rum quidem non vndique dentem comprehendere, quod mollis facit digitorum caro, quæ id circo adhæret & <*>omplectitur magis. An autem ita sit, alij videant, nobis enim digito rem ostendisse fuerit satis.
QVÆSTIO XXII.
Hic quærit Aristoteles, Cur nuces absque ictu facile confringuntur instrumentis quæ ad eum faciunt vsum, & hoc licet multum auferatur virium, cessante motu & violentia, quod accidit dum malleo confringuntur. Addit præterea, citius fieri confractionem graui, & duro instrumento ferreo videlicet quam ligneo.
Soluit, inquiens, id fieri quod instrumentum duobus vectibus constet, coëuntibus in connexione seu vertebra, & idcirco eo violentius fieri confractionem, quo minus est spatium a nuce, quæ frangitur, ad vertebram. maius vero quod a vertebra ad extremitates, quæ confringentis manu comprimuntur. Ait igitur, & id quam oppofite, vim ex vectibus ictus loco succedere & idem operari.
Esto igitur in strumentum, de quo agimus CDBF, ex duobus vectibus constans, quorum alter CAF, alter vero DAB vertebra seu connexio A locus vbi nux frangitur K, manubria vero BF. quo igitur prolixiores erunt AB, AF, breuiores vero ACAD, violentius fiet confractio. Erit autem nucis resistentia loco ponderis A, fulcimentum BF loco potentiæ. Itaque ni maior sit proportio potentiæ ad resistentiam, quam brachij a potentia ad fulcimentum ad eam partem quæ a fulcimento est ad nucem, non fiet confractio. eo autem magis superabit, quo