Ludere quibusdam fortassis et devexa iam in senium aetate caussam minuendi laboris quaerere videbor, qui usque antehac in gravissimis praestantissimorum scriptorum libris, eorum qui ad me ventitabant industriam exercere solitus, hoc anno Ciceronis epistolas ad Atticum mihi sumpserim interpretandas. Ìta enim vulgo persuasum est, omnem epistolarum lectionem leve quiddam ac ludicrum esse, magisque ad pueriles animos aliquo litterarum gustuCf. adn. pag. 290. R. Fr. | imbuendos quam ad retinenda graviorum virorum studia accommodatum. De qua opinione, vera necne sit, quaeremus postea. Nunc hoc dico: si maxime fatear, quaesiisse me rationem aliquam, qua sine ulla utilitatis publicae deminutione pars mihi laboris aliqua demeretur, qui tamen eo nomine me reprehendat, nimis eum agrestem atque inhumanum fore. Nam cum me populus Rom. hos prope iam viginti annos viderit ita perpetuo mandatum mihi munus obeuntem, nemo ut unquam, qui quidem hanc provinciam sustineret, aut plures aut graviores scriptores, aut maiori omnium aetatum omniumque ordinum concursu interpretatus sit: quae invidia fuerit, natu iam grandiorem minusque in dies perferendis laboribus idoneum, mollioris ac remissioris operae aliquid sumere? Ut corporum, sic et animorum non eaedem exercitationes omnem aetatem decent. Cursus, lucta, iaculatio, discus, harpastum iuvenilibus viribus ac lacertis conveniunt; senibus apricatio, ambulatio, gestatio magis congruit. Veterani olim, quanquam sub signis haberentur, graviorum tamen laborum immunes
[ 400 ]
erant. Roscius fabularum actor ita excellens, ut ex eo, quicunque artificio aliquo longe praestabat ceteris, in suo genere esse Roscius diceretur:Vid. Cic. de Orat. I. 28. § . 130. Fr. | hic ergo Roscius, cum ad senectutem pervenisset, incidisse numeros ac cantus, ipsasque remissiores fecisse dicitur tibias. Quod histrioni licuit, cur honestissimarum artium doctori non liceat? His et eiusdem generis aliis argumentis uterer, si, quod huius factum est,Cf. adn. pag. 256. R. Fr. | mea caussa factum esse profiterer. Sed longe alia mihi mens fuit, cum hoc consilium cepi. Iudicavi, paucissimos libros posse reperiri, ad praestandum id, quod a me exigitur, quodque ego omni ope efficere molior, accommodatiores. Certe enim mandatum mihi publice est, ut vos, quantum in me situm est, ad eloquentiam informem. Recte autem et vere dicebat Caesar, delectum verborum esse originem eloquentiae.Vid. Cic. Brut. 72. § . 253. Fr. | Idemque multo ante eum Aristoteles docuerat, qui, cum elocutionis praecepta Graece traderet, primam illius virtutem esse dixerat e(llhni/zein, id est Graece ita loqui, ut oratio nihil barbarum, nihil insolens, absonum, peregrinum habeat, sed et singularum vocum elegantia et earum structura ac collocatione natam esse se in media Graecia ostendat. Qui ergo Latina lingua eloquentes esse meditantur, iis hoc primum elaborandum est, ut Latine, pure et quam maxime ex veterum Romanorum usu ac consuetudine loquantur. Nolite autem putare, laudem illam, quae quasi sanitate et integritate ac castimonia Latini sermonis continetur, aut parvam aut facile parabilem esse. Cum post restitutas a Medicea potissimum familia litteras infinita quaedam vis extiterit hominum in omni genere eruditorum; cumque et nostra et patrum memoria homines summis ingeniis praediti tam multam
[ 401 ]
in Latine loquendi studio operam posuerint, ut id prope unum operis habere viderentur: paucissimi tamen, quorum scripta, non dico sermonis vitiis careant, (nam hoc quidem illorum nemini contigit) sed aliquam saltem priscae illius et nativae Latinitatis imaginem contineant, extiterunt. Ut Graeci proverbio dicunt, multos esse, qui thyrsum ferant, sed paucos Bacchos: ita multorum falsa quadam Latini sermonis specie inducta et oblita oratio est, paucorum Latina. Duo in Italia summi viri duces ceteris ad hanc laudem capessendam et quasi antesignani fuerunt, Iacobus Sadoletus et Petrus Bembus: qui etiam propter eiusdem studii similitudinem Christophorum Longolium, Belgam, in deliciis prope atque in amoribus habuerunt. Non ita multo post magno in pretio fuerunt duo huius facultatis praecipui doctores, Patavii quidem Lazarus Bonamicus, in hac autem urbe Romulus Amasaeus: quorum in illo foecunditatem ingenii admirareris, diligentiam et accurationem requireres; in hoc nihil admodum, quod ad boni et ex omni parte perfecti doctoris commendationem pertineret, desiderares. Brevi igitur innumerabilis quaedam hominum multitudo per Italiam effloruit, qui illorum exemplo incitati, horum disciplina ac praeceptis exculti, ad hanc bene Latine loquendi ac scribendi laudem incredibili studio incumberent: cum et Venetiis Iovita Rapitius, et Patavii Benedictus Lampridius, et alii praestantes viri sitienti iuventuti fontes eloquentiae recluderent, et a principibus maximi honores iis, qui Latinam linguam egregie praeter ceteros callerent, proponerentur. Et tamen in tanto ardore animorum, tanta ingeniorum contentione atque aemulatione, tantis propositis praemiis, nemo adhuc extitit, cui simpliciter et sine ulla exceptione ea laus tribui possit, ut bene Latine scripsisse dicatur. Proxime quidem veterum gloriam accesserunt et ii, quos modo nominavi, et alii satis multi: neque immerito commendati sunt aut is, qui pauca quidem scripsit, sed in scribendo omnium politissimus maximeque limatus idemque ab omnibus ineptiis remotissimus fuit, Ioannes Casa, aut vir in scribendis epistolis
[ 402 ]
Latinis singulari lepore ac venustate praeditus, Paulus Manutius. Qui tamen quemadmodum illud consecuti sunt, ut haec laus vere ac merito propria Italiae haberetur, eique ceterae omnes nationes scribendi elegantia facile cederent: ita illud negari non potest, multos naevos multasque maculas, quod bona omnium venia dictum sit, illorum omnium scriptis aspersas esse, quae planum faciant, illos vidisse quidem quid optimum esset, et viam quae ad illud ferret, ingressos longe processisse; sed longe tamen ab eo, quo intendebant, substitisse. Neque hoc eo dico, ut de summorum virorum gloria quidquam propterea detraham: quos et admiror ipse et ad eorum persequenda vestigia cohortari vos volo: sed ut intelligatis, minime vulgarem esse eam laudem, quam tot ac tales viri, tantis laboribus tantoque studio, plenam tamen ac solidam consequi non potuerint. Nunc quod dicturus sum, nolim a quoquam durius accipi, sed ita potius, ut profectum ab optimo erga vos animo et a singulari quadam mea erga nomen Italicum voluntate. Qui enim in Italia diutius aliquando quam in Gallia, ubi natus sum, vixerim, et iam pridem in hac orbis terrarum nobilissima urbe sedes ac domicilium collocarim, facere neque possum neque debeo, quin et Italiam totam et praecipue urbem Romam pari ac patriam pietate ac studio colam. Doleo igitur et indignor, cum quae laus, nostrum ac patrum memoria, propria, ut dixi, Italorum fuit, ut soli ex omnibus Latina lingua perite ac scienter uterentur, eam nunc ita obsolevisse ac propemodum evanuisse video, vix ut iam tota Italia pauci quidam senes, qui eam utcunque sustineant, reperiantur. Interea exterae nationes et ut vulgo in Italia vocantur, barbarae hanc possessionem gloriae, tamquam a vobis pro derelicta habitam, occuparunt: iamque non obscure Latinae linguae usum et intelligentiam migrasse ad se relicta Italia gloriantur. Hanc vos tantam indignitatem feretis aequo animo, iuvenes, ac non potius omnes nervos ingenii contendetis, ut stolidam illam agrestium hominum vobis insultantium superbiam retundatis? Expergiscimini, expergiscimini, adolescentes, et, si quid in vobis Romani sanguinis, si quid avitae virtutis est, incumbite ad eam gloriam, quae vestri generis ac nominis propria est, ex alienarum gentium manibus extorquendam. Mihi credite, si semel penitus imbibatis id perficere, si socordia et ignavia valere iussis, naviter opus hoc urgere instituatis, si frenum, ut dicitur, mordeatis, brevi futurum est, non modo ut nuper amissa ornamenta recuperetis, sed etiam ea magnis ac luculentis accessionibus locupletetis. Ego quidem, quoniam ad pure et emendate loquendum, quod huius consilii atque incepti fundamentum est, nullius omnino libri lectionem utiliorem quam epistolarum ad Atticum iudico, quon
[ 403 ]
iam eas Latinae linguae studiosis pervolutandas, manibus atque oculis conterendas, ad verbum, si fieri possit, ediscendas censeo, idcirco earum interpretationem suscepi, nihil veritus eorum stultitiam, qui speciosa utilibus anteponentes, ita me, quasi quiddam huius loci auctoritate inferius susceperim, criminantur. At iidem me superioribus annis, cum Aristotelis libros de moribus, cum Platonis libros de republica, nuper etiam cum Tacitum interpretarer, ita calumniabantur, quasi omissis iis, quae iuventuti utilia forent, ea quaererem ac consectarer, in quibus ostentare me et venditare populo possem. Quid istis canibus facias? aut quomodo te aliter quam contemptuCf. adn. pag. 189. R. Fr. | ab eorum latratibus vindices? Praeclare Aristoteles, cum idem ab aliis avarus, ab aliis prodigus haberetur, argumento id esse ait, eum liberalem esse. Ita isti, cum me nunc ut nimis sublimia petentem, nunc ut me iusto inferius demittentem culpare instituunt, ut mihi quidem tum demum medium secare videar, efficiunt. Magis me movent exempla eorum, qui memoria nostra primos ordines in litteris duxerunt: quorum ut quisque doctissimus habitus est, ita plurimum operae in his epistolis collocavit. Nunquam me pigebit eis in libris exerceri, in quibus duo ingentia decora Italiae, Petrus Victorius et Paulus Manutius, acutissimus Iurisconsultus Antonius Goveanus, Sebastianus Corradus, Leonardus Malaspina, lumen et ornamentum Galliae Hadrianus Turnebus aliique, quos enumerare longum est, ita desudarunt, ut praecipuam sibi materiem gloriae ex eis emendandis et illustrandis quaesiisse videantur. Quos si duces non sequerer, unum tamen opponerem, cuius auctoritas frangere, debilitare, obterere omnes contra sentientium rumusculos posset. Huius enim consilii mei non approbatorem modo et adstipulatorem, sed auctorem ac laudatorem habeo illum uberrimum disciplinarum omnium fontem, Gulielmum Sirletum Cardinalem, cuius auctoritati dum parcam, nunquam magnopere, quid alii de me iudicaturi sint, laborabo. Sequitur nunc, ut iis obtrectatoribus respondeam, qui omnem epistolarum lectionem leve quiddam ac prope nugatorium esse aiunt: quo, tamquam lacte, pueruli, non, ut solido cibo, etiam grandiores ali debeant. In quibus hoc primum est quod admirer: cum sermonis usum unum de praecipuis a Deo in hominem collatis muneribus esse fateantur, quomodo de scriptione epistolarum aliter sentire possint. Ut enim sermone inter praesentes, ita epistolis inter absentes animi sensa communicantur. Per epistolas mercatura exercetur, qua si careremus, innumerabilibus commodis
[ 404 ]
careremus; per epistolas pater cum liberis, vir cum uxore, fratres ac propinqui inter se, tum quoque, cum multi inter eos montes multaque maria interiecta sunt, ita colloquuntur, ut una omnes domi esse videantur; per epistolas et indicuntur et geruntur bella, paces componuntur, inter remotissimas nationes constituuntur societates, foedera feriuntur; amicitia, quae condimentum vitae est, quo sublato vita quidvis potius quam vita fuerit, nullo magis adminiculo quam mutuis epistolis continetur. Itaque si epistolarum usus tolleretur, commercium quoque et naturalis illa hominum inter ipsos societas tolleretur. Sunt ista, dicet aliquis: sed tamen epistolis sua quisque negotia committit; graves et arduae disputationes et ad quas percipiendas doctore opus sit, epistolis mandari non solent. Hoc si quis de toto epistolarum genere dicere audeat, ablegabo eum ad Platonis, Isocratis, Senecae et talium epistolas, quaeramque, numquid illas quoque de rebus vulgaribus et cuilibet sine doctoris opera perspicuis scriptas putet? iubeo inspiciat illam, quae a Cicerone ad Q. Fratrem in Asiam missa est: qua vir non eloquentissimus tantum, sed etiam tractandae reip. peritissimus, omnia complexus est, quae praestari debent ab iis, qui magnis provinciis summo cum imperio praesunt. Nam illo quidem argumento vix in tam levi caussa utendum puto, quod praecipua religionis nostrae mysteria a sanctissimis illis aeternae veritatis doctoribus, qui nobis ad aspiciendam viam, qua iretur in caelum, facem praetulerunt, epistolis inclusa sunt. Quisquamne ita impie temerarius est, ut, cum illorum procerum, Basilii, Nazianzeni, Cypriani, Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Gregorii et similium epistolas si minus legerit, extare tamen audierit, totum epistolarum genus contemnere audeat? At in his Ciceronianis nihil simile; scriptae enim sunt de rebus fere domesticis ac familiaribus simplici et sponte fuso dicendi genere, ad hominem usu domestico et intima familiaritate coniunctum. Hoc si faterer, tamen eas dignas, quae diligenter et accurate legerentur, esse contenderem. Vere enim hoc sapientissimus scriptor Xenophon principio eius libelli, qui Convivium inscribitur, scriptum reliquit, magnorum virorum non seria tantum, sed et ioca cognoscere operae pretium esse:)/Emoige dokei= tw=n kalw=n ka)gaqw=n a)ndrw=n e)/rga ou) mo/non ta\ meta\ spoudh=s pratto/mena a)ciomnhmo/neuta ei)=nai, a)lla\ kai\ ta\ e)n tai\s paidiai=s. Cf. infra pag. 406. R. Fr. | quod ex his quoque utilissima ad vitam exempla capiantur. Narrat alicubi Horatius,Serm. II. 1. 71. sqq. Fr. | Scipionem et Laelium interdum discinctos, dum olus decoqueretur, ludere et nugari: Cicero,II. de Orat. cap. 6. § . 22. Fr. | etiam legendis ad Lucrinum conchis et umbilicis animum relaxare solitos. Quis nostrum non quolibet pretio emat, ut interesse talibus ludis
[ 405 ]
queat, et eas fabellas audire, quibus tales viri inter se iecabantur? Praeclare Plutarchus in Alexandro,cap. 1. cf. supra pag. 282. R. Fr. | Non, inquit, ut quaeque maxime illustris actio est, ita maxime ingenium hominis patefacit; imo vero interdum exiguum aliquod factum dictumve aut iocus aliquis magis detegit hominis mores quam urbium expugnationes et pugnae, in quibus multa hominum millia ceciderunt. An, cum principes viri publicis se negotiis subduxerunt et exclusis admissionibus paucos quosdam deligunt, quibuscum libere ac familiariter iocentur, invidemus iis, qui admittuntur ad interiores illorum sermones, eosque beatos esse ac caelum digito contingere putamus: nos si ad Ciceronis et Attici arcana penetrare eosque nunc iocantes, nunc inter se qua publicis qua domesticis de rebus colloquentes audire liceat, parvi id esse ducemus? Sed longe aberrant a vero, si qui res tantum domesticas et familiares iocos his epistolis contineri putant. Historia illorum temporum, quibus imperium orbis terrarum immutatum est et vel eversa vel certe conversa ea respublica, quae ita bonis legibus atque institutis fundata erat, ut in perpetuum duratura videretur, non aliunde melius quam ex his libris percipi potest. Tum praeterea Ciceronis admirabilis prudentia et scientia reip. tractandae nusquam se magis quam in his epistolis prodit. Quod ne quis me temporis caussa confingere arbitretur, praestantis viri et illorum temporum aequalis, Cornelii Nepotis verba ipsa recitabo, quibus suum de illis iudicium posteritati contestatum ac consignatum reliquit. Qui in Attici vita cum inter Ciceronem et Atticum summam coniunctionem animorum fuisse dixisset, Ei, inquit, rei sunt indicio, praeter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in vulgus sunt editi, sexdecim volumina epistolarum, ab consulatu eius usque ad extremum tempus ad Atticum missarum: quae qui legat, non multum desideret historiam contexiam eorum temporum. Sic enim omnia de studiis principum, vitiis ducum, aemulationibus in repub. perscripta sunt, ut nihil in iis non appareat, et facile existimari possit, prudentiam quodammodo esse divinationem. Non enim Cicero ea solum, quae vivo se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc veniunt, cecinit ut vates. Haec Nepos, cuius non vanam esse praedicationem, res ipsa quotidie ostendit. Ad eas caussas, quas attuli, cur in his epistolis mecum pervolutandis cupide versari debeatis, accedit haec quoque, quam dubitavi equidem num adferre deberem, ne vineta mea, ut aiunt, caedere et de ea ipsa facultate, cuius opinio, falsa fortasse: neque enim impedio: sed opinio tamen ad
[ 406 ]
aliquam me provexit hominum famam,Cf. pag. R. 25. extr. Fr. | quippiam detrahere viderer. Sed vincat veritas, quae aliis omnibus rebus praeponderare debet, praesertim cum de commodis vestris agatur. Hodie, adolescentes, si verum amamus, omnis prope usus eloquentiae, praeterquam in scribendis epistolis, ita de medio sublatus est, ut nec vola nec vestigium appareat. Dominabatur olim in iudiciis: reguabat in consultationibus: vincebat fere ea caussa, quae eloquentiorem patronum nacta erat.
Sed haec prius fuere; nunc recondita:
ut de phaselo ait Catullus:
Senet quiete.
Iudicia, Romae saltem, ita exercentur, ut in eis nullus plane locus eloquentiae sit. In deliberationibus de magnis et seriis rebus, quid quisque dicat, non quam ornate dicat, attenditur. Recte omnino: neque enim negari potest: sed tamen isto modo magna disertis hominibus subtracta materia est. Eloquentia, quasi aetatis beneficio immunitatem consecuta, iussa est oblectare se in his nostris scholasticis ac pulverulentis disputationibus, in sacris concionibus, quae ad populum habentur, et interdum in gratulationibus, quae fiunt ad principes aut in eorum funeribus exornandis. Ita ex illis tribus Aristoteleis dicendi generibus solum epidicticon, quod olim minimi pretii habebatur, in usu relictum est. Mansit tamen illud, ut qui bene, id est, tum diserte, tum prudenter et ad res, ad personas, ad tempora accommodate epistolam scribunt, facillime ad intimam principum familiaritatem perveniant et ad maximarum rerum tractationem adhibeantur, maximis plerumque honoribus augeantur. Hac facultate cum alii, tum Iacobus Sadoletus et Petrus Bembus viam sibi ad dignitatem summae proximam munierunt. Nolo de viventibus dicere, ne aut adulari videar aut aliter eos laudem, quam ipsi fortasse laudari se volunt. Vos, adolescentes, (vestra enim res agitur, et satis iam verborum factum est,) adiuvate attentione vestra industriam meam, et mihi hoc credite, integritatem Latinae linguae, cognitionem antiquitatis, prudentiam in rebus gerendis ex nullo Ciceronis libro posse a vobis melius aut facilius quam ex his epistolis comparari. Cuperem, Paule Foxi, vir non tantum in primis illustris, sed ad illustrandum hoc saeculum nate, novo quodam et minime vulgari modo tibi, quem nihil obsoletum, nihil vulgare delectat,
[ 407 ]
gratias agere, quod talis tantusque vir, omissis negotiis quibus assidue distineris, honoris mei caussa hodie, multum deprecante me ne id faceres, huc tamen venire volueris. Sed cum animum in omnes partes versavi, nihil, quod te dignum sit, excogitare possum. Tacebo igitur, et hoc toto genere gratiarum actionis supersedebo. Nisi forte hoc ipsum novum quoddam gratias agendi genus est, cum is, qui beneficium accepit, magnitudinem illius verbis a se coaequari non posse confitens. conticescit.
|