PRO CAROLO IX. GALLIARUM REGE CHRISTIANISSIMO AD GREGORIUM XIII. PONT. MAX. ORATIO XXII. HABITA ROMAE X. KALEND. IANUAR. ANNO MDLXXII.
[ Post lanienam Parisiensem.]
Si pro cuius quisque propugnatione ac defensione plura pericula subiit, plus excepit acerbitatum, pluribus quasi procellis ac tempestatibus agitatus est; eo plus gaudii ex iis, quae ad retinendam atque amplificandam illius dignitatem pertinent, ad cum pervenire credendum est: dubitare non potes, beatissime Pater, quin Carolus Rex, te Pontifice creato, tanto ceteros reges eximia quadam percepti ex ea re gaudii magnitudine superaverit, quanto non huius modo memoriae, sed omnium aetatum ac saeculorum reges gravi ac diuturna susceptorum pro Sedis apostolicae auctoritate laborum ac discriminum perpessione superavit. Quo tibi gratior esse debet ac iucundior gratulatio, quae tibi hodierno die fit eius Regis nomine, qui cum pro incredibili studio atque observantia erga te sua primus omnium hoc officio fungi cuperet, iis tamen difficultatibus, quae omnibus notae sunt, impeditus non prius tibi gratulari potuit, quam divino consilio contigit, ut possis tu quoque ei vicissim vere ac merito gratulari. Etsi autem, quae proxime in Gallia pro religione gesta sunt, propter summam illius regni nobilitatem atque amplitudinem toto iam orbe celebrantur; neque locus neque regio in terris ulla est, quae non plena sit et laborum ac miseriarum, quas Galli superioribus annis pertulerunt, et virtutis ac felicitatis, qua nuper usus Carolus Rex maxima ex parte eos in veterem statum vindicavit: quia tamen neque Regis nostri et nomine et re Christianissimi pietas in Deum, quam ipse
[ 265 ]
omnibus notam ac testatam esse vult, ulla ex re melius cognosci neque ullum dicendi argumentum hoc quidem tempore reperiri potest, in quo plus aut dignitatis aut delectationis inesse videatur: peto a te, beatissime Pater, ut hoc temporis, quod mihi ad dicendum tua benignitate conceditur, in harum potissimum rerum tractatione consumi collocarique patiaris. Quis igitur in Gallia rerum status fuerit, quo tempore Carolus nonus ad regni gubernacula morte fratris admotus est, omnes facile recordamur. Nam quae mali vis, iam tum Henrico regnante, in venis ac visceribus Galliae concepta ac conclusa latuerat; cuique optimus ille Rex, ob perpetuo deplorandum inopinatae mortis eventum, remedium adhibere, cum maxime cuperet, non potuerat: eadem cum se sub Francisco secundo commovere coepisset, et ab eo quoque, intempestiva morte praerepto, compressa modo et cohibita, non etiam exstincta et sublata esset, ad extremum universa se, ingresso regnare Carolo, effudit. Ut autem aquae impetus saxorum lignorumve oppositu diu retentus ac retardatus, si forte tandem ea, quae obstabant, aut sublata aut perrupta et disiecta sunt, multo maior ac vehementior esse consuevit: ita illi hominum omnia turbare cupientium coetus, quos ad id tempus legum ac regum terror tanquam vinctos infrenatosque tenuerat, fractis postremo repagulis furere ac bacchari per nobilissimum regnum et in summa impietate summam licentiam nacti, divina humanaque omnia caedibus et incendiis miscere coeperunt. Atque ut antiqui fictis fabulis memoriae prodiderunt, Hercule recens nato, duos ad eum inusitatae magnitudinis angues superne lapsos esse, qui iacentem adhuc in cunis opprimerent: ita hoc novo Hercule, (qui enim adhuc adolescens tot iam monstra perdomuerit, meritissimo huius nominis honore affici potest,) regni habenas tractare aggresso, infinita quaedam non e superiore loco demissa, sed ex inferis emersa exstitit anguium vis, qui et pestilenti afflatu suo omnia contaminare et teterrimum virus suum longe lateque spargentes, non ipsi modo regi adhuc puero et regnum et vitam adimere, sed et ex toto regno verum Dei cultum, quo uno aeternae vitae spes continetur, exterminare conarentur. Qui divini quidem numinis metu iam pridem proiecto, legum autem et iudiciorum auctoritate tum maxime propter infirmam regis aetatem contempta ac conculcata, quam stragem, quas calamitates, quam vastitatem, quot inaudita crudelissimorum facinorum exempla in Galliam intulerunt! Horret ac refugit animus ea memorare, quae post illas pestes ac furias ab humani generis hoste immissas contigerunt: profanata, eversa, incensa templa; aras sacerdotum caede maculatas; abstractas ex sedibus suis virgines Deo sacras; direptas urbes; campos manantes sanguine;
[ 266 ]
fluviorum cursus humanis corporibus impeditos; ludentem excarnificandis hominibus saevitiam; feritatem ne conditis quidem mortuorum ossibus ac cineribus abstinentem. Quis usque eo Gallici aut potius Christiani nominis hostis est, qui illa sine lacrymis adspicere potuisset? O Gallia, Gallia, tot virorum fortium, tot egregiorum principum, tot summorum Pontificum, qui tanta cum laude Ecclesiae Dei praefuerunt, parens! tune illa es, quae susceptam a Christi et Apostolorum discipulis fidem nunquam postea deserueras? quae non a tuis tantum, sed ab aliorum quoque finibus haereticos aliosque hostes nominis Christiani tam saepe depuleras? quae Europam, Africam, Asiam, gestis pro Christi fide bellis nobilitaveras? quae violatam ab aliis Sedis apostolicae dignitatem tam saepe restitueras? tam firmis praesidiis sepseras? tam multis ornamentis affeceras? quae urbem Romam ab imminenti direptionis et excidii periculo tam saepe liberaveras? Vere enim hoc, beatissime Pater, vere et sine cuiusquam iniuria gloriari possumus, duabus praecipue laudibus homines nostros, post Christum natum, supra ceteras gentes perpetuo floruisse: quod et Christianae religionis non conservandae tantum, sed etiam propagandae studiosissimi et ad accipienda omnia regum suorum imperia paratissimi semper fuerunt. Omnes autem illarum pestium conatus eo dirigebantur, ut et a Deo et a Rege abductam Galliam earum, quas dixi, laudum utraque spoliarent: quod si utrumque consequi ac perficere non possent, certe quidem ut eam a summorum Pontificum cultu et a Romanae ac Catholicae Ecclesiae communione divellerent. Hoc praecipue imbiberant, hoc spectabant: haec eis a principio mens, hoc consilium ac propositum fuit. Neque vero dissimulanter ferebant, conquieturos se et, ut prius, regis imperio parituros, dum Romani Pontificatus auctoritas e Gallia tolleretur. Quin etiam, si se Rex ab hac sancta Sede dissociare vellet, promptam ei et facilem viam ad fines regni proferendos et ad finitimas provincias sub imperium suum subiungendas ostentabant. Sed magnus et a natura ipsa ad honestatem conformatus animus nec asperitatibus terreri nec ulla utilitatis specie a recto avocari potest. Rex fortissimus et maioribus suis dignissimus, qui pietatis ac iustitiae gloriam ita etiam puer adamasset, ut ipsis earum virtutum nominibus quasi pro symbolo utatur, omnia sibi prius perferenda statuit quam quidquam committendum, quo carum alterutra vel minima ex parte violari videretur. Repudiatis igitur omnibus improborum consiliis ac suasionibus, magno ille quidem cum dolore ac cruciatu animi, sed tamen, ut qui corruptas ac vitiatas corporis sui partes, aliis omnibus frustra tentatis, urunt postremo aut secant, ne earum contagio ceteris obsit: cum iam in lenioribus remediis nulla spes esset, ad acriora descendere et vim quodam modo visceribus suis inferre coactus est. Intestinum ac domesticum bellum, in quo omnia, quae cogitari possunt miserrima, insunt, necessario ei adversus suos suscipiendum ac gerendum fuit, et ruina restinguendus ignis, ne tota Gallia eodem
[ 267 ]
incendio conflagraret.Cf. Sallust. Cat. 31. extr. Cic. pro Mur. 25. § . 51. et adn. Matth. Fr. | Commissa multa praelia: multa caesa hominum millia: saepe fusi ac profligati hostes: Rex tamen clementissimus et suos, si qua ratione posset, prolatando potius ad sanitatem perducere quam delere ac perdere cupiens, eis conditionibus acquieverat, quas aequissimas etiam iniquissimi iudicarant. Pacata ac composita omnia videbantur; iamque spes erat, plerosque ex illis miseris agnituros errorem suum et ad Ecclesiae gremium suapte sponte redituros: cum illi patriae praedones ac parricidae, qui totam prope Galliam insepultis suorum corporibus obruerant quasique sepelierant, quorum ipsi gladii assuefacti trucidandis insontibus assidue caedem sanguinemque sitiebant, parum se anteactae vitae responsuros iudicarunt, nisi palmas illas, quarum adhuc cruda et recens memoria erat, novi sceleris accessione cumularent. Agebant illos praecipites et ad supplicium rapiebant Poenae eorum, quae tam multa adversus Deum et homines impie nefarieque commiserant: iis illi agitati et a mente consilioque deducti, veriti non sunt adversus illius regis caput ac salutem coniurare, a quo post tot atrocia facinora non modo veniam consecuti erant, sed etiam benigne et amanter excepti. Qua coniuratione sub id ipsum tempus, quod patrando sceleri dictum ac constitutum erat, divinitus detecta atque patefacta, conversum est in illorum sceleratorum ac foedifragorumCic. I. de Off. 12. § . 38. Poeni foedifragi. Schol. Cruq. ad Horat. Carm. IV. 8. 17. pag. 232. b. Cicero in dialogis nominavit foedifragos Afros. Cf. Moser. ad Cic. de Rep. pag. 513. Fr. | capita id, quod ipsi in regem et in totam prope domum ac stirpem regiam machinabantur. O noctem illam memorabilem et in fastis eximiae alicuius notae adiectione signandam, quae paucorum seditiosorum interitu regem a praesenti caedis periculo, regnum a perpetua civilium bellorum formidine liberavit! Qua quidem nocte stellas equidem ipsas luxisse solito nitidius arbitror: et flumen Sequanam maiores undas volvisse, quo citius illa impurorum hominum cadavera evolveret et exoneraret in mare. O felicissimam mulierem Catharinam, regis matrem, quae cum tot annos admirabili prudentia parique sollicitudine regnum filio, filium regno conservasset, tum demum secura regnantem filium adspexit! O regis fratres ipsos quoque beatos! quorum alter cum, qua aetate ceteri vix adhuc arma tractare incipiunt, ea ipse quater commisso praelio fraternos hostes fregisset ac fugasset, huius quoque pulcerrimi facti praecipuam gloriam ad se potissimum voluit pertinere; alter quanquam aetate nondum ad rem militarem idonea erat, tanta tamen est ad virtutem indole, ut neminem nisi fratrem in his rebus gerendis aequo animo sibi passurus fuerit anteponi. O diem denique illum plenum laetitiae et hilaritatis, quo tu, beatissime Pater, hoc ad te nuncio allato, Deo immortali et divo Hludovico regi, cuius haec in ipso pervigilio evenerant, gratias acturus, indictas a te supplicationes
[ 268 ]
pedes obiisti! Quis autem optabilior ad te nuncius adferri poterat? aut nos ipsi quod felicius optare poteramus principium Pontificatus tui, quam ut primis illis mensibus tetram illam caliginem, quasi exorto sole, discussam cerneremus? Hoc ille nobis portendebat ac praesignificabat dissectus draco, gentis tuae, beatissime Pater, nobilissimum ac pulcerrimum insigne: fore, ut immanis ille draco aut illa potius multorum capitum hydra, quae non paludem aliquam Lernacam, sed potentissimum et opulentissimum regnum tam diu obsederat, te Pontifice dissecaretur. Nunc igitur contemplare, quaeso, animo novum illum Davidem, caesi ac prostrati gigantis spoliis ac sanguine decorum; eumque hilari vultu ad genua tua provolutum, ita tecum loqui existimato: Ego, Pater sanctissime atque optime, cum maiores meos, maximos et potentissimos reges, accepissem omnes usque a Hlodoveo in sinceritate atque integritate religionis Christianae, ne uno quidem excepto, plus mille annos firme ac constanter perstitisse; eosdemque praecipua quadam erga Sedem apostolicam observantia periculisque ac laboribus pro illius defensione aditis, et illud, quo nullum pulcrius est, Christianissimorum nomen et primarium inter reges Ecclesiae filios locum consecutos: statim a puero illud mihi proposui, ut eos potius aut adaequare aut etiam, si fieri posset, superare contenderem, quam committerem, ut non satis respondere traditae mihi ab illis gloriae iudicarer. Itaque et Pium Quinctum, dum inter homines fuit, sanctissime ac religiosissime colui; ct, eo ad meliorem vitam vocato, cum primum audivi te in locum illius esse suffectum, tanto gaudio affectus sum, quantum percipi aut cogitari maximum potest. Multa enim iam pridem de tuis in omni genere praeclaris virtutibus audiveram, quae te isto honoris amplissimi fastigio dignissimum reddidissent: prudentiam, quam nihil fallere; iustitiam, quam nihil inflectere; fidem et constantiam erga amicos, quam nulla temporum asperitas imminuere aut labefactare potuisset: in colendo Deo pietatem sine simulatione; in regendis hominibus severitatem sine superbia; in administrandis negotiis et sine festinatione diligentiam et sine tarditate gravitatem. Movit etiam me subita illa totius Cardinalium Collegii in decernenda tibi summa potestate consensio: quae neque sine certa et explorata opinione virtutis tuae neque sine singulari divinae providentiae afflatu potuit contigisse. Magna me spes tenet, fore, ut sub tali Pontifice in ovile Christi gentes et quae veram religionem nondum acceperunt, aggregentur; et quae ab ea desciverunt, denuo congregentur. Quam ad rem perficiendam omnes meas et regni mei opes tibi libentissime defero, ea fide, quam rebus in regno meo gestis satis iam et tibi et universo orbi, ut arbitror, approbavi: simulque tibi et apostolicae Sedi, quam debeo, obedientiam praesto atque exhibeo, et praestiturum atque
[ 269 ]
exhibiturum in perpetuum spondeo. Neque dubito fore, ut a te vicissim quaecunque ad meam et regni mei dignitatem pertinebunt, non tantum intacta et inviolata conserventur; sed etiam, ubi occasio tulerit, augeantur. Haec, quae tibi rex ipse, beatissime Pater, praesens dicere cuperet; quia id non poterat, per hunc illustrem virum Nicolaum Rambolleti Dominum, equitem ordinis regii, unum ex intimis consiliariis suis, custodiarum suarum praefectum, Caroli Cardinalis Rambolletii fratrem et natura et virtute germanum, significanda censuit. Quanquam enim facile intelligebat, haec eadem te ex praestanti viro parique dignitate praedito, Francisco Barone Feralio, oratore apud te suo, cogniturum; non tamen sibi visus est suam in te colendo pietatem satis declaraturus, nisi huius rei caussa propriam ad te legationem destinasset. DIXI.
|