necessario, centrum grauitatis ipsius vectis cum appensis ponderibus, ac si vnum idem<13>ue esset corpus cadere in perpendiculari quæ per centrum ipsum & fulcimentum transiens ad mundi centrum pertingit.
QVÆSTIO IV.
Quærit hic Aristoteles, cur ij qui in nauis medio sunt remiges maxime nauem moueant?
Ait, ideo fortasse fieri, quo dremus vectis sit, fulcimentum vero scalmus, stat enim. Pondus autem mareipsum, quod a remo propellitur, mouens vero ipsum remigem, semper autem plus mouere ponderis quimouet, quo magis distata fulcimento. Ita enim maiorem fieri quæ ex centro; Scalmum vero centrum esse. Cæterumin medio nauis plurimum remi intus esse. Ibi enim nauem esse latissimam. Moueri autem nauim, quoniam appellente mari remo, extremum illius quod intus est anterius promouetur, cuius motum nauis sequitur, cui scalmus alligatur. Vbiautem plurimum maris diuidit remus, eo maxime necesse esse propelli. Plurimum autem diuidi vbi plurima pars remi a scalmo est. Rem facilem, eo quod verbis potuerit, schemate non declarauit, nos autem apponemus.
Esto enim nauis AB, mare CD, remorum alter, quiad proram EF, cuius scalmus G, altervero in medio nauis, HI, circa scalmum K. Ait igitur, remos esse vectes, scalmos vero fulcimenta, pondus quod remo, ceu vecte, mouetur mare ipsum. Itaque quoniam nauis lata est in medio vbi Scalmus K maior pars KH intra nauim est, minor vero KI, extra. Contra autem remi ad proram, nempe EF pars minor EG