derositatem quan dam accidentalem, quæ cum ex motu perinde augeatur, ipsum motum faciliorem, eoque velociorem facit. Disputat hæc & Simplicius lib. 7. Physic. c. 11. Aristotelis de Natura libros exponens.
QVAESTIO XXXII.
Quæritur hic, Cur caquæ proijciuntur, cessent a latione?
Hocitidem problema est mere Physicum. Ad quod ea pertinent quæ a Philosopho tractantur libro Naturalium 8. & lib. 1. de Cœlo. Tres autem affert subdubitando rationes, An quia impellens desinit potentia, vel propter retractionem, vel propter rei proiectæ in clinationem, quando ea valentior fuerit quam proijcientis vires?
Quicquid dicat Philosophus, id vtique exploratissimum est. Proicctaideo a motu cessare, propterea quod impressio, cuius impetu & virtute feruntur, non sit proiectus quidem naturalis, sed mere accidentalis & violenta, at nullum accidentale & violentum quodque, non naturale est, perpetuum est. Cessat ergo accidentalis illa impressio, eaque paullatim cessante proiecti motus elanguescit, donec quietem prorsus adipiscatur. Illud quoque notamus, quod a multis vidimus non obseruatum, nempe violentum motum violentia præualente non differre a naturali, & ideo tardiorem esse a principio post hæc, in ipso motu fieri velociorem, remittente demum paullatim impressa violentia, tardiorem, donec impetus, & cum impetu motus euanescat, & res ipsa mota quietem adipiscatur. Vnde etiam experientia docemur, ictum ex proiectis violentius fieri, si fiat paullo remotior a principio, & tunc demum effe innocentissimum, cum ibi fit, vbi proiectum ex motu plene acquisito, summam adeptum est velocita-Z 2