tem. Hin evidemus, vel pueros ipsos, docente Natura cum nuces, vel aliud quippiam, parieti allisum frangere conantur, a pariete moderato aliquo spatio recedere. Si autem eos interroges, curid faciant, respondebunt, vt inde ictus valentius fiat atque efficacius. Eleganter ex Simplicij & Alexandri Aphrodisiensis doctrina, quæ lucidissima est, quæstionem hanc in sua Paraphrasi explicat Picolomineus.
QVAESTIO XXXIII.
Dubitatur, Cur proiecta moueantur, licet impellens a proiectis separetur; vel vt verbis Philosophi vtar, Cur quippiam non peculiarem sibi fertur lationem impulsore alioquin non consequente?
Soluit, inquiens, an videlicet, quoniam primum, id est, impellens ipse, id efficit vt alterum, nempe proiectum ipsum impellat, illud vero (hoc est proiectum) alterum impellat, hoc est, aërem ipsum mediumue, quod a proiecto repelletur. Cessare autem motum, cum res eo deuenit, vt motus eidem a proijciente impressus, non possit amplius rem proiectam mouere, & itidem rem ipsam, aërem videlicet non possit amplius repellere. Vel etiam quando ipsius lati grauitas nutu suo declinat magis quam impellentis in ante sit potentia. Vtique res per se satis clara. etenim motus impressus accidentalis est, quod vero lationi violentæ resistit principium, naturale, & ab ipso moto inseparabile, vincente igitur quod natura est, paullatim remittitur quod ex accidenti est, & indeproiecti fit quies. Est autem & hoc quoque Problema pure physicum, & superiori, de quo immediate egimus, perquam familiare, quamobrem ex ijsdem prorsus soluitur principijs.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|