cesse est. non potest autem; quoniam suburræ grauitas & onera, quæ naui imposita inter D. & B. grauitatis centrum circa punctum E constituunt, quod quidem vi ventorum inclinante malo ab E, in G eleuaretur, quo igitur minor fuerit proportio CD ad DE & maius pondus ipsum cuius grauitatis centrum in E minus præualebit potentia pellens in C ad eleuationem partis nauigij, quæ a mali sede ad puppim intercedit, An igitur malus sit vectis, pesvero fulcimentum, pondus autem quodvecte mouetur, ipsum nauigium, vt placuit Aristoteli, & qua item ratione malus in nauim vt vectis operetur, exijs qu<17> dicta sunt, facile patet.
QVÆSTIO VII.
Quaritur, Cur quando ex puppi nauigare voluerint, non flante ex puppi vento, veli quidem partem, quæ ad gubernatorem vergit, constringunt; illam vero quæ proram versus est, pedem facientes, relaxant?
Mirabilis huius effectionis caussam explicat Aristoteles. inquit enim, An quia retrahere quidem multo existente vento gubernaculum non potest, pauco autem potest, quem constringunt? propellit igitur quidem ipse ventus, in puppim vero illum constituit gubernaculum, retrahens, & mare compellens: simul & nautæ ipsi cum vento contendunt; in contrariam enim se reclinant partem. Hæcille.
Cuius sensum breuitate subobscurum, mira facilitate explicat Picolomineus. Nos autem vt rem lucidiorem faciamus, schema, quod necipse fecit, nec Philosophus, proponemus.
Esto nauis A B, cuius prora A, puppis vero D, gubernaculum CB, temonis ala BD, veli sinus EF, velum vero ita constitutum, vt directe ex puppi flantem ventum excipiat.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|