loco sustineatur in C. nutabunt ergo extrema AB, a centro C, valde remota, cadent autem simul A m D, & B in E trahere secum conantes medium C, quare is qui in C sustinet, non modo ligni sustinet pondus ex grauitatis centro quod est in C, sed impetum quoque in ipsa extremorum depressione acquisitum ex ipia violentia. Illud autem subtiliter consideramus, portantem ex vibratione per inter ualla deprimi & subleuari. fiat enim vibratum lignum ex contrario motu, vbi FCG. alleuiabit igitur eo casu portantem, siquidem impetus ex motu ipso acquisitus, medium C trahat ad superiora. Itaq; cum est in DCE portans plus sustinet in ACD, æquale, in FCG minus, quod vtique demonstrandum fuerat. Est autem quæstio hæc illi familiaris, quam 16. loco explicauimus.
QVAESTIO XXVIII.
Quæritur, Cur iuxta puteos celonia faciunt eo quo visuntur modo? Ligno enim plumbi adiungunt pondus, cum alioquin vas ipsum & plenum & vacuum pondus habeat.
Respondet optime Philosophus, hauriendi opus duobus temporibus diuidi, nempe dum vas ipsum vacuum demittitur, dumque extrahitur plenum: Contingere autem, vacuum facile demitti, plenum autem difficulter extrahi. Expedire nihilominus tardius, hoc est difficilius dimitti vt fa cilius extrahatur, plumbo nempe coadiuuante, & sane Philosophi solutio est lucidissima. Nos autem luci ipsi lucem aliquam adhuc afferre conabimur.
Esto Celomum (Latine Tolenonem appellant) ABC, cuius arrectarium BD, transuersum lignum AC, quod
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|