tantum commendari. Itaque si ex puncto V appenderetur AB, in X potentia, quæ in X sustineret mille, minus sexaginta duo cum dimidio, quod quidem a potentia in T sustinetur; quod si alius adderetur orbiculus, & fierent quinque, potentia in T sustineret trigesimam secundam partem integri ponderis, hocest, dimidium librarum sevaginta duarum cum dimidio, nempe triginta & vnam cum quarta parte, si item textus adderetur, potentia in T sexagesimam partem sustineret integri ponderis, hoc est, libras quindecim & <*> libræ vnius. Vnde patet clare ponderis diminutionem fieri ex orbiculis inferioribus, non autem exsuperioribus, superiores autem addi non necessitatis quidem, sed commoditatis gratia: neque enim absque superioribus vnico ductario fune fieri posset attractio & ponderis ipsius eleuatio. Hactenus igitur nobis ist hæc de Trochleæ natura & vi post alios, considerasse sit satis.
QVÆSTIO XIX.
Dubitat Philosophus, Cur si quis super lignum magnam imponat securim, desuper<13> magnum adijciat pondus, ligni quippiam quod cur andum sit, non diuidit; si vero securim extollens percutiat, illud scindit, cum alioquin multo minus habeat ponder is id quod percutit, quam illud quodsuperiacet & premit?
Poterat Aristoteles, ni fallimur, rem breuius & vniuersalius proponere. Scilicet cur motus ponderi addat pondus & efficacius ex motu quam ex immoto pondere mota res operetur. Soluitautem. An, inquiens, ideo fit, quia omnia cum motu fiunt, & graue ipsum grauitatis magis assumit motum, dum mouetur quam dum quiescit? Incumbens igitur connatam graui motionem non mouetur, motum vero & secundum hanc mouetur & secundum
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|