Aristotelis, cuius quidem sententiam non damnamus; quippiam tamen addimus. Dicimus autem materiam, quatenus ad hanc contemplationem spectat, in duplici esse differentia. aut enim rarefactionis & constipationis est incapax, vt in chalybe videmus, nitro, metallo, marmore, aut capax quidem, & hæc duplex: Vel enim natura nata est ad rectitudinem quandam, vt arborum flagella virgæque, aut non item, ceu stannum, plumbum, & cætera eiusmodi.
Esto primo vitreum corpus gracile, procerum, teres AB, manu capiatur in A, itaque pondere ipsius corporis præualente ad partes B, quia in C puncto, quod circa medium est, ex parte superiori non fit rarefactio, nec in in feriori constipatio, nec interim datur penetratio corporum, fit fractio a superiori parte, & pars CB a reliqua parte AC, auulsa & separata cadit in D, succedit autem ipsa separatio rarefactioni. Porro quod materias hasce non flexibiles diximus, sed frangibiles, non ideo negamus vel sensu docente, aliquam inijs fieri flexionem. Si autem lignea fuerit materia, ca<13>; flexibilis, vt EF, si manu eleuetur in E, præualente pondere in F flectetur vbi G. ibi enim a parte superiori fitrarefactio, ab in feriori vero constipatio, & pars GF declinabitin H, quæ declinatio eo vsque procedet, quo rarefactio & constipatio competens naturæ illius materiæ, quæ flectitur ad summam intensionem deuenerint; tunc sivis maioringruerit, frangetur omnino: si secus factaibi
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|