Primum quidem Deum immortalem veneror, auditores, ut, si hos viginti annos, quibus huic muneri praefui, pro singulari erga me populi Rom. caritate ac benevolentia proque maximis in me cum aliorum Pontificum tum praecipue Gregorii XIII. Principis immortalitate dignissimi beneficiis, eo semper animo fui, ut de utilitate vestra non minus saepe quam de mea cogitaverim, ut nunquam rationes meas vestris anteposuerim, ut semper eam docendi rationem tenere studuerim, non quae aut minus laboris aut plus ostentationis habitura, sed quae vobis plus verae ac solidae eruditionis paritura videretur: ita me, quod reliquum est aetatis, in eiusdem muneris procuratione placide ac tranquille exigere patiatur; deinde autem, ut vobis omnibus inspiret amorem erga honesta studia et cupiditatem ea in isto aetatis flore discendi, quae vobis aliquando tum privatim tum publice et utilitatis et dignitatis plurimum allatura sint. Quod cum peto, non tantum vestra, sed etiam mea caussa peto. Nam cum quietis ac tranquillitatis meae, cuius et semper natura amans fui et hac ingravescenti aetate quotidie magis indigeo, magna pars in eo posita sit, ut a vobis attente ac libenter audiar: non dubito, quin id facile impetraturus sim ab iis omnibus, qui ipsi prius a se, ut se ament neque unquam per ludibrium et pervicaciam animi et suis et alienis com
[ 408 ]
modis obstare cupiant, impetrarint. Quam spem cum de vobis, huius annui curriculi nostri principio, ut si unquam alias aut potius maiorem quam unquam alias, animo perceperim: obsecro obtestorque vos, auditores, ut vel mea caussa vel vestra, vel etiam tot virorum dignitate praestantium, quos hodierno die huc convenisse, et industriae meae iudices atque arbitros et modestiae vestrae testes ac spectatores futuros videtis, eam unius horae attentione ac silentio comprobetis. Etenim qui pulcerrimos et a me semper in prima commendatione habitos libros Aristotelis de moribus ad Nicomachum, quos vicesimo abhinc anno ex hoc ipso loco interpretari coepi, nunc denuo (quod Deo volente ac propitio fiat!) interpretari constituerim, cum sciam, hoc consilium meum non prius quam hesterno die plerisque vestrum notum esse potuisse, ideoque multos esse, qui non modo meditati ac parati, ut par est, huc venire, sed vix libros sibi prospicere potuerint: decrevi hodie, quae illorum librorum propria sunt, non attingere, sed universe ac communiter de tota studiorum nostrorum ratione disserere, et quaerere, verane an falsa sint ea, quae plerique putant de caussis, cur hodie neque tam docti neque tam diserti homines, quam olim fuerunt, reperiantur. Saepe enim interfui querelis eruditorum et ingeniosorum hominum, qui de temporum nostrorum infelicitate quererentur: quod cum et ingenia nihilo quam antiquitus deteriora sint, et aliis maioribus et magis arduo ac difficiliore in loco positis virtutibus aetas nostra facile vetustatis gloriam aequaverit; si quidem et rei militaris ductandorumque exercituum et reipub. in pace atque otio tractandae scientia satis multi memoria nostra, qui nulli veterum cederent, extiterunt: hac molliore, ut videtur, et parabiliore eloquentiae et eruditionis laude, nemo prorsus exoriatur, qui antiquitati controversiam facere audeat; sed praeclare secum actum esse ducant, si qui hoc tempore multo sudore multisque vigiliis hoc consecuti sunt, ut a veterum praestantia non longissime abesse videantur. Atque illud quidem facile conveniebat inter omnes, non eandem esse diligentiam in hominibus nostris, quae in veteribus illis, quos admiraremur, fuisset; merito abesse nos ab illorum gloria, quorum non imitaremur industriam; labore venalia esse praeclara omnia; inique facere qui industriorum praemia peterent otiosi; neque esse quod quisquam nostrum sibi blandiretur aut cuiusquam e nostris studium et diligentiam cum illa veterum pertinaci et indomita discendi cupiditate contenderet. Illos incensos et inflammatos amore doctrinae, omnibus sibi aliis voluptatibus interdixisse, rei familiaris curam abiecisse, cibo, potu, somno saepissime
[ 409 ]
abstinuisse, omne sibi tempus perire ratos, quod non in studio poneretur, non modo valetudinis dispendio, sed ipsius vitae periculo bene emi putantes, quod tam ferventer adamassent. Nos quod somno, quod voluptatibus, quod avaritiae, quod ambitioni temporis superest, collocamus in literis: et cum quidvis potius agamus, miramur, impares esse nos iis, qui hoc unum agebant. Memoriae proditum est, cum populus Atheniensis decreto cavisset, ut capite lueret, si quis Megarensis pedem in Astu intulisset, Euclidem, qui indidem erat Socratemque ante id decretum audire coeperat, cum sermonibus illius carere nollet, quotidie, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutum et versicolore pallio amictum, capite atque ore velato, Megaris Athenas ad Socratem commeare et sub lucem eodem ornatu ad suos redire solitum.Vid. Gell. NN. Att. VI. 10. Fr. | Tanti putabat studiosissimus adolescens, aliqua saltem noctis parte Socratem audire, ut ea de caussa et singulis noctibus amplius quadraginta millia passuum conficere et vitam suam in apertum discrimen exponere non vereretur. Mirum non est, tanto nos eis inferiores esse doctrina, quanto doctrinae amore inferiores sumus. Sed de neglectuCf. adn. pag. 133. R. Fr. | bonarum artium et de illo quasi torpore ac veterno, qui iam pridem iuvenum nostrorum animos occupavit, et dixi saepe alias et dicturus sum; si forte dicendo eum excutere et aliquos eorum, qui me audient, excitare ad vigilantiam possim. Alteram caussam esse dicebant, quae profectus nostros impediret, quod multo durior ac difficilior esset nostra quam veterum conditio. Illi enim eum sermonem, quo in discendis tractandisque bonis artibus usuri essent, a nutricibus cum lacte bibebant, a populo condiscebant, neque aut Atheniensibus, ut Attice, aut Romanis, ut Romane loquerentur, sudandum, neque aut consulendi magistri aut libri pervolutandi erant; a poëtis, quorum lectione puerilis aetas oblectari et ad humanitatem informari solebat, et in quibus interpretandis nullum fere aliud Grammaticorum munus erat, quam ut fabulas explicarent et aliquas, si forte, peregrinas voces, quas illi glossas vocabant, et interdum genera quaedam dicendi abstrusiora et a vulgari loquendi consuetudine remotiora indicarent: ab eis igitur, prout cuiusque ingenium aut voluntas ferebat, aut ad politicos sive rhetores deducebantur; aut imbuti prius mathematicis disciplinis, ad dialecticos et ad physicos sese applicabant: et verborum cura liberi ac soluti, ad res modo ipsas intelligendas ac pervidendas omnem industriam ac diligentiam conferebant. Qui eloquentiam adamarant, iis theatra, iis forum, iis curia pro schola;
[ 410 ]
qui caussas diserte agebant, qui ad populum verba faciebant, qui sententiam de publicis negotiis dicebant, pro magistris erant; unum aliquem ex eis deligebant, quem colerent, quem sectarentur, cuius ad exemplum se conformarent, cuius consuetudine et disertiores fierent et sapientiores. Nos non unam, sed duas peregrinas linguas discere cogimur, neque peregrinas modo, sed iam pridem extinctas quodammodo ac sepultas. Nam si aliqua urbs aut aliqua gens esset, in qua vulgo homines Graece Latineve loquerentur, mitteremus eo pueros nostros, ut, cum a teneris unguiculis sermonis usum combibissent, grandiusculi de rebus modo ipsis cogitarent. Nunc nobis diutius luctandum ac sudandum est circa principia et in ipsis, ut ita dicam, carceribus, quam priscis illis, ut a carceribus ad metam pervenirent. Nobis, antequam Latine aut Graece balbutire possimus, multa cura, multis vigiliis, multis magistris opus est et iis plerumque magistris meliorum inopia utendum, qui ad id, quod se docere profitentur, aliis ipsi magistris indigerent. Ita quam illi facultatem ac copiam sine ullo labore a matribus et a nutricibus et a populo hauriebant: eius nos ut umbram aliquam consequamur, meliorem aetatis partem in eo consumere cogimur. Itaque gravis illa conquestio, qua nobilis olim poëta usus est in deploranda bellorum civilium calamitate:
Heu quantum terrae potuit pelagique parari,
Hoc quem civiles hauserunt sanguine dextrae;
ad nostra quoque studia non inconcinne accommodari potest. Sic enim et nos dicamus licet: Heu quantum rerum ac sapientiae parari potuit eo labore, qui necessario nobis ad intelligentiam usumque linguarum capiendus fuit. Haec una ratio tantum apud nonnullos potuit, ut publice persuadere conati sint, inutile esse totum illud studium, quod in Graecis ac Latinis litteris poneretur; sua cuique lingua philosophandum, ut et illi fecissent. Non enim Democritum, Platonem, Aristotelem aut Hebraeorum aut Aegyptiorum sermone in disputando aut in scribendo usos esse, sed eo, qui popularibus suis notus esset; neque Demosthenem Persica aut Macedonica, sed Attica lingua habitum eloquentem; meram insaniam esse, tantum operae ac temporis perdere, ut eum sermonem intelligamus, eoque utamur, quo uti homines multis
[ 411 ]
abhinc saeculis desierunt. Ne Demosthenem quidem aut Ciceronem curasse, illum, quomodo Cecropis aut Thesei, hunc, quomodo Euandri aut Romuli temporibus cives sui locuti essent; suae quemque non gentis modo, sed et aetatis sermone contentum esse oportere. Addebant, id eo facilius factu esse hominibus Italis, quod praeclara illa Graecorum Latinorumque monumenta iam pleraque omnia in eam linguam, qua vulgo utimur, conversa essent: ut illo peregrinitatis quasi cortice ac putamine detracto, nucleis vesci et ut osse confracto succum ac medullam ipsam exsugere liceret. A qua opinione quoniam ita dissentio, ut avocandis a Graecae ac Latinae linguae studio adolescentibus ipsa fundamenta disciplinarum convelli ac labefactari putem, neque ullam pestem praesentiorem aut ullum certius exitium omnibus ingenuis artibus adferri posse arbitror, quam si linguae illae, quae quasi sacraria quaedam earum sunt, negligantur: exponam hoc loco breviter caussas iudicii mei, efficiamque, si potero, ut linguas quidem illas omni studio dignissimus esse, sed multa hoc tempore in earum tractatione peccari, liquido intelligatis. Duae praecipue mihi quidem caussae esse videntur, adolescentes, cur et Graecam et Latinam linguam amare et in earum utraque praecipuum studium ponere debeamus. Una, quod Graece et Latine, Graece quidem et plures et praestantiores, sed tamen Latine quoque sat multi, eiusmodi viri scripserunt, ut propter admirabilem quandam sapientiam, qua illi tanto supra ceteros mortales floruerunt, ut aliarum gentium homines cum eis collati idiotae quidam et agrestes fuisse videantur, dignissimi sint, ad quos intelligendos omnis ab omnibus elegantioris ingenii hominibus opera conferatur. Nam si Platones, Xenophontes, Aristoteles, Theophrastos: addo huc etiam Plutarchos, Galenos; sed quo plures nomino, eo plures occurrunt digni qui nominentur: si tales etiam viros Italia extulisset, qui cogitationes suas perscripsissent eo sermone, quo vulgo Italia utitur: non ego quidem propterea, ne sic quidem veteres illos sapientes patres ac duces negligendos dicerem; sed tamen aequiore animo ferrem, si quis Graeco sermone accuratius discendo supersedere vellet. Nunc
[ 412 ]
cum domi nata et vernacula omnia tanto iaceant infra illorum dignitatem, quanto imae maximeque depressae convalles infra editissimorum caeloque, ut poëtae loquuntur,Cf. Virg. Aen. I. 166. Sil. Ital. IV. 2. Fr. | minantium montium cacumina: quis iste tam mollis ac delicatus, quis tam ab omni vera pulcritudine aversus est, qui laborem non maximum neque fortasse tantum, quantus vulgo putatur, ad illos maximos viros intelligendos capiendum neget? Quod et ipsum de vetere Latina lingua dictum accipi volo. Nam ita me ille amet omnium praepotens Deus, auditores, ut ego vobis de meo sensu libere atque ingenue loquar. Si ex Latinis scriptoribus neminem haberemus praeter Ciceronem, Virgilium, Senecam, Livium, Plinium, Tacitum; et constat multos esse alios, qui in idem album referri queant: sed si eos solos haberemus, iusta tamen mihi caussa videretur, cur ad eos intelligendos linguam Latinam avide discere mus. Nunc accedit alia longe gravissima, quae nos incendere utriusque studio debeat. Nam cum earum linguarum, quarum usus eruditis cum vulgo communis est, unaquaeque et certis et angustis limitibus circumscripta teneatur, harum, de quibus agimus, usus toto propemodum terrarum orbe diffusus est. Italice loquentem soli Itali intelligent; qui tantum Hispanice loquatur, inter Germanos pro muto habebitur; Germanus inter Italos nutu ac manibus pro lingua uti cogetur; qui Gallico sermone peritissime ac scientissime utatur, ubi e Gallia exierit, saepe ultro irridebitur; qui Graece Latineque sciat, is quocunque terrarum venerit, non intelligetur tantum, sed apud plerosque admirationi erit. Atque haec caussa vel maxima est, cur Graece aut Latine potius quam Italice aut Gallice scribere, quicunque id egregie praestare possunt, debeant. Nam qui scribunt, aut utilitatem publicam aut gloriam suam sequuntur. Si utilitatem publicam: certe multo pluribus proderunt, si ea lingua scribant, quae apud omnes gentes, quibuscum modo aliquid nobis usus aut commercii est, intelligatur. Gloriam quoque suam longius latiusque diffundent, si ea scribant, quorum pulcritudo ab omnibus populis ac gentibus percipi queat. Ut igitur peregrinantibus optabile esset, reperire genus aliquod numorum, cuius eadem apud omnes aestimatio esset; multoque libentius uterentur iis quam illis, qui tertio aut quarto quoque die cum detrimento et cum molestia mutandi sunt, cum ibi tantum utiles sint, ubi imperat is Princeps, cuius in ditione cuduntur: ita nemo non videt, quanto commodius sit, uti ea lingua, quae in omni gente ac natione reperit aliquos, et quidem non ex fece vulgi, sed ex quaque honoratissimos quosque, a quibus sine interprete intelligatur, quam iis, quae simul atque pedem ex hac aut illa provincia extuleris, alios atque alios interpretes requirunt. Quomodo ex hac florentissima et nobilissima urbe in omnes terrarum partes, quomodo ex omnibus terrarum
[ 413 ]
partibus in hanc urbem legationes mitterentur, si aliam linguam, quam eam, cuius apud suos publicus usus est, nemo didicisset? Quomodo in illo augusto ac sacrosancto Cardinalium collegio de gravissimis rebus et quas saepe iis solis notas esse expedit, qui sententiae dicendae ius habent, deliberaretur, si quot ex nationibus consessus ille constat, totidem interpretes adhibendi forent? Qua in re maiorem Latinae quam Graecae linguae utilitatem esse fateor: intelligitur enim a pluribus. Itaque ad usum Latina potior est; ad doctrinae copiam Graeca. Argumenta, quibus nituntur, qui contrariam sententiam tuentur, infirma prorsus et imbecilla sunt. Aiunt, veteres illos, qui tanta in admiratione sunt, sua quemque lingua philosophatos. Ego autem ita respondeo: si illis quoque temporibus lingua aliqua fuisset communis omnium, qui ubicunque essent, eruditorum, ignota ceteris, quales hoc tempore Graecam et Latinam esse constat: non est dubium, quin ea potius cogitationes suas explicaturi fuerint quam ea, quae vulgo quoque communis esset. Nam ut poëtae vulgus sibi invisum esse profitentur: ita ipsi quoque ad mysteria philosophiae turbam admittendam non putabant; ideoque obscurabant ea de industria, alii numeris, alii allegoriis, alii tenebroso quodam dicendi genere, ut ostenderent, se sapientiae tantum studiosis scribere: quae caussa fuit Aristoteli, cur libros quosdam suos et editos esse et non editos diceret.Arist. epist. in epp. Graecan. pag. 316. ed. Aurel. Allobr. cf. Plutarch. Alex. cap. 7. extr. Fr. | Aiunt, Graecam Latinamque linguam iam pridem mortuas esse. Ego vero eas nunc demum non tantum vivere et vigere contendo, sed, si in tralatione perstandum est, firma valetudine uti, postquam esse in potestate plebis desierunt. Quam diu enim populari imperio regebantur, id est, quam diu penes populum erat, ut ait Horatius, arbitrium et ius et norma loquendi, assidue agitabantur, fluctuabant, nihil habebant certum, nihil stabile, unum saeculum eodem vultu durare non poterant: nunc ex quo ad optimates, ut ita dicam, redactae sunt, et certis a scriptoribus petuntur, certis regulis ac praeceptionibus continentur, multis iam saeculis fixae atque immutabiles permanent. Si in vulgi potestate mansissent, hodie Ciceronem non intelligeremus: quemadmodum ne Ciceronis quidem temporibus intelligebantur ea, quae regnante Romulo aut Numa scripta erant; immo vero ipsas XII tabularum leges pauci qui intelligerent reperiebantur. Et videmus, quae vulgari lingua abhinc quadringentos annos scripta sunt, hodie non intelligi.
[ 414 ]
Ut sylvae foliis: ait Horatius: pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Illae igitur linguae quotidie moriuntur, quotidie nascuntur, quae pendent ex libidine imperitae multitudinis: quas autem ex populi servitute eruditorum usus vindicavit, illae non vivunt tantum, sed immortalitatem quodammodo et immutabilitatem adeptae sunt. At quod temporis in linguis discendis consumitur, melius rebus ipsis cognoscendis impenderetur. Hoc argumentum ita demum aliquid valeret, si ab aliis scriptoribus verborum elegantia, ab aliis rerum cognitio peteretur. Nunc ita nobis a Deo consultum ac prospectum est, ut qui Graece Latineque politissime scripserunt, iidem etiam sapientissime scripserint: ut non ab aliis verba, ab aliis rerum cognitionem petere oporteat; sed utraque ex iisdem fontibus eodem tempore haurire liceat. At omnia aut e Graeco sermone in Latinum aut etiam ex utroque in eum, qui laniis quoque et salsamentariis notus est, conversa sunt; ita ut aut neutro illorum opus sit aut certe altero tantum. Heu me miserum! Cur non huius loci consuetudo fert, ut possim, quantum cuperem, arbitratu meo dicere? Quomodo ego istos acciperem, qui interpretibus fidunt? Sed quando id facere temporis angustiae prohibent, polliceor vobis, me, quae dabitur dicendi occasio, in hoc argumento versaturum esse et ostensurum, quam necesse sit, in crassissima rerum ignoratione perpetuo versari eos, qui praesidio interpretum freti, Graecae ac Latinae linguae studia negligunt;Cf. Muret. Var. Lect. XIII. 12. Fr. | simulque indicaturum, quibus in rebus a plerisque in studiorum caussa peccetur; quaeque verae caussae sint, cur aetas nostra tantopere veteribus cedat. Vos, auditores, efficite, ne vobis prior illa caussa, quam dixi, torporis ac negligentiae noceat. Afferte huc amorem doctrinae; afferte diligentiam et attentionem: ego, ut quotidie vobis res attentione dignae affatim suppetant, providebo: idque eo magis, quod in his Ethicorum libris tantum usque a puero studii posui, ut, nisi aliquid exspectatione vestra dignum praestitero, recusare non debeam, quin huius loci amplitudine parum dignus habear. Vos vero, ornatissimi viri, ignoscite, si, quod a vobis tam benigne auditus sim, ne gratias quidem vobis agendas putem. Nam sive oratio mea vobis molesta fuit, eo
[ 415 ]
molestior erit, quo eam longius protraxero; sive, quod magis cupio quam spero, iucunda, videor iam vobis gratiam aliqua ex parte retulisse.
|