Esto enim Remus AB qui mari fulcitur in B, Scalmus remi qui ad proram puppimue C, qui in media naui D, maior autem remi pars est a scalmo Dad A quamipsius C 2d A, Pellantur remi & stante ceu centro BA, in E. eodem igitur tempore C eritin F, & D in G, sed maius est spatium CF spatio DG, Ergo vnica impulsione, plus mouit scalmum, hoc est, nauim, potentia ad puppim proramue remigans, quam ea quæ operatur in media naui vt sentire videbatur (si modo is est eius sensus) Aristoteles. Necessarium igitur est, quod ait, maxime intelligendum, facilius, Veritatem hanc cognoscentes Triremium præfecti robustiores quidem remiges ad proram & puppim, inualidiores vcro circa mediam triremem collocant.
QVÆSTIO V.
Dubitat<*>r, Cur paruum existens gubernaculum, & in extremo nauigio tantas habeat vires, vt ab exiguo temone, & ab hominis vnius viribus alioqui modice vtentis magnæ nauigiorum moueantur moles?
AN, inquit, quoniam gubernaculum vectis est, onus autem mare, Gubernator vero mouens est? Non autem secundum latitudinem veluti remus, mare accipit gubernaculum; non enim in ante nauigium mouet, sed ipsum commotum mare accipiens inclinat oblique. quoniam enim pondus est mare contrario innixum modo nauem inclinat. fulcimentum enim in contrarium versatur, mare veto interius, & illud exterius. illud autem sequitur nauis quæ illi est alligata & remus quidem secundum latitudinem onus propellens & ab eodem repulsus in rectum