Credo ego, auditores, vestrum plerosque mirari, eosque maxime, qui me diutissime audierunt, quod, cum huius anni principio orationes Ciceronis in Verrem explicare ingressus essem ostendissemque, non prius me destiturum, quam eas omnes absolvissem; nunc mutato praeter opinionem vestram consilio, Aristotelis libros de arte dicendi interpretandos susceperim. Nam duodecim totos annos, quibus in hac urbe publice docui, eam consuetudinem, quantum in me fuit, constantissime tenui, ut, cum alii ordinis mei homines fere tertio quoque mense novum aliquid susciperent: quod illa crebra commutatione facilius et allici et retineri iuvenum animos cernerent: ego contra ab eo, quem semel in manus suscepissem, libro non facile avelli me paterer, neque integrum modo annum, sed nonnunquam triennium aut quadriennium uno atque eodem in scriptore consumerem. Quod institutum meum etsi non deerant qui reprehenderent: illi tamen, quibus ego me probari cupio, semper probarunt. Nunc igitur quid caussae fuerit, ut ab eo desciverim, aperire constitui: tum ut ne quis id, tamquam temere factum, levitati atque inconstantiae adscribendum putet; tum ut omnes intelligant, quicquid huius
[ 341 ]
factum est, vestrae utilitatis caussa factum esse, neque alio quam ad studia vestra, quibuscunque rationibus possum, promovenda meos omnes conatus, omnes cogitationes, omnia consilia pertinere. Primum igitur viros graves et in hoc studiorum genere diligenter accurateque versatos, qui et ad me saepe domum ventitare et cum licet, auditorium hoc frequentare consueverunt, quoties recordarentur veterum illarum disputationum, quae a me de rebus gravissimis quotidie habebantur, et olim cum Aristotelis libros de moribus et proxime cum Platonis libros de republica interpretarer, indignantes atque aegre ferentes audiebam, eo redactum esse me, ut de quaestiunculis ad Grammaticos pertinentibus disserere cogerer et monere pueros, quid Latine, quid minus diceretur; quaerere, ex qua familia fuisset Verres, aut unde duxisset uxorem, aut ubi et quam diu exulasset; quis ille esset, quem legum laqueis irretitum versicoloribus tabellis iudicum severitati eripuisset Hortensius; quando ludi Romani, quando ludi Victoriae, quando plebeii committerentur; eiusdemque generis alia: quae fallere modo atque oblectare puerorum otium, non etiam cordatorum hominum studia tenere possent, quorum in orationibus Ciceronis aliisque eius notae scriptis exerceretur industria: a me graviora quaedam et minus vulgaria requiri: Ciceronis scripta magnam partem eiusmodi esse, ut eorum sententiam quilibet, qui modo neque pingui atque obtuso ingenio sit neque in litteris hospes et peregrinus, si non facile, at certe aliquo modo per se consequi queat; esse alios scriptores, qui sine aliquo itineris duce vix perlustrari a rudioribus possint:Non temere Muretus, quamvis imperfecti coniunctivi et antecedant et sequantur, praesentis coniunctivos sit — queat — possint h. l. videtur posuisse: de quibus idem valet, quod Zumptius Gramm. Lat. § . 514. extr. disseruit de Iustini (XXXI. 8.) verbis his: Antiocho pacem petenti ad priores conditiones nihil additum, Africano praedicante, neque Romanis, si vicantur, animos minui, neque, si vincant, secundis rebus insolescere. ubi tamen vir eruditissimus v. praedicante magis quam perf. additum debebat spectare. Haec enim loci ratio est: nihil additum, quum praedicaret Afr. vel: nihil additum. Namque praedicabat Afr. Fr. | ad hos cupere se aditum sibi opera mea patefieri, ad hos facem sibi a me aliquam praeferri: quod laboris in eis intelligendis capere necesse haberent, eius sibi partem per me aliquam detrahi. In eo autem sermone saepe Aristotelis libros de Rhetorica nominabant, ostendebantque non obscure, nihil sibi accidere posse iucundius, quam si adducere me possent, ut eos publice interpretarer. Ego qui et iustae eorum petitioniCf. adn. pag. 144. R. Fr. | obsequi cuperem, et ut verum fatear, voluntate mea eo inclinarem, quo me ipsi vocabant: nihil tamen prius decernendum statui, quam, ut veteres illi Apollinem, ita eum consulerem, qui mihi in rebus obscuris et incertis pro Apolline est, praestantissimum virum et summa eruditione, summa virtute, summa dignitate praeditum, Gulielmum Sirletum Cardinalem, commune decus ac praesidium omnium litterarum omniumque litteratorum.
[ 342 ]
Ad quem cum venissem sententiamque ac voluntatem ipsius super hac re exquisiissem: homo omnium, quos unquam audivi, disertissimus et in dicendo copiosissimus ita vehementer hortari me coepit, ne ulterius differrem facere quod rogabar,
verbis, quae timido quoque possent addere mentem,
ait Horatius, ut non modo me, qui eodem, ut dixi, propendebam, sed quemlibet alium, vel eloquentia vel auctoritate sua, quo vellet, impulsurus fuisse videatur. Illius igitur auspiciis, quod felix faustumque sit, bonae spei plenus, ad hoc mihi arduum ac laboriosum, vobis, ut spero, utile ac fructuosum munus accingor.Cf. adn. pag. 142. R. Fr. | Et quoniam consilii mei rationem, tanto praesertim auctore subnixam, satis iam omnibus probatam esse confido, accedo ad ea, quae celeberrimi Aristotelis interpretes cuiusque libri principio accurate tractare ac persequi solent. Sunt autem illa numero septem. Primum enim videndum est, quid in his libris Aristotelis propositum sit, quod illi skopo\n vocant: tum quae utilitas ex accurata eorum pervolutatione sperari queat: tertio, quae sit vis ac ratio inscriptionis: quarto, sitne verus hic ac germanus Aristotelis fetus: quinto, quo ordine inter ipsius opera legi debeat: sexto, in quot ac quae praecipua capita dividatur: postremo, ad quam philosophiae partem pertineat. De quibus singulis dum breviter disputo, peto, ut me attente audiatis. Propositum est igitur Aristotelis viam ac rationem tradere, qua, ubi perpetua ac continuata oratione utendum est, videamus omnia, quae accommodata sunt ad id, quod volumus, persuadendum atque obtinendum. Nam ut in topicis, quibus totam dialecticen complexus est, omnes vias tradidit, quibus in colloquiis et congressibus hominum possemus probabiliter aut opinionem nostram tueri aut alienam impugnare: ita in his libris nihil praetermittit eorum, quae usui esse possunt, cum quis perpetua oratione aliquid multitudini persuadere meditatur. Egregia res, Deus immortalis, egregia et digna, quam vos, quibus integer aevi sanguis, quibus virent genua, omni studio ac contentione
[ 343 ]
sectemini. Quid enim aut gloriosius aut utilius aut denique optabilius, quam regnare quodammodo ac dominari in aliorum animis, flectere eos linguae gubernaculo quo velis, et quid probent, quid reiiciant, quasi pro imperio ac potestate praescribere? Neque vero est, quod vereamini, ne vobis fucus fiat, neu praeclara quaedam et eximia professi, nihil postea, quod aut exspectationi vestrae aut pollicitationibus nostris respondeat, proferamus. Aristoteles est, quem sequimur, non ostentator aliquis, non unus ex istis diobolaribus magistris, qui cum inepta quaedam et puerilia et ad scholasticas modo concertationes utilia tradiderunt, hanc Rhetoricam esse iactant; sed Philosophus gravissimus, veritatis amantissimus et cum aliis nominibus suspiciendus, tum hoc vel praecipue, quod semper plura praestat, quam pollicetur. Utinam modo vobis serio experiri libeat, anVid. adn. pag. 140. R. Fr. | haec vera sint: utinam quam facile dictis nostris constabit fides, tam facile ac constanter a vobis industria sedulitasque praestetur. Non metuo, ne quis se delusum conqueratur. Atque equidem prope iam supervacaneum puto, plura verba facere de eo, quod secundo loco proposueram, hoc est, de utilitate, quae accuratam horum librorum tractationem consecutura videatur. Nam et res per se clara et perspicua est; et cum alii, tum nos ipsi saepe multa de utilitate eloquentiae diximus; et Aristoteles ipse sub principium huius libri in eam sententiam dicturus est pauca quidem, ut Menelaus Homericus, sed quibus nemo acer et intelligens existimator plura requirere debeat. Transeamus igitur ad inscriptionem, quae haec est: Aristotelis de arte Rhetorica libri tres. In qua nihil fere aliud notandum videtur, quam non frustra in ea artis nomen expressum esse. Plato enim, ut suo loco videbimus, Rhetoricam artis nomine indignam esse dixerat, eamque usu tantum quodam et exercitatione rationis experti contineri, et ut ipsius verba ponamus, trtbh\n mo/non tina\ kai\ e)mpeiri/an a)/logon ei=)nai tradiderat.Cf. Mur. Opp. Tom. III. pag. 738. R. | Quam opinionem ut statim a principio amoliretur Aristoteles, ne qui forte Platonis auctoritate commoti nullam esse artem dicendi putarent, in ipso librorum suorum vestibulo artis nomen adscripsit. Vix puto esse quemquam hodie usque adeo imperitum, ut hos libros esse eos autumet, quos de arte Rhetorica ad Theodecten
[ 344 ]
Aristoteles scripsit: sed tamen quia scio fuisse qui ita crederent, quasi praeteriens monebo, alios esse: etenim tertio horum librorumcap. 9. extr. pag. Bekk. 1410. b. Fr. | libri ad Theodecten citantur. Nunc dicamus de eo, quod quarto loco posuimus, et videamus ecquid certo constituere possimus, hos libros Aristotelis esse. Pa/sxomen ga/r ti kai\ u(po\ th=s tw=n prosw/pwn do/chs, ait Simplicius. Ne quis autem hoc frustra quaeri existimet, sciat, veterem hunc errorem esse, ut claris scriptoribus multa tribuantur, quae ab eis scripta non sunt. Sic Homero ipsi, scriptorum nostrorum antiquissimo, non desunt qui hymnos sive, ut Thucydides vocat, prooemia falso tribui adfirment: etsi mihi quidem Thucydides omnem dubitationem tollere videtur, qui ea ut Homerica agnoscit. Sic quaedam Moschi et Bionis Theocrito vulgus adscribit. Sic Ara eius putatur esse, cum ex Luciano constet, eam esse Dosithei: et Securis, quam Hephaestio Simmiae ThebanoImmo Rhodio. Vid. Hephaest. Enchirid. pag. 31. ed. Pauw. Fr. | tribuit. Sic Phaedonem Platonis sunt qui Panaetii Stoici esse contendant. Sic eiusdem Alcibiades secundus ab aliis ad Xenophontem refertur. Sic denique multa scripta veterum, aliorum sunt, aliorum putantur. Contigit hoc interdum propter similitudinem nominum: ut cum Demetrii Alexandrini libellus elegantissimus de elocutione Demetrio PhalereoCf. Muret. Var. Lect. I. 16. pr. Fr. | tributus est. Sic olim multae fabulae tribuebantur Plauto, quae Plautii cuiusdam erant.Vid. Gell. NN. AA. III. 3. Fr. | Sic Anaximenis Lampsaceni liber de Rhetorica ad Alexandrum vulgo inter Aristotelea numeratur. Sic quidam ex veteribus non ab eodem Homero scriptam esse dicebant Odysseam, a quo Ilias scripta esset. Interdum propter similitudinem inscriptionum: ut cum Ethica scripsisset Aristoteles, scripsisset et Nicomachus, erant olim qui Nicomachi Ethica ad Aristotelem referrent. Sed praeter ceteros Aristotelis scripta senserunt hoc malum: idque propter eam caussam, quam mox audietis. Aristoteles moriens Theophrastum ut scholae, ita bibliothecae suae successorem reliquit: Theophrastus et suam et eam, quae Aristotelis fuerat, Neleo Scepsio, qui utramque in patriam asportavit. Huius heredes, homines imperiti et idiotae, libros illos negligenter habucrunt,
[ 345 ]
ita ut multis admodum locis humore corrupti et a tineis exesi sint. Accidit, ut reges Asiae, conficiendarum bibliothecarum studio incensi, libros veteres undique conquirerent, magnaque praemia proponerent, si quis ad se aliquid Platonis aut Aristotelis aut similium attulisset. Ibi improbi homines, pecuniae cupiditate adducti, multa adfinxerunt Aristoteli, de quibus Aristoteles nunquam ne per somnium quidem cogitarat. Hanc historiam narrat Strabo lib. XIII. de situ orbis, narrat Athenaeus, narrat Plutarchus in Sylla.Strab. pag. 608. sq. Athen. I. pag. 3. A. Plut. Sull. cap. 26. Fr. | )Egra/fh de\ polla\ bibli/a kat) e)kei=non ma/lista to\n xro/non, ait Simplicius, o(/te polloi\ tw=n basile/wn peri\ ta\s biblioqh/kas spouda/zontes, pollou= xrusi/ou ta\ a)pecenwme/na tw=n bibli/wn w)nou=nto. Quatuor igitur argumentis praecipue ta\ gnh/sia deprehendi solent: similitudine elocutionis; convenientia sententiarum; si item liber ille, de quo quaeritur, citetur in aliis gnhsi/ois aut in eo citentur alii, quos constet esse gnhsi/ous, et si eum ex antiquis ii, qui de huiusmodi rebus iudicare poterant, pro Aristoteleo habuerunt.
|