Neque pars ulla studiorum humanitatis aut amoenior Cf. adn. pag. 131. R. Fr. | est aut fructuosior quam historia: neque ullius gentis historia est, quae cum historia populi Rom. aut magnitudine aut pulcritudine aut omnis generis exemplorum copia et varietate contendat: neque ex ingenti scriptorum, qui res Romanas litterarum monumentis prodiderunt, numero quisquam est, quem merito quis C. Cornelio Tacito anteponat. Nam si nihil est hominis animo iucundius quam discere; et eorum, quae suapte vi ac natura iucunda sunt, tanto quidque iucundius, quanto laboris ac molestiae minus exhibet: dubitare de historiae suavitate nemo potest, cum scripti genus
[ 377 ]
nullum sit, ex quo aut plura aut citius et minore animi contentione discantur. Artium praecepta, dum traduntur, molesta sunt; mathematica non plures pulcritudine invitant, quam difficultate deterrent; illa ipsa princeps et regina artium philosophia nunquam tam multos habuit studiosos sui, ut non plures obtrectatores habuerit: una historia est, quae omnium studia alliciat, aures teneat, animos mulceat; a qua si quis abhorrere se dicat, parum absit, quin ipse se ne hominem quidem esse fateatur. Parvulos pueros, in quibus naturae vis maxime elucet verissimeque perspicitur, nulla re magis quam narratiunculis duci videmus: qui etiam saepe, ut aliquem fabellas narrantem audiant, eas ipsas, quibus cum maxime operam dant, lusiunculas deserunt. Isti superbi ac divites, librorum et litterarum omnium osores, qui sibi e stolido ac supino pulcerrimarum rerum contemptu gloriam quaerunt, ut tamen sic quoque aliquod hominis simulacrum ac vestigium retineant, ab historia non penitus abhorrent. Itaque in illis ipsis quoque atriis, coenationibus, cubiculis, unde aliae omnes litterae omnisque honestas exulat, in mensa tamen aliqua aut in abaco interdum videas expositos una cum fritillo et turricula ac tesseris ceteroque instrumento aleatorio etiam libros, aut historiam aut aliquid historiae utcunque simile continentes. Ut enim mustum bibunt, qui vini veteris acrimoniam atque austeritatem non ferunt: sic pueri et viri puerorum similes, quia serio scriptae historiae gravitatem severitatemque non capiunt, inanibus se fabulis propter quandam illarum cum historia similitudinem oblectant. Sed supervacaneum est de voluptate, quae ex historia percipitur, pluribus dicere, cum id de suo quisque sensu iudicare facile possit. Utilitas autem quanta ex historiae tractatione capiatur, quis non videt? Mitto iam, quod ille apud PlatonemTim. pag. 22. (Tom. IX. 290. Bip.) Fr. | Aegyptius sacerdos Soloni dixisse fertur, semper pueros esse, qui vetustatis cognitione careant: illius quidem omnium humanarum rerum moderatricis, prudentiae, unde maior vis quam ex historia colligi potest? Non enim avium cantu aut volatu, non inspiciendis pecudum fibris, non interpretandis hariolorum cantibus futura praenoscuntur. Quis cuiusque consilii aut incepti exitus esse soleat, qui diligenter notaverit atque observaverit, is demum, quid ex quo eventurum sit, optime ac certissime providebit. Quamquam
[ 378 ]
enim non certa quadam et immutabili serie res humanae volvuntur, magnaque earum varietas et inconstantia est, ut hoc ipsum, quemadmodum dicebat Agatho,Aristot. de Poet. 18. e)/sti de\ tou=to ei)ko/s, w(/sper )Aga/qwn le/gei: ei)ku\s ga\r gi/nesqai polla\ kai\ para\ to\ ei)ko/s. Fr. | verisimile sit, multa praeter id, quod verisimile est, evenire: plerumque tamen e similibus similia existunt; neque ulla certior regula est iudicandi, quo quaeque res evasura sit, quam inspicere, quem exitum similia in longinquitate temporis saepius ac frequentius habuerint. Quodsi aut temporis hominibus ad vivendum concessi brevitas aut ipsa vitae ratio pateretur, ut idem homo multa saecula, integra mente integrisque sensibus vixisset; multas provincias obiisset; ad intimas principum virorum de gravissimis rebus consultationes frequenter adhibitus esset; omnium sententias audiisset; rationum, quibus quisque niteretur, pondera ac momenta diligenter expendisset; observasset postea et notasset diligenter, quid ex quo consecutum esset: quis non incredibilem quandam in eo vigere vim consilii crederet? quis non eius sententiam de rebus gerendis in oraculi propemodum loco ac numero habendam fateretur? Atqui quod natura nobis denegat, praestat historia, ut, qui eam diu ac diligenter pervolutarunt, omnibus aetatibus vixisse, omnes regiones perlustrasse, omnibus publicis consiliis interfuisse, omnia, quae unquam contigerunt, praesentes spectasse atque annotasse videantur. Nam quod alicubi AristotelesAristot. de Poet. cap. 9. Fr. | ait, maiorem quandam esse poëtices quam historiae cum philosophia coniunctionem, quod historia tantum, quid factum sit, exponat, poëtica, quid fieri debuerit: id quale aut quomodo accipiendum sit, alias fortasse videbimus. Illud certe et extra omnem controversiam est et ab eodem philosopho alibi traditur, in gravibus et seriis deliberationibus cum maximus exemplorum usus sit, e poëtis quidem petita exempla in vulgus interdum aliquid valere; at apud graves et cordatos viros multo maiorem vim ea, quae ex historiis ducta sunt, obtinere. Nam quod Horatius Homerum commendans dicere ausus est, quid honestum, quid turpe, quid utile, quid inutile sit, melius eum ac plenius quam philosophos docere: id ego de historia longe verius ac iustius dicere ausim. Etenim philosophi primas rerum caussas inquirunt, in praeceptis communibus latissimeque patentibus occupantur: singula non fere considerant. Omnis autem actio omnisque deliberatio singulis
[ 379 ]
in rebus versatur: neque quisquam unquam, num bellum gerendum foret, sed num huic populo adversus illum hoc tempore gerendum foret, deliberavit. Ut igitur medicus, qui multis aegrotis adsederit, multos curavit, multis arteriam exploraverit, venam secuerit, medicamenta miscuerit, quid ex quoque accidere soleat, notaverit, saepe ad medendum utilior est eo, qui maiorem quidem rerum medicarum scientiam ex Hippocratis libris hauserit, sed illa cognitione contentus nunquam hominis aegroti lotium aspexerit: sic ad consultandum melior, qui multa eiusdem generis singularia in historiis adhibito iudicio notaverit, quam qui ex philosophorum scriptis communia quaedam vivendi praecepta cognoverit. Optandum quidem est, ut utrumque adsit: sed si alterutro carendum sit, malim experientem et exercitatum hominem sine ulla universa cognitione totius generis quam erudite et sublimiter de universo genere disputandi peritum, usus et exercitationis expertem. Hunc in schola libentius audias, illum utilius in consilium adhibeas. Sed de utilitate historiae et dicta sunt a me alias multa et dicentur: et cum quaecunque potuero dixero, semper tamen multa supererunt. Quanto autem populus Rom. ceteris gentibus imperii magnitudine praestitit, tanto historia populi Romani ceterarum gentium historiis antecellit. Nullius populi obscuriora et tenuiora principia; nullius admirabiliores progressus; nullius tanta maiestas, tanta in prosperis rebus moderatio, in adversis animi magnitudo; nusquam et virtutum et vitiorum omnis generis aut plura exempla aut illustriora. Quodsi nulla gens est usque eo immanis ac barbara, quae non in rebus gestis Romanorum cognoscendis plurimum operae ac studii collocet: quid nos facere oportet, qui Romae vivimus, qui e Romano caelo spiritum ducimus, qui post tot acceptas clades, tot calamitates, tot strages, a bacchantibus barbaris, ut a petulantibus servis viduae et effetae iam dominae insultantibus, editas, tam multa tamen illius antiquae virtutis ac maiestatis monumenta quotidie intuemur? An cum tam multos ingeniosos et eruditos homines in remotissimis gentibus natos, tam longinqua itinera suscipere, tantos sumptus facere, tam multis se laboribus ac periculis exponere videamus, ut Romam videant; quod ita iudicant se melius ac perfectius historiam Romanam intellecturos, si ipsum urbis situm, ipsa moenia, ipsas veterum arcuum, tropaeorum, templorum quamvis laceras et disiectas reliquias, illos tot olim nobilitatos victoriis colles viderint: nos, quibus otiosis haec omnia in oculos assidue incurrunt, rerum Romanarum cognitionem negligemus? Quarum pér se tanta pulcritudo est, ut etiam, si scripta essent horrido aliquo
[ 380 ]
et inculto orationis genere, suapte tamen vi hominum studia excitarent: nactae autem sunt eiusmodi scriptores, qui quamcunque sibi scribendi materiam sumpsissent, dignissimi tamen studio propter ipsum scribendi genus fuissent. Non enim potest quisquam dicere, in scriptores rerum Romanarum intuens, cur haec tanta ingenia se dignius aliquod scribendi argumentum non elegerunt? neque rursus illud, cur res tam clarae tamque illustres non in aliquos magnitudine sua dignos scriptores inciderunt? Ita rerum magnitudo praestantia ingenia evocavit: scriptorum praestantia rerum magnitudinem adaequavit. Quid enim, ut ceteros in praesens omittam, ipsos modo principes nominem, aut Sallustio gravius ac nervosius, aut Livio grandius et uberius, aut Tacito pressius, prudentius, limatius, omni ex parte perfectius fieri potest? Cuius annales quoniam hoc anno, quod Deus faustum ac felix esse velit, vobiscum una communi studio evolvere, viamque vobis ad eos facilius intelligendos, ut potero, praeire decrevi, pauca mihi quaedam de eo dicenda sunt, non ut eum laudem; nam cum ipse se satis tacitus laudet, ego quoque praestantiam ipsius tacitus admirari malo quam et infantiam meam prodere et laudes ipsius ingenii culpa deterere:Vid. adn. pag. 202. R. Fr. | sed ut iis respondeam, qui et Tacitum tanti a me fieri et me tam diu, tanto studio, ut mihi eius publice interpretandi potestas fieret, postulasse mirantur. Hodiernam autem orationem meam illi ipsi, qui Tacito obtrectant, breviorem reddiderunt. Nam si Tacitus mihi laudandus fuisset, necesse habuissem undique conquirere ac colligere, quaecunque veteres a perfecto historiae scriptore exigenda esse dixissent, ac prolatis exemplis ostendere, ea omnia Tacitum cumulatissime praestitisse: quod etsi verissime fieri poterat, propter ipsam tamen multitudinem et varietatem arduum ac difficile fuisset. Nunc Taciti quidem virtutes melius ac commodius in progressu operis singulas notabimus: hodie nisi temporis excludamur angustiis, pauca tantum quaedam refutabimus ac refellemus, quae in eum temere ab imperitis coniici solent. Inprimis autem illud positum sit, quae summa scribentium laus est, eam Tacito ab omnibus uno ore tribui: nullum unquam scriptorem prudentiorem ac consideratiorem fuisse; siccam ac sobriam esse illius orationem, adstrictam verbis, densam sententiis; nihil in ea notari posse diffluens, nihil inane, nihil redundans; singulis saepe verbis singulas sententias contineri. Magna laus et quae in quo sit, facile ei alias deesse patiaris. Nam ut in iis, quae possidentur, ea plurimi fiunt, quorum exigua moles est, pretium ingens, ut aurum, ut gemmae; ut in cibis ii maxime laudantur, qui minimum detrimentorum
[ 381 ]
habent, plurimum succi: ita maximi facienda oratio, quae paucissimis verbis plurimum sententiae amplectitur. Indicat enim, se in pectore, non in ore nasci. Haec praecipua orationis virtus, quae ex omnibus scriptoribus Latinis in Tacito praecipue cernitur, effecit, ut omnium aetatum sapientissimi quique, qui non inani verborum sono, sed bonitate et gravitate sententiarum ducerentur, praecipuo in honore Tacitum semper habuerint, eiusque assiduam et accuratam lectionem principibus viris omnium utilissimam iudicarint. Neque vero ut id ita esse doceam, illo praecipuo argumento nitar, quod M. Tacitus non Imperator tantum, sed prope singularis exempli Imperator, huius nostri imaginem in omnibus bibliothecis collocari, libros, ne perirent, quotannis decies describi et in archiisI. e. tabulariis, ut Romani veteres vocabant. Vid. Hottomann. et Passerat. ad Cic. or. pro Arch. poet. cap. 4. § . 8. Fr. | civicis asservari voluit: cum se etiam ab eo genus ducere gloriaretur. Vetera illa iam et obsoleta: et exemplorum, quae tantopere a temporibus nostris remota sunt, minus magna vis est ad permovendum. Paulus III. P. M. quo nullum sapientiorem senem nostra vidit aetas, Tacitum saepe relegendo contriverat, neque ullum profanum scriptorem aeque libenter legebat. Cosmus Medices, qui primus Magnus Etruriae Dux fuit, homo factus ad imperandum, qui eam, quae vulgo fortuna dicitur, in consilio et prudentia consistere docuit, Taciti libros in deliciis habebat, eorumque lectione avidissime fruebatur. Neque non hodie multi aut Principum aut eorum, qui de summis rebus a Principibus in consilium adhibentur, eundem studiosissime legunt et quasi pro magistro quodam prudentiae habent. Numquid igitur movebimur stultis quorundam vocibus, qui nisi quod ipsi didicerunt, nihil discendum putant: et quoniam a magistris suis nihil olim praeter bucolica Virgilii et paucas Ciceronis epistolas et orationem, si forte, aliquam audierunt, ab iis me discedere et vobis graviora proponere, iniquo animo ferunt? An quisquam vestrum est, qui eo consilio studia sequatur, ut in pulvere scholastico consenescat? Cur igitur ea potius consectemur, quae tantum in scholasticis concertatiunculis inter adolescentulos aut senes adolescentulis stultiores oblectamento, quam quae olim gravissimis in negotiis emolumento futura sint? Vos vero istos nugatores contemnite, praesertim cum illa leviora aut iam didiceritis, aut, qui ea usque ad taedium inculcent, in omnibus vicis ac triviis obvios quamlibet multos; qui Tacitum interpretari aut possint aut velint, non multos sitis habituri. Nunc, quae in eo culpariCf. adn. pag. 164. R. Fr. |
[ 382 ]
a nonnullis soleant, exponerem, eaque omnia, uti pollicitus eram, refutarem ac refellerem; sed video me longius progressum esse dicendo, quam a principio existimaram. Fefellit me Taciti amor: cuius laudes cum hodierno die tacitus praetermittere statuissem, auferri me postea passus sum, neque mihi potui, ne eas strictim et modice attingerem, temperare. Vereor autem, si longius orationem producere voluero, ne et vobis molestiae sim et iis, qui post me in hunc locum conscensuri sunt, impedimento. Quare quae supererant, in crastinum, si vobis quoque ita videtur, differam: neque metuam, ne quis me hodie iusto breviorem fuisse dicat. Nam et in his primis velitationibus nostris iustique cursus ac certaminis quasi prolusionibus brevitas culpari non solet, et verum est, quod ait Varro, portam itineri esse longissimam. Equos ipsos, ubi diu quieverunt, qui longum iter ingressuri sunt, fatigare primo itineris die non solent. Si tot praestantibus viris, qui huc hodie convenerunt, ut dicendo placerem, consequi fortasse non potui: at certe, breviter dicendo minus ut molestus sim, consequar. Sed utinam, auditores, utinam et brevis hodie visus sim et quicunque me unquam audient, brevem semper fuisse me doleant. Quanto suavius est, abeuntes dicere, cur hic tam cito desiit? quam abire cupientes, quando tandem hic desinet? Nimio satius est, quod cum fame relinquit, quam quod satietate distendit.
|