Orationes


Orationes
By M. Antonius Muretus



Latin Colloquia Collection Table of Contents



M. ANTONII MURETI ORATIONES VOLUMEN PRIMUM
   M. ANTONII MURETI ORATIO I. DE DIGNITATE AC PRAESTANTIA STUDII THEOLOGICI HABITA LUTETIAE PARISIORUM NON. FEBR. MDLII.
   DE LAUDIBUS LITERARUM. ORATIO II. HABITA VENETIIS MENSE OCTOBRI ANNO MDLIV.
   DE UTILITATE AC PRAESTANTIA LITTERARUM HUMANIORUM ADVERSUS QUOSDAM EARUM VITUPERATORES. ORATIO III. HABITA VENETIIS POSTRID. NON. OCTOB. ANNO MDLV.
   DE PHILOSOPHIAE ET ELOQUENTIAE CONIUNCTIONE. ORATIO IV. HABITA VENETIIS MENSE OCTOBRI ANNO MDLVII.
   PRO FRANCISCO II. GALLIARUM REGE AD PIUM IV. PONT. MAX. ORATIO V. HABITA ROMAE POSTRIDIE KAL. MAI. ANNO MDLX.
   PRO ANTONIO REGE NAVARRAE AD PIUM IV. PONT. MAX. ORATIO VI. HABITA ROMAE POSTRIDIE ID. DECEMB. ANNO MDLX. QUO TEMPORE IOANNA MISSIS AD SUMMUM PONTIFICEM LITTERIS SUA MANU SUBSCRIPTIS SE ET CATHOLICAM ESSE PROFITERATUR ET SE NUNQUAM A S. R. E. OBEDIENTIA DESCITURAM POLLICEBATUR.
   DE MORALIS PHILOSOPHIAE LAUDIBUS CUM EAM DOCERE INCIPERET. ORATIO VII. HABITA ROMAE XVI. KAL. DECEMB. ANNO MDLXIII.
   DE MORALIS PHILOSOPHIAE NECESSITATE CUM IN EA DOCENDA PROGREDERETUR. ORATIO VIII. HABITA ROMAE VII. ID. NOVEMB. ANNO MDLXIV.
   DE IUSTITIAE LAUDIBUS. ORATIO IX. HABITA ROMAE POSTRIDIE NON. MART. ANNO MDLXV.
   DE SUI COGNITIONE DEQUE OMNIBUS HUMANI ANIMI FACULTATIBUS. ORATIO X. HABITA ROMAE IV. ID. NOVEMB. ANNO MDLXV.
   PRO ALFONSO II. DUCE FERRARIAE etc. AD PIUM IV. PONT. MAX. ORATIO XI. NON EST HABITA.
   PRO ALFONSO II. DUCE FERRARIAE AD PIUM V. PONT. MAX. ORATIO XII. HABITA ROMAE V. KALEND. QUINCTIL. ANNO MDLXVI.
   PRO CAROLO IX. REGE CHRISTIANISSIMO AD PIUM V. PONT. MAX. ORATIO XIII. HABITA ROMAE ANNO MDLXVI.
   PRO SIGISMUNDO AUGUSTO REGE POLONIAE AD PIUM V. PONT. MAX. ORATIO XIV. HABITA ROMAE XIIX. KALEND. FEBR. ANNO MDLXVII.
   DE TOTO STUDIORUM SUORUM CURSU DEQUE ELOQUENTIA AC CETERIS DISCIPLINIS CUM IURISPRUDENTIA CONIUNGENDIS. ORATIO XV. HABITA ROMAE ANNO MDLXVII.
   CUR AD MUNUS DOCENDI QUO SE SPONTE ABDICAVERAT REVOCATUS SIT. ORATIO XVI. HABITA ROMAE PRID. KALEND. MART. ANNO MDLXIX.
   DE DOCTORIS OFFICIO DEQUE MODO IURISPRUDENTIAM DOCENDI. ORATIO XVII. HABITA ROMAE PRID. NON. NOVEMB. ANNO MDLXIX.
   DE AUCTORITATE et OFFICIO IUDICUM. ORATIO XVIII. HABITA ROMAE POSTRIDIE NON. NOVEMB. ANNO MDLXXI.
   ORATIO XIX. MANDATU. S. P. Q. R. HABITA. IN. AEDE SACRA. B. MARIAE. VIRGINIS QUAE. EST. IN. CAPITOLIO IN. REDITU. AD. URBEM M. ANTONII. COLUMNAE POST. TURCAS. NAVALI. PRAELIO. VICTOS IDIB. DECEMB. ANNO MDLXXI.
   ORATIO XX. HABITA ROMAE IN AEDE D. PETRI IN VATICANO V. ID. MAI. ANNO MDLXXII. IN FUNERE PII V. PONT. MAX.
   DE VIA et RATIONE AD ELOQUENTIAE LAUDEM PERVENIENDI. ORATIO XXI. HABITA ROMAE NON. NOVEMB. ANNO MDLXXII.
   PRO CAROLO IX. GALLIARUM REGE CHRISTIANISSIMO AD GREGORIUM XIII. PONT. MAX. ORATIO XXII. HABITA ROMAE X. KALEND. IANUAR. ANNO MDLXXII.
   DE UTILITATE IUCUNDITATE ac PRAESTANTIA LITTERARUM. ORATIO XXIII. HABITA ROMAE XV. KAL. NOVEMBR. ANNO MDLXXIII.
   ORATIO XXIV. HABITA ROMAE ANNO MDLXXIV.
   ORATIO XXV. AD S. D. GREGORIUM XIII. PONTIFIC. MAX. NOMINE HENRICI TERTII GALLIAE ET POLONIAE REGIS HABITA ROMAE IN CONSISTORIO PUBLICO LUDOVICO CASTANAEO RUPIPOZAEO EQUITE ORDINIS REGII VIRO ILLUSTRI EIUSDEM REGIS NOMINE OBEDIENTIAM PRAESTANTE XIII. CAL. QUINCT. ANNO MDLXXVI.
   ORATIO XXVI. IN FUNERE PAULI FOXII ARCHIEPISCOPI TOLOSANI REGIS GALLIARUM ORATORIS AD GREGORIUM XIII. PONT. MAX. ET AD SEDEM APOSTOLICAM HABITA ROMAE IN AEDE S. LUDOVICI IV. KAL. IUNII MDXXCIV.

M. ANTONII MURETI ORATIONES VOLUMEN ALTERUM
   M. ANTONII MURETI ORATIO I. DE MYSTERIO et FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINICAE HABITA IN SACELLO PONTIFICIO KAL. IAN. MDLXXXIV.
   ORATIO II. DE S. IOHANNE EUANGELISTA HABITA IN SACELLO PONTIFICIO IV. KAL. IAN. MDLXXXII.
   CUM SENECAE LIBRUM DE PROVIDENTIA INTERPRETATURUS ESSET. ORATIO III. HABITA ROMAE III. NON. IUN. MDLXXV.
   CUM EXPLICARE INCIPERET LIBROS PLATONIS DE OPTIMO REIPUB. STATU. [Praefatio in I. Platonis de Rep. librum.] ORATIO IV. HABITA ROMAE PRIDIE NON. NOVEMB. MDLXXIII.
   CUM IN PLATONE EXPLICANDO PROGREDERETUR. [Praefatio in II. Platonis de Rep. librum.] ORATIO V. HABITA ROMAE IV. KAL. MARTH MDLXX IV.
   INGRESSURUS EXPLANARE M. T. CICERONIS LIBROS DE OFFICHS. ORATIO VI. HABITA ROMAE III. NON. NOVEMBRIS MDLXX IV.
   CUM ARISTOTELIS LIBROS DE ARTE RHETORICA INTERPRETARI INCIPERET. ORATIO VII. HABITA ROMAE POSTRIDIE NON. MARTH MDLXXVI.
   CUM PERGERET IN EORUNDEM ARISTOTELIS LIBR. DE ARTE RHETORICA INTERPRETATIONE. ORATIO VIII. HABITA ROMAE POSTRIDIE NON. NOV. MDLXXVI.
   EXPLICATURUS LIBROS ARISTOTELIS DE REPUBLICA. ORATIO IX. HABITA ROMAE PRIDIE NON. NOVEMBR. MDLXXVII.
   INTERPRETATURUS C. SALLUSTIUM DE CATILINAE CONIURATIONE. ORATIO X. HABITA ROMAE III. NON. NOVEMBR. MDLXXVII.
   CUM EXPLANATURUS ESSET AENEIDA VIRGILII. ORATIO XI. HABITA ROMAE III. NON. NOVEMBRIS MDLXXIX.
   AGGRESSURUS SATYRAM TERTIAM DECIMAM IUVENALIS. ORATIO XII. HABITA ROMAE ANNO MDLXXV.
   CUM ANNALES TACITI EXPLICANDOS SUSCEPISSET. ORATIO XIII. HABITA ROMAE III. NON. NOV. MDLXXX.
   SEQUITUR IN EODEM ARGUMENTO ORATIO XIV. HABITA ROMAE PRIDIE NON. NOVEMBR. MDLXXX.
   CUM PERVENISSET AD ANNALIUM LIBRUM TERTIUM. ORATIO XV. HABITA ROMAE III. NON. NOVEMBRIS MDLXXXI.
   CUM INTERPRETARI INCIPERET EPISTOLAS CICERONIS AD ATTICUM. ORATIO XVI. HABITA ROMAE NON. NOVEMBR. MDLXXXII.
   REPETITURUS LIBROS ARISTOTELIS DE MORIBUS. ORATIO XVII. HABITA ROMAE PRIDIE NON. NOVEMBR. MDLXXXIII.
   DE VIA AC RATIONE TRADENDARUM DISCIPLINARUM. ORATIO XVIII.
   AD ILLUSTRISSIMOS et REVERENDISSIMOS S. R. E. CARDINALES IPSO DIE PASCHAE CUM SUBROGANDI PONTIFICIS CAUSSA CONCLAVE INGRESSURI ESSENT. ORATIO XIX. HABITA ROMAE ANNO MDLXXXV.
   IN FUNERE HIPPOLYTI CARDINALIS ESTENSIS III. NON. DECEMB. ANNO MDLXXII. ORATIO XX.
   IN FUNERE IOANNIS EPISCOPII MILITIAE MELITENSIS MAGNI MAGISTRI. ORATIO XXI. HABITA ROMAE.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

M. ANTONII MURETI ORATIONES VOLUMEN PRIMUM

 

ORATIO XX. HABITA ROMAE IN AEDE D. PETRI IN VATICANO V. ID. MAI. ANNO MDLXXII. IN FUNERE PII V. PONT. MAX.

[qui obiit Kal. Mai. eiusd. anni.]

Dicturus ex veteri consuetudine de Pii Quincti, sanctissimi et in omni virtutum genere summi Pontificis, laudibus, in hoc orbis terrarum augustissimo nobilissimoque consessu, Patres amplissimi, maximopere commoverer ac conturbarer animo, tum ob virium mearum imbecillitatem, tum ob brevitatem temporis mihi ad me comparandum dati: si existimarem aut ullam in quoquam vim dicendi meritis ipsius parem posse reperiri, aut ullam longitudinem temporis suffecturam ei, qui tam copiosi ac multiplicis argumenti partes omnes pertractare ac persequi vellet. Sed cum et omnibus et vobis praecipue, qui propius
Cf. adn. pag. 127. R. Sed propius aliquem cogrovisse, nosse, quis veterum scriptorum dixerit, fateor me nescire. Nec vero loquutionem hanc satis videtur commendare locus Mamertini Genethl. cap. 10. § . 5. Ut vero propius propiusque coepti estis agnosci, omnes agri oppleti non hominibus modo ad visendum procurrentibus, sed etiam pecudum gregibus remota pascua et nemora linquentibus. Quinctilian. V. 7. 7. et VI. 4. 8. totas non diligenter modo, sed etiam familiariter nosse causas. Fr.
illum cognovistis, notum exploratumque [ 253 ] sit, iis illum supra ceteros mortales virtutibus floruisse, quarum praestantiam, non dicam exaequare dicendo, sed assequi cogitando difficile atque arduum sit: ipsa me animosiorem atque alacriorem facit suscepti muneris difficultas, cogitantem, quod mihi necessario eveniet, ut et multa memoratu dignissima praetermittam, et ea ipsa, quae attingam, ieiunius multo atque exilius quam pro ipsorum dignitate percurram, idem cuilibet quamlibet exercitato et omnibus rebus ad dicendum instructo homini eventurum fuisse. Ac quoniam auguratur animus, eum iam in aeternas illas beatorum sedes evectum et cum Deo coniunctum, quae hoc tempore a nobis dicuntur quaeque fiunt, audire atque intueri: eundem in hoc munere obeundo modum tenebo, quem tenerem, si ipse, mortali adhuc corpore indutus, praesens adesset: ut et eo genere orationis utar, quo ipsum praecipue oblectari solitum novimus, non pigmentis ac fucis oblito, sed severo ac solido; et ea sola in ipso commendem, quae ipse in rebus humanis sola commendanda ducebat. Qui ethnicorum
Hoc vocabulum pariter ac gentilis vel paganus, de hominibus sacrorum Christianorum expertibus et a vero Dei cultu alienis, apud scriptores ecclesiasticos saepe legitur: quae qui vitanda esse dicunt Latine scribentibus, nae illi nimis severi sunt et ineptis ambagibus magis delectari videntur quam prudente simplicitate. Fr.
more vixerunt, ethnicorum more laudentur: ego tam sancto tamque Christiano Principi nullam laudem convenire arbitror nisi vere ac proprie Christianam. Itaque in quibus exaggerandis et amplificandis veteres plurimi
Hic multus est in hac re optimi scriptores saepe dixerunt; sed num superlativum plurimus in hac formula eodem modo admiserint, equidem valde dubitem. Nullum mihi, quo defendam Muretum, huius generis exemplum in promptu est. Neque etiam placet eius verba sic explicare: in quibus amplificandis plurimi ex veteribus versabantur, occupati erant. Fr.
erant, et a quibus fere huius generis orationum principia ducebant, patriae claritatem, quam etiam quidam ex illis primam partem felicitatis esse dixerunt, nobilitatem generis, opes ac copias, ea nos, etiamsi vere ac copiose id facere possemus, in talis tamen viri laudibus numeranda non ducemus. Quanti haec sint, declaravit ipse Christus, qui, totius orbis dominus, obscurum et ante id tempus ignobilem pagum, in quo nasceretur, elegit. Deus et Dei filius, faber et fabri filius haberi voluit; rex omnium, in paupere tugurio natus, non habuit ubi reclinaret caput. Imo vero ii demum gloriosi mihi praeter ceteros atque illustres videntur, etiamsi haec humanarum rationum momentis expendere libeat, qui Deo tantum freti ea, quae inter homines summa habentur, sine ullis eiusmodi praesidiis, sua sibi virtute pepererunt. Pulcrum est enim ita abundare, ut nemini quidquam debeas; ita illustrare alios, ut nihil ipse splendoris ac claritatis ab aliis mutuatus esse dicaris. Sed his omissis, quae semper sapientissimus quisque contempsit, iam quasi thesaurum quendam rerum pulcerrimarum ac pretiosissimarum aperiens spectandumque proponens, evolvam et explicabo vera illa et divina bona, quae semper [ 254 ] illum bonis amabilem, improbis formidabilem,
Nihil ageret, si quis poeticum hoc vitans vocabulum, Ciceronianum formidolosum substitueret. Ne terribilem quidem satis placeret. Fr.
utrisque admirabilem reddiderunt. Qui statim ab ipso ineuntis aetatis principio, cum et divino lumine collustratus et domestica, ut credibile est, institutione commonefactus, iis, qui in saeculo viverent, difficilem esse in caelum viam iudicasset, impulsu Spiritus sancti fugit e patria inferiori ac terrestri, ut Abraham; iterque illud arripuit, quod ad illam superiorem ac caelestem tendenti tutius atque expeditius esse intelligebat. Fugit ut Loth; neque post tergum respexit, cum sciret, eos, qui manu ad aratrum apposita respiciunt retro, aptos non esse ad regnum Dei. Fugit ut Iacob; et in ea demum terra conquievit, in qua vidit scalas, per quas itur in caelum. Dedit enim nomen in laudatissimam illam D. Dominici sodalitatem, in qua, ut primum instituta est, tanquam in opimo ac fertili agro eodemque bene ac diligenter subacto et exculto, viri et doctrinae magnitudine et vitae sanctitate praestantes, nunquam alii aliis succrescere, alii ex aliis continenter propagari ac proseminari desierunt. In ea ita vixit, ut iuvenis senibus, tiro veteranis, novitius exercitatis, tanquam exemplum continentiae, tolerantiae, frugalitatis, obedientiae, omnis denique virtutis proponeretur. Neque vero coepit quidem ita vivere, sed in eo non perstitit; neque perstitit quidem, sed non longius progressus est; neque progressus quidem, sed in medio cursu defatigatus.
Quis est quin haec legens meminerit nobilissimi loci Demosth. de Corona pag. Rsk. 288. § . 179. Bekk. sunepainesa/ntwn de\ pa/ntwn kai\ ou)deno\s ei)po/ntos e)nanti/on ou)de\n, ou)k ei)=pon me\n tau=ta, ou)k e)/graya de\, ou)d) e)/graya me\n, ou)k e)pre/sbeusa de\, ou)d) e)pre/sbeusa me\n, ou)k e)/peisa de\ Qhbai/ous: a)ll) a)po\ th=s a)rxh=s dia\ pa/ntwn a)/xri th=s teleuth=s diech=lqon. Quinctilian. IX. 3. 55. Non enim dixi quidem, sed non scripsi; nec scripsi quidem, sed non obii legationem; nec obii quidem, sed non persuasi Thebanis. Cfr. Aquila Rom. de figur. § . 40. pag. 215. ed. m. Fr.
Imo vero totum vitae spatium ita transegit, ut, cum iam pridem ad summam virtutis perfectionem pervenisse iudicaretur, ipse tamen quotidie se ipso melior ac perfectior cerneretur. Cum autem alia in hoc viro admirabilia fuerunt, tum singulare studium conservandae verae ac Gatholicae religionis, et adversus eos, qui illam ulla ex parte labefactare conarentur, implacabile odium semper eluxit: quibuscum ille perpetuum bellum gerens, ne punctum quidem temporis in vita ab eis vexandis et exagitandis conquievit. In aliis erratis condonandis atque ignoscendis, quanquam et sui et aliorum severissimus censor, non ita se durum atque inexorabilem praebebat: qui ab Ecclesia descivissent, nisi aut ipsos erroribus aut ipsis orbem purgaret, vitam sibi acerbam atque insuavem esse ducebat. Exedebat animum ipsius zelus
Latinitatis graecissantis est” inquit Noltenius. De Ioco Plin. epist. I. 2. vid. Schaeferi adn. Fr.
Ecclesiae, neque quisquam unquam verius idem, quod olim David,
Psalm. 138. vs. 20. sq. Fr.
dicere potuit: [ 255 ] Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos. Ergo cum ei munus in eos inquirendi publice mandatum esset, quas ille potentum inimicitias, quas minas, quae pericula, quas vitae ac capitis dimicationes sibi, dum illos modis omnibus persequitur, defugiendas putavit? quas non potius ultro ac cupide appetiit? quam saepe ab illis petitus, a Deo mirabiliter servatus est? ut de eo dici possit, quod alicubi ait Cyprianus: non animum martyrio, sed martyrium animo defuisse.
Non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt. Sic Cyprianus in epist. 37. Fr.
Ob haec tanta ac tam praeclara in Christianam remp. merita, primum creatus Episcopus Nepesinus, deinde a Paulo IV. in vestrum, Patres amplissimi, collegium adscitus atque aggregatus, quanta cum dignitate dignitatem illam sustinuerit, quid opus est, praesertim apud vos agentem, pluribus verbis exponere? Quantum ei prudentiae et acuminis ad videnda ea, quae vera et recta essent, quantum animi et libertatis ad eadem proferenda, quantum auctoritatis ad obtinenda semper fuit? Nihil unquam ille in dicenda sententia aut metui aut gratiae dedit; nunquam ad cuiusquam voluntatem orationem suam accommodavit; nunquam quidquam veritate prius aut antiquius habuit. Itaque vulgo etiam dicebant, nihil ab eo precibus peti oportere: preces enim apud eum neque ad iusta impetranda necessarias esse neque ad iniusta extorquenda efficaces. Quod si quidam ex veteribus Romanis eo nomine felix habitus est, quod ab eo nemo ullam rem improbam petere auderet: qui hunc dicemus, quem omnes, qui quid petituri erant, in quo vel minimum turpitudinis inesset, tanquam scopulum quendam refugiebant? Ut autem divino consilio, vestris suffragiis, in Pii Quarti locum suffectus est, tanta subito exstitit bonorum alacritas et exsultatio, tanta improborum fuga et trepidatio, ut neque illi quidquam sibi optatius potuisse contingere, neque hi uspiam
Ut modo recte scripsit neque illi quidquam, ita male h. l. neque hi uspiam. Dicendum erat usquam, pro quo barbare loquentes haud raro ponunt ullibi: a quo voc. pariter atque ab formis nullibi, nuspiam prorsus abstinendum est. Fr.
se iam tuto posse consistere arbitrarentur. Cernere erat
Cf. adn. pag. 62. R. Fr.
bonos hilares et erectos; tristes improbos et abiectos; illos gaudio triumphantes, hos de consciscendo sibi voluntario exsilio consilia inter se communicantes; illi gratulatum ad templa convolabant; hi adspectum hominum lucemque vitabant; illos sublatos in caelum, hos amandatos infra terram putares. Neque vero multis edictis aut programmatis opus fuit ad pestes quasdam hominum ex urbe pellendas. Ut sol exoriens nebulas disiicit, ut ventus aream purgat: ita nomen ipsum novi Pontificis dissipavit improbos, et urbem tetra illa impurorum hominum colluvione purgavit. Iam in ipso Pontificatu qualis fuerit, si quis subtilius requirere instituat, ita reperiet, multis [ 256 ] saeculis nullum Pontificem fuisse, qui ad veteres illos, Sylvestrum, Gregorium, Leonem eiusdemque generis alios, vivendi ratione et consuetudine propius accesserit. Primum enim, si privata et domestica spectemus, eandem in victu cultuque parcimoniam retinuit, quibus a principio
Melius est, quod Muretus in marg. Aldinae reponit, cui a principio.
se, cum adhuc
Cf. adn. pag. 5. R. Fr.
in monasterio esset, assuefecerat. Eadem ieiunia erant, eaedem preces, eadem statis anni temporibus a certis ciborum generibus abstinentia, eadem interioris vestitus asperitas: neque quisquam unquam intemperans tanto studio voluptates corporis consectatus est, quanto ille eas perpetuo repudiavit. Imo vero, quarum Ecclesiae constitutionum propter senectutem aut propter imbecillitatem corporis gratia plerumque petentibus fieri solet, iis ut ipse se solveret, quanquam et affecta aetate et corpore admodum imbecillo, nunquam tamen adduci potuit. Quotidie fere sacrificabat; si id non poterat, omnino tamen sacrosancto Missae sacrificio intererat. Nunquam ex eius ore verbum unum prodiit, quod non aut ad Dei laudem aut ad eorum, qui aderant, emendationem pertineret. Sic, quanquam adhuc in terra positus, versabatur in caelo: et cum hic nobiscum viveret, iam tamen civis erat Sanctorum et domesticus Dei. Tota quoque
Ne hic quidem satis placet huius vocabuli collocatio. Cf. adn. pag. 98. R. Fr.
eius familia ad exemplum domini composita erat: cumque multis in locis familiares principum sumptuoso vestis genere, arrogantia et contemptu ceterorum, licentia et dicendi et faciendi quidquid collibuit, distingui ab aliis soleant, hic suos ita instituerat, ut nulla re magis quam modestia singulari et praecipua quadam sanctimonia vitae a vulgaribus discernerentur. Atque haec privatim. Publice autem quot quantaque beneficia et in hanc urbem et in totam Christianam remp. contulit? Revocavit veterem Ecclesiasticam disciplinam: quae ita iam obsoleverat, vix ut eius imaginem in veterum scriptis agnosceremus. Iudiciorum severitatem, quam iam improbissimus quisque aut eludere aut perrumpere solebat, renovavit: cumque acrioribus remediis egere hoc saeculum iudicaret, propositis etiam acerbioribus suppliciis, hominum libidinem audaciamque frenavit. In quo, si qui sunt, qui eum ut nimis severum ac rigidum culpare
Cf. adn. pag. 142. R. Fr.
audeant, et ut molles aegroti de medicamentorum amaritie conquerantur: facere id non possunt, quin eadem opera de sua nequitia et levitate fateantur. Nam si adversus extraneos tantum severitatem adhibuit, in se autem et in suos remissus atque indulgens fuit, tum sane hos reprehensores audiamus; sin et domi et foris, et in suos et in alienos sui se similem praebuit, neque quenquam usque eo carum habuit, ut ad eius peccata connivendum duxerit: fateamur, id quod res est, severitatem illam ab eximio [ 257 ] quodam iustitiae studio profectam, his temporibus necessariam ac salutarem fuisse. Iam eum et ab omni avaritia ac sordibus longissime abfuisse, et liberalitate ac magnificentia excelluisse, et res ipsa loquitur et ii quoque, qui propter eas quas dixi caussas parum eius gloriae favent, confitentur. Cui rei argumento est et innumerabilium privatorum inopia sublevata et infinita illa vis pecuniarum, qua omnibus prope orbis Christiani partibus aliqua difficultate pressis ac laborantibus sine ulla cunctatione subvenit. Illud vero immortale et omnium gentium omniumque saeculorum praedicatione celebrandum beneficium, quo universam Christianam rempub. affecit, inita et constituta cum Philippo, rege vere Catholico, et cum Venetis belli adversus Turcas gerendi societate, quis unquam satis pro dignitate laudaverit? Quam in societatem ut ceteros quoque principes Christianos perduceret, cum alia multa molitus est, tum anno superiori, periculosissimo tempore, maximis caloribus, eum quem semper meritissimo unice dilexit, sororis suae nepotem, Michaelem Cardinalem Alexandrinum, sibi sanguinis quidem coniunctione proximum, sed virtutis imitatione propiorem, in cuius adspectu ac colloquio acquiescebat, cum quo cogitationes ac consilia sua communicabat, in quo maximum posteritati suae praesidium collocarat; eum igitur legatum in Hispaniam, in Lusitaniam, in Galliam misit, neque eius, quem tantopere amabat, vitam in apertum discrimen exponere veritus est, dum ne quid intentatum relinqueret, quod ad Christi gloriam et ad Christianorum utilitatem pertineret. Haec ego cum laudo, Patres amplissimi, vos laudo. Magna enim vestra laus est, aliorum quidem, quod ex corpore vestro talem principem elegistis; aliorum vero, quod vos talis princeps in amplissimum ordinem adlegit. Singulares Principis nostri virtutes Deus Opt. Max. singulari felicitate cumulavit, datis ei de duplici genere hostium duabus maximis pulcerrimisque victoriis, altera terrestri de iis, qui in Gallia et a Christo et a rege defecerant; altera navali, cuius recens adhuc memoria est, de sempiterno Christiani nominis hoste, Turcarum tyranno. Sed et haec et alia plurima, quae sciens prudensque, ne longior
Quamquam in talibus plerumque ponitur positivus, non est tamen cur comparativum reiicias. Cf. Quinctilian. X. 1. § . 118. in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus. Fr.
sim, praetereo, historiarum scriptores monumentis suis commendabunt aeternitati; mihi autem breviter de ipsius exitu ac migratione ex hac vita dicendum est: ut intelligant omnes, vitam ita laudabiliter actam non minus laudabili fine esse conclusam. Duo sunt, quae, cum ad extremum vitae ventum est, etiam spectatae virtutis viros de gradu deiicere interdum solent, doloris acerbitas et mortis metus. Et sunt tamen, qui, quam diu a se mortis periculum abesse confidunt, dolorem satis forti animo ferunt.
Cf. adn. pag. 40. R. Fr.
Sunt etiam, qui, dum ne gravi et diuturno dolore crucientur, imminentem mortis necessitatem satis [ 258 ] aequo animo exspectant. Qui autem utrumque praestet, ut neque doloris acerbitate ac diuturnitate frangatur, neque adventantis atque imminentis mortis metu terreatur, ei pectus incredibili quadam fortitudine armatum esse ac munitum necesse est. Quae laus si cui unquam merito tributa est, huic certe omnium confessione tribuenda est. Qui cum quadraginta totos dies tantam vim doloris perpessus sit, quanta maxima cadere in hominem potest, nunquam tamen ullam vocem parum se dignam emisit, sed illud in ore frequentissime habuit: Domine, adde sane ad dolorem, dum addas et ad patientiam. Mortem autem, sibi ab ipso morbi principio certam atque exploratam, ita non exhorruit, ut de ea sine ulla prorsus aut vultus aut animi perturbatione loqueretur, planeque ostenderet eam a se, ut Divus Paulus ait, in lucro poni.
Ep. ad Philipp. I. 21. )Emoi\ ga\r to\ zh=n Xristo\s kai\ to\ a)poqanei\n ke/rdos. Fr.
Ac ne cui dubium sit, praescivisse eum, sibi ex illo morbo moriendum fore, duas apertas atque illustres eius rei significationes dedit. Unam, quod Cardinalem Alexandrinum pridie Parascenes, hoc est, vicesimo nono ante ipsius obitum die, sacrosanctam Eucharistiam sibi porrigentem et usitata verborum formula utentem, iussit insistere et ita verba concipere, ut in iis tantum fit, qui sanctissimum illud Sacramentum pro viatico accipiunt, ut paullo post ad aliam vitam commigraturi. Alteram, quod cum, ob quandam morbi levationem, depulsum ab eo esse mortis periculum, constans opinio esset, septem illa praecipua urbis templa invisere voluit, eiusque itineris, quanquam viribus morbi gravitate et longinquitate deiectis, magnam partem pedibus confecit, aperte profitens, velle se eorum reliquias postremum
Cic. III. de Orat. 2. § . 6. post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur. Cf. Rupert. ad Liv. XL. 42. 6. Ruhnken. ad Terent. Andr. II. 1. 22. Fr.
videre, quos se non multo post visurum esse speraret in caelo. Mortem autem illius et praecesserunt
Non est hoc verhum Ciceronis (is enim dicit antecedere) neque tamen damnandum. Idem valet de seq. consternalio. Fr.
multa prodigia, terrae fremitus, terrae motus, fluminum inundationes, crebri fulminum iactus, et secuta est tanta populi consternatio, ut eius desiderium vix longo tempore mitigari posse videatur. Sed nos quidem alienissimo reipub. tempore, optimo et praestantissimo principe orbati sumus: ille autem, ut confidimus, e tenebris ac vinculis corporis in lucem libertatemque productus, promissam piis omnibus possidet hereditatem: ita ut mors ipsius, si sortem nostram respicimus, luctu et lamentationibus; sin ipsum, cultu et gratulationibus prosequenda sit.
Haec legenti mihi in mentem venit Cicero, mortem Hortensii alienissimo reip. tempore exstincti deplorans in Bruto cap. 1. Fr.
Vos vero, Patres amplissimi, quos iam unos moesta tanti gubernatoris obitu intuetur Ecclesia, quorum ex auctoritate ac suffragiis, secundum Deum, tranquillitas temporum et salus [ 259 ] reipub. pendet, consulite quam primum rebus afflictis, et ex vestro nobilissimo corpore ac collegio aliquem eiusmodi Ecclesiae rectorem deligite, qui et sedare possit moerorem ex huius morte conceptum, et voluntate, prudentia, usu rerum, auctoritate aptissimus sit ad perficienda pulcerrima ac praestantissima opera, quae praepropera huius morte imperfecta atque inchoata manserunt. DIXI.