Suscepi hoc anno duos utriusque linguae clarissimos et eloquentissimos scriptores interpretandos, Platonis quidem libros de iustitia sive de optimo reipub. statu, Ciceronis autem libros de finibus bonorum et malorum: sperans fore, ut Deus quidem huic conatui meo arduo et difficili, sed honesto atque utili faveat; vos autem, qui quanta hic vestra utilitas agatur videtis, dignum iis auctoribus, qui vobis proponuntur, et rebus, quae ab eis tractantur, studium ad me audiendum adferatis. Ac mihi quidem nihil in eo temere fecisse videor, quod horum librorum explicationem coniungendam iudicarim. Agitur enim in utrisque de summo bono: in illis quidem de summo bono civitatis; in his autem de summo bono singulorum. Esse autem idem re ipsa et totius civitatis et uniuscuiusque civis bonum, et Plato et Aristoteles saepe docuerunt. Sed scio fore nonnullos, qui meum consilium vituperent, quod me in Latinis tantum scriptoribus versari, a Graecis prorsus abstinere cuperent. Erunt etiam, qui ab homine tradendis eloquentiae praeceptis praefecto ac praeposito orationem potius Ciceronis aliquam aut aliquem eorum librorum, qui ab eo de arte rhetorica scripti sunt, explicari debuisse contendant. Quibus utrisque breviter satisfaciam, ut et omnem eis, quantum in me quidem erit, errorem eripiam: et tamen caveam, ne haec ipsa ut apud nonnullos supervacanea, sic apud plerosque necessaria
[ 322 ]
purgatio nimium temporis nobis eripiat. Primum igitur istis Graecae linguae osoribus ita responsum volo, omnem elegantem doctrinam, omnem cognitionem dignam hominis ingenui studio, uno verbo, quicquid usquam est politiorum disciplinarum, nullis aliis quam Graecorum libris ac literis contineri. Itaque quod olim M. Catonem illum Censorium vaticinatum ferunt, cum adhuc Graecis litteris infensus esset, quas tamen, postea cognito errore, senex avidissime didicit,Cf. Cic. de Senect. § . 3. et 26. Plutarch. Cat. maior. cap. 2. Fr. | Graecos, simul atque litteras suas in urbem misissent, omnia perdituros: multo nos hodie et verius et certius atque exploratius praedicere possumus, si homines nostri paullo magis Graecas litteras negligere coeperint, omnibus bonis artibus certissimam pestem ac perniciem imminere. Hoc si isti aut videre per inscitiam et ignorationem harum rerum non queunt, aut agnoscere propter obstinatum quoddam et inveteratum in Graecos odium nolunt: persistant sane et obdurent in sententia sua: nobis ignoscant, si, quo in studio plurimum operae posuimus, ab eo non facile abducimur; sed et eius dignitatem conservare nitimur et quas ex eo utilitates percepisse nobis videmur, eas cum aliis communicare conamur. Sed adversus hos et diximus alias plura, et quoties dabitur occasio, dicturi sumus. Hoc autem tempore nobis aequiores esse debent, quod ita nostram docendi rationem temperabimus, ut etiam iis, qui Graece nesciunt, multum tamen nos ad illam ipsam, quae in manibus est, qualiscunque est, Marsilii interpretationem commodius intelligendam auxilii allaturos esse speremus. Qui autem aliena esse haec eius personae, quam hoc tempore sustinemus, putant, primum hoc velim in memoriam revocent, quibus temporibus ars rhetorica doceri coepta est, eosdem habitos esse et politicos et dicendi magistros. In quo ut, qui tum se eos pro talibus venditabant, nimium sibi sumpsisse artique suae pro soccis, ut ita dicam, cothurnos induisse fateamur: ex eo tamen ipso intelligi licet, magnam aliquam inter eas facultates affinitatem ac similitudinem esse. Neque enim res plane disiunctae ac dissimiles iungi ac permutari inter se solent: neque quisquam est aut ita duro ore aut ita hebetibus oculis, ut earum unam pro altera aut aliis tentet obtrudere aut sibi ipse patiatur obtrudi. Deinde Aristoteles,
[ 323 ]
qui, quae quasi sylva ac materies oratori proposita sit, unus omnium et vidit optime et diligentissime persecutus est, rhetoricam ex quadam dialectices et politices permistione quasique consitione docet existere,Rhet. I. 2. pag. Bekk. 1356, 25. Fr. | ut, non dicam tueri munus suum, sed ne esse quidem ac constare possit, nisi decerptas ac delibatas ex earum utraque particulas corrogarit. Ut igitur veteres illi arrogantes, qui cum pectendae modo et intorquendae et tamquam calamistris inurendae orationis vias traderent, politicos se haberi volebant: ita nos modesti, qui quod nobis deest, quoque carere non possumus, a Philosophis mutuamur. Quid? non Hermagoras, cuius auctoritatem secuti plurimi sunt, civiles quaestiones oratoris esse materiam tradidit? A quo qui dissenserunt, non eo errasse illum dixerunt, quod oratori nimium tribuisset, sed quod parum. Nonne Aristoteles ipse diligenter cognoscendas esse oratori rerum publicarum formas praecipit? Quid vero apud Ciceronem frequentius, quam sine Philosophia non posse effici eloquentem, omnemque ubertatem dicendi ac copiam a Philosophorum scriptis esse oratori petendam? qui etiam se non ex rhetorum umbraculis, sed ex Academiae spatiis oratorem extitisse profitetur. An unquam Pericles fulgurare, tonare, permiscere GraeciamCf. Cic. Orat. cap. 9. § . 29. et adn. Beier. et Orell. in ed. min. pag. 24. Spald. ad Quinctil. II. 16. 19. Plin. I. ep. 20. § . 19. it. adn. pag. 244. R. Fr. | dictus esset, nisi Anaxagoram audiisset?Cf. Cic. Orat. cap. 4. § . 15. De Demosthene cf. Brut. 31. § . 121. Fr. | Demosthenem autem, quo nemo unquam in dicendo nervosior aut efficacior fuit, unde hausisse illam vim, qua superat omnes, nisi ex Platonis schola et sermonibus creditis? Sed est quoddam genus hominum, qui cum se Ciceronis studiosissimos haberi velint, uni ex omnibus Ciceronis auctoritatem ac iudicium maxime contemnere videntur. Nam cum Cicero toties inculcet, ei qui ad eloquentiae gloriam aspiret, pervolutandum esse omne scriptorum genus, ut multiplici rerum cognitione quasi laetificata efflorescat ac redundet oratio: hi perinde ac si hoc aut non legerint aut satis putent esse quod legerint, ad unius Ciceronis scripta tamquam ad Sirenios scopulos adhaerescunt, ea una manibus terunt, eorum non voculas modo, sed syllabas prope omnes minuta quadam et anxia curiositate ad calculos vocant, ab eis commovere oculos nefas putant, praeter unum denique Ciceronem aut tres, si forte, aut quatuor illorum temporum aequales aut certe illi aetati suppares, aliorum omnium scriptorum contactum ipsum refugiunt, ne inquinentur. Itaque ut Ixion in poëtarum fabulis nubem amplexatus dicitur, cum sibi Iunonem amplexari videretur:Cf. infra pag. R. 255. Fr. | ita isti pro vera
[ 324 ]
et solida et succi ac sanguinis plena eloquentia ariditatem quandam ac sterilitatem orationis, et ieiunam et fame ac macie enectam, et nullius rei nisi odii plenam in verbis ad Lydium illum Nizolii lapidem examinandis morositatem amplexantur. Ridicula capita! Cuius se admiratores praecipuos videri volunt, eius monita ac praecepta ad se pertinere non censent. Nos vero demus operam, ut simus, quod isti non sunt, vere ac serio Ciceroniani, et illi saluberrimo Ciceronis praecepto obtemperantes excutiamus ac perscrutemur omnes forulos bibliothecarum veterum; inprimisque amemus atque admiremur Platonem: quo ille laudando ac commendando expleri non potest; quem nec nimis valde nec nimis saepe laudari posse ait; quem omnium, quicunque unquam scripserunt locutive sunt, principem; quem cum Panaetio Philosophorum Homerum, quem auctorem divinum, quem quasi Deum quendam Philosophorum vocat; cuius sapientiam et eloquentiam sic admirata est antiquitas, ut Iovem ipsum dicerent, si Graece loqueretur, sic loqui. Atque equidem constitueram hodie de Platone aliquid dicere: sed me copia ipsa deterruit. Vix enim potest quisque ullum paullo digniorem lectu scriptorem, eorum quidem, qui post Platonem vixerunt, in manus sumere, ut non in aliquid, quod de Platone ample ac magnifice dicatur, incurrat. Quare de ipso quidem in praesentia silentium erit: sed quando librum primum de Repub. explicare ingredior, attingam prius et exponam breviter nonnulla, quae Platonis interpretes quasique hypophetae in uniuscuiusque libri Platonici principio tractare consueverunt. Primum igitur dicam, quid in his libris propositum sit Platoni; quod Graeci skopo\n aut pro/qesin vocant: deinde quo in genere eos scripserit; quod illi ei)=dos aut xarakth=ra dicunt: postremo eorum u(/lhn sive materiam explicabo. Materiam autem voco, ne quis sit error, non id, quo de agitur: ea enim est, quam dixi pro/qesin: sed certam quandam totius disputationis, ut rhetores loquuntur, peri/stasin, quae loco, tempore, personis continetur. Quid igitur Platoni praecipue propositum sit in his dialogis, non eadem omnium sententia est. Sunt enim, qui de iustitia hic, non de republica, praecipue disputari contendant, quae vis eius quaeque natura sit, et ut ex eius cultu omnia bona et privatim et publice ad homines perveniant, contraque mala omnia ab iniustitiae fonte manent. Huius opinionis suae tria potissimum
[ 325 ]
argumenta afferunt. Unum, quod principium totius disputationis, quae cum Cephalo posteaque cum Polemarcho et Thrasymacho instituitur, manifeste a iustitia ducitur: neque quidquam ab eis aliud quaeri videtur. Alterum, quod quicquid in his libris de Republica dicitur, accessio quaedam est et appendix disputationis de iustitia. Dum enim ex dubitationibus Glauconis et Adimanti expressior quaedam et evidentior iustitiae tractatio requireretur, eaque videretur semper aliquid obscuritatis habitura, quam diu in uno homine insisteretur; quo maiorem et latiorem campum haberet oratio, transiit Socrates ad explicandam formam totius civitatis, ut, cum docuisset toti civitati et necessariam et salutarem esse iustitiam, etiam in singulis eandem illius esse vim, facilius et apertius cerneretur. Qua in transitione comparationem adhibuit elegantissimam, quae his verbis explicata est libro secundo: Si quis, inquit, nobis proposuisset aliquid longo intervallo legendum, quod minutis litteris scriptum foret, neque nos valde acutis et perspicacibus essemus oculis, posteaque alicui nostrum veniret in mentem, idem alibi extare in grandiori tabula grandioribus litteris scriptum, nemo esset, quin lucro quodammodo apponeret, illam prius grandiorem tabulam inspicere, ut postea, quae in minore scripta essent, iisdem vestigiis facilius persequi posset. Addit deinde, eandem esse et idem efficere iustitiam in tota civitate et in uno homine, sed vim illius in civitate, quae maior ampliorque sit, et facilius et clarius perspici posse. Quod si disputatio de repub. ad illustrandam iustitiae naturam quaesita est, constat, hanc quidem esse principem et prohgoume/nhn, illam de repub. adscitam et e)mpi/ptousan kai\ parembeblhme/nhn. Postremo id e Socratis ipsius verbis apertissime colligi, qui quoties, ut fit, in disputando a iustitia evagatus est, ad eam rediens, ait se redire ad id, quod quaeritur et de quo instituta est disputatio: et ad ipsum libri decimi finem ita totum sermonem concludit, ut dicat, colendam esse iustitiam, ut et nobismet ipsis et Diis immortalibus amici simus. Haec igitur argumenta sunt eorum, qui de iustitia, non de repub. praecipuam quaestionem in his dialogis esse aiunt. Qua in sententia Marsilius fuit, qui quidem in huius libri argumento ita scripserit: Atque, ut saepe in his libris, sed praecipue in secundo declarat, totam disputationem de iustitia a nobis inscribi mavult quam de republica. Idem sentit et Chalcidius principio commentarii, quem scripsit in Timaeum. Sed et multorum ex veteribus eadem fuit opinio. Alii tamen, quorum non minor est auctoritas, praecipuam esse censent quaestionem de republica: idque his argumentis confirmant. Primum, quod inscriptio est de repub. Quod argumentum ut plus habeat ponderis,
[ 326 ]
ostendunt inscriptionem illam esse antiquissimam maximeque gnhsi/an. Intelligendum est enim, non omnes inscriptiones librorum Platonis aut antiquas aut indubitatasCf. adn. pag. 144. R. Fr. | esse. Nam et Platoni quaedam tribuuntur, quae Platonis non sunt, ut Axiochus sive de morte, qui Xenophanis Platonici est, quod et Marsilius scivit; ut Alcibiades secundus, quem et AthenaeusXI. pag. 506. (Tom. IV. pag. 382. Schweigh.) Fr. | ait putari Xenophontis, et stylus ipse id ostendere videtur; et Halcyon sive de mutatione formae olim legebatur inter opera Platonis, hodie inter dialogos Luciani; cum eorum neutrius sit, sed Leontis Academici; et ii dialogi, qui sine ulla dubitatione Platonis sunt, aliter ab alijs nominantur; ut Parmenides ab aliis peri\ i)dew=n, ab aliis peri\ gumnasi/as, ab aliis peri\ tou= o)/ntos, ut testatur Proculus; ut Philebus, ab aliis de voluptate, ab aliis de summo bono; et qui hodie titulum habet e)rastw=n, id est, amatorum, ab omnibus antiquis a)nterastw=n, id est, rivalium nomine citari solet; estque ea verior inscriptio. Qui ergo ab inscriptione argumentantur, aiunt verissimam et antiquissimam horum librorum inscriptionem esse politei/an, id est de repub. non de iustitia. Nam et Aristoteles cum eorum epitomen quandam confecisset, ait ou(/tws e)pitetmh=sqai th\n Pla/twnos politei/an: et in Convivio et in Politicis, quoties horum librorum mentio est, ita eos nominat. Theophrastus quoque in libris de Legibus eadem appellatione utitur. Sed et Plutarchus in quaestionibus Platonicis et Athenaeus et Origines, et ex Latinis Cicero, Macrobius, Lactantius, Chalcidius, omnes denique antiqui hos libros de repub. non de iustitia vocant. Iam vero Platonicarum inscriptionum tria genera sunt: e)k prosw/pwn, ut Parmenides, Protagoras, Gorgias, Hippias; peristatikai/, ut Convivium; pragmatikai/, ut No/mwn, Politiko/s, Sofisth/s. Hae postremae semper continent to\ prohgoume/nws zhtou/menon. Haec autem et vera est et pragmatikh/.
[ 327 ]
|