tamen habent aliquam speciem probabilitatis, ut illud Aeneae apud Virgilium:
Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno Disce omnes.
Non enim, si fallax Sino fuit et idem Graecus, satis argumenti est, cur putemus Graecos omnes esse fallaces; aut si quis cum,
[ 350 ]
qui crebro anhelet, ex eo colligat febrim habere. Non enim soli id faciunt, quos febris tenet. Alia rem necessario demonstrant, ut si quis neget virginem esse eam, cui lac ex uberibus fluat. Priora illa communi nomine signa dicuntur: haec Aristoteles tekmh/ria, Cicero proprias notas vocat. Exemplum autem est, cum ex uno pluribusve similibus aliud item simile colligitur: ut, si intemperantia ac libido Tarquiniis, si Dionysio iuniori regnum ademit, credibile est, huius quoque, qui illos imitatur, eundem exitum fore. Secuta inde est enthymematum divisio, quod alia oratoria essent, alia certae alicuius artis aut facultatis propria. Oratoria sunt, quae ducuntur aut ex locis communibus aut ex iis formis, quae a rhetoribus traduntur. Singularum artium propria, quae ducuntur ex propriis principiis huius aut illius artis. Loci communes sunt, ex quibus nihilo magis in hac quam in qualibet alia arte argumenta depromi possunt: qualis est locus a maiori et a minori. Formae sunt generales quaedam enunciationes ad certum tantum aliquod genus accommodatae; ut in physicis: principia rerum esse contraria; omnem motionem in tempore fieri; levia sursum tendere, gravia deorsum. Haec oratoris non sunt, ut neque dialectici; sed ut dialecticus locos quosdam communes habet, ex quibus ad omnem quaestionem argumenta depromit, alios proprios singulorum problematum, in quibus versatur, ut ad genus, ad accidens, (utamur enim sane hac voce, quando aliam aeque commodam reperire non possumus,) ad proprium, ad finitionem aut confirmandam aut infirmandam: sic et orator quosdam locos habet communes omnium generum rhetoricos, alios uniuscuiusque generis proprios. Illos Aristoteles generis nomine locos, hos formas vocat: ac saepius tamen etiam de formis ipsis loquens, locorum nomine utitur. Eas igitur formas, id est, locos uniuscuiusque generis proprios, priore loco explicaturus, necesse habuit prius, quae quotque rhetorices genera essent, exponere. Sunt autem tria, ostentativum, (ita enim melius quam, ut alii, demonstrativum,) deliberativum et iudiciale. Deliberativum suasione et dissuasione; iudiciale accusatione et defensione; ostentativum laude ac vituperatione continetur. Deliberatio de futuris; iudicium de praeteritis instituitur; laus et vituperatio propria praesentium est. Fines proprii deliberationis, utile aut noxium; iudicii, aequum aut iniquum; laudis et vituperationis, honestas et turpitudo. Tenenda igitur est oratori copia quaedam communium sententiarum semper prompta ac parata, ex quibus argumenta ducat ad ostendendum, aliquid esse utile aut inutile, aequum aut iniquum, honestum aut turpe. Hae sunt, quas formas vocamus. Communes autem trium generum sunt loci, quibus confirmamus, fieri aliquid aut potuisse aut posse, aut contra; factum esse, aut factum non esse; fore, aut non fore; magnum aut parvum esse; idque tum simpliciter, tum
[ 351 ]
comparate. Atque haec tum communiter tenenda sunt, tum proprie ad unumquodque rhetorices genus accommodanda. His expositis, genus deliberativum tractare ingressus est, ut omnium praestantissimum et in quo ceteri ante ipsum minus elaborassent. Primum igitur ostendit, quo in genere rerum versetur omnis deliberatio: deinde autem omnes deliberationes publicas (eas enim praecipue spectabat) ad quinque praecipua capita revocavit. Aut enim deliberari de ratione conficiendae pecuniae, quod praecipuum est instrumentum rerum gerendarum, quaeque nisi publice suppetat, manca et mutila est omnis deliberatio; aut de bello et pace; aut de custodia regionis; aut de iis, quae importanda quaeque exportanda sunt; aut de legibus ferendis. His quinque capitibus omnis fere publica deliberatio continetur. Docuit igitur, quae ad unumquodque eorum oratori videnda essent. Quoniam autem omnis deliberatio refertur ad felicitatem aut ad partem aliquam felicitatis: idcirco de ea deque eius partibus varie ac copiose disseruit. Deinde, quia deliberatio non de fine ipso est, sed de iis, per quae ad finem pervenitur, id est de bonis et utilibus: longe plurimos locos tradidit, ex quibus sumeremus argumenta, quibus aliquid aut bonum atque utile aut etiam alio melius atque utilius esse ostenderemus. Idem postea, ne longior sim, in ostentativo et in iudiciali genere praestitit: omniaque subtilissime persecutus est, ex quibus aliquid aut honestum aut turpe, aut honestius aut turpius, aut aequum aut iniquum, aut aequius aut iniquius esse colligi posset. At quoniam in iudiciis non argumentis tantum utimur, sed etiam legibus, testimoniis, conventionibus, quaestionibus, iureiurando nitimur; eaque omnia interdum a nobis faciunt, interdum etiam caussae nostrae inimica sunt: idcirco in extrema parte huius libri, quae nunc explicanda nobis est, docet, quomodo iis, quae tormentis expressa sunt, quomodo iuriiurando vim ac robur aut addere aut adimere debeamus. Utilia praecepta et cognitu digna et oratorum iurisconsultorumque communia. Quae cum absoluta erunt, sumam mihi oratiunculam aliquam Ciceronis, in qua usum aliquem horum praeceptorum videre possimus. Interea, (paucorum enim dierum futurum negotium est,) absolvam inceptam a me vestra caussa, auditores, Latinam interpretationem secundi horum librorum, eamque divulgabo: ne quis vestrum Graeci sermonis ignoratione a cognoscendis Aristotelis praeceptis absterreatur. Ac vobis quidem, adolescentes, utcunque satisfecisse me, neque meam hanc disputationem vobis aut iniucundam aut inutilem fuisse confido. His autem magnis ac praestantibus
[ 352 ]
viris, qui praesentia sua locum hunc cohonestare dignati, nihil ex me, quod gravitate atque amplitudine sua dignum esset, audire potuerunt: quam tandem referendae gratiae rationem inibimus? Pareamus potius Aristotelis praecepto, qui hoc ipso in libro de iis, quae supra vires sunt, ne cogitationem quidem suscipiendam monet: et multo plus eis nos debere confessi, quam exsolvere ulla ratione possimus, hoc saltem eis referamus, ne eos a gravioribus negotiis, quae honoris nostri gratia omiserunt, avocatos diutius retineamus.
|