quod fuerat demonstrandum. Idem autem intelligendum est de parte CB; eadem enim est ratio. Cur igitur longiora & graciliora ligna facile frangantur, ex istis clare patet: nempe quia maxima est proportio longitudinis ad crassitudinem, cuius quidem crassitudinis spatium loco partis illius in vecte succedit, quæ pertingit a fulcimento ad pondus, hoc est, ad ipsam resistentiam. Sed nos hac eadem de re nonnulla in declaranda quæstione 16. perpendemus.
QVAESTIO XV.
Proponitur inueftigandum, Cur litterales crocæ (glareas dicunt Latini, velcalculos, quos vmbilicos appellat Cicero lib. 2. de Orat.) rotundasint figura, cum aliquando ex magnis sint lapidibus testisue?
A It Philosophus, ideo fortasse fieri, quod ca quæ a medio magis recedunt, in motionibus, celerius ferantur; me dium esse centrum, interuallum vero quæ a centro, semper autem maiorem ab æ quali motione maiorem describere circulum; quod autem maius in æquali tempore spatium transit, celerius ferri; quæ autem celerius ex æquali feruntur spatio vehementius impetere, quæ autem impetunt, impeti magis, & ideo quæ magis a centro distant, necesse esse confringi, quod cum glareæ seu crocæ patiantur, necessario rotundas fieri. Hactenus ille, & sane probabiliter. Verum enimuero aliter seres habere videtur: siquidem enim a rotatione ex maiori a centro distantia id fieret, maiores quidem glareæ crocæue essent rotundiores, at nos non maximas modo, sed & minimas, eas<13>uemagis angulis carere, & ad rotunditatem accederevidemus. Præterea non moueri eas circa centrum palam est, imo vt varia sunt figura, ita varijs quo que motionibus, ex agitatione moueri. Id sane exploratissimum est, M 3
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|