cum vera sint, nemo, vt arbitror, dixerit, absolute, quod voluit Aristoteles, id ex rotatione velociori & partium a centro remotione, fieri.
QVAESTIO XVI.
Dubitatur, quare, quo longiora sunt ligna, <*>anto imbecilliora fiant, & sitolluntur, inflectuntur magis: tametsi quod breue est ceu bicubitum fuerit, tenue, quod vero cubitorum centum crassum?
Ex suis principijs soluit Aristoteles. Inquit enim: An quia & vectis & onus & hypomochlium, id est, fulcimentum in leuando, fit ipsa ligni proceritas? Prior namq; illius pars ceu hypomochlium fit, quod vero in extremo est, pondus: quamobrem quanto extensius fuerit id quod a fulcimento est, inflecti necesse est magis; quo enim plus a fulcimento distat, eo magis incuruari necesse est. Necessario igitur extrema vectis eleuantur. Si igitur flexilis fuerit vectis, ipsum inflecti magis cum extollitur necesse est, quod longis accidit lignis, in breuibus autem quod vltimum est, quiescenti hypomochlio deprope fit. Hæc subiecta figura ob oculos ponimus.
Esto longum ac flexile lignum AB, manu eleuetur in A, flectetur itaq; in B, & declinabit in C. etenim manus quæ sustinet in A, fulcimenti loco succedit: longitudo vero AB ponderis vices refert, at que vectis, quare quo longius abfuerit a fulcimento, id est, manu extremum B, eo magis flectetur; si autem lignum breuius fuerit, nempe terminatum in D, nequaquam fle ctetur, eo quod eius extremum D minus a fulcimento quod est in A sit remotum. Hæc igitur est mens