ad proram vergit, vt facilius ipsi vento resistere possit. Tunc enim in rectum mouebitur nauis, cum sibi inuicem æquatæ vires, quasi libramentum constituerint. Hæc ille, cuius sensum figura proposita facile aperiemus.
Esto carina AB, cuius prora A, puppis, B temo BC, ventus vero oblique feriens H. Conuersus itaque temo vt in BC vndarum vi currente naui repulsus sit in EF tendens versus I, quo casu prora conuertitur in D, nempe contra ventum qui spirat ex H. fit autem conuersio circa punctum G, quod fulcimenti locum obtinet. Ventus vero ad contrariam partem proram impellit, repugnans Temonis violentiæ contra ipsam proram dirigentis. Est igitur AB, seu DE carina, instar vectis, cuius fulcimentum G, vis mouens mare quo temo EF repellitur, pondus vero, ventus premens in D; quo igitur remotior erit temo a fulcimento G, D autem vbi pondus ei vicinius, eo magis temo venti vimsuperabit. Hæc Picolominei ratio, quam explicauimus, sane ingeniosa est, verum enimuero, quoniam fulcimentum sui natura stare debet, hic vero nullam habeat stabilitatem, difficultatem patitur.
QVÆSTIO VIII.
Quæritur, Cur ex figuris omnibus rotundæ facilius moueantur?
Trifariam, in quit Aristoteles, circulum rotari contingit; Aut secundum absidem centro simul moto, quemadmodum plaustri vertitur rota; aut circa manens centrum, veluti trochleæ puteorum, stante centro: Autin pauimento manente centro, sicuti figuli rota conuertitur.