ipsemet Pappus, inter iuniores vero Guilibaldus eo Tractatu quem hac de Potentia Mechanicis suis inseruit. Summa est, hanc Machinam ad vectem reduci. Nec verum est quod scribit Aristo teles, iugum suculamue centra esse, hæc enim centrum habent, quod in figura superius posita notatur signo C. igitur vt se habet FC, ad CA, ita pondus G ad potentiam in F; est autem maior proportio FC ad CD, quam FC, ad CA. facilius ergo mouebit potentia quæ in F, pondus in D, quam eadem potentia F, pondus in A, hoc est, G. Huius naturæ sunt quo que Ergatæ, quas machinas nostri, Græco luxato vocabulo Arganos appellant. Suculæ enim reuera sunt, positione tantum ab eis differentes, non enim plano horizontis ergatæ æquidistant, ceu suculæ & Axis in Peritrochio, sed eidem fiunt perpendiculares. Cæterum facilitatem a velocitate non oriri superius demonstrauimus.
QVAESTIO XIV.
Proponitur dubitatio, Cur eiusdem magnitudinis lignum facilius genu frangatur si quispiam æque diductis manibus extrema comprehendens fregerit, quam si iuxta genu. Et si terræ applicans pede superposito manu hinc inde diducta confregerit quam prope.
Soluitur a Philosopho paucis verbis, An quia ibi genu centrum est, hic vero ipse pe? quanto autem remotius a centro fuerit, facilius mouetur quodcunque: Moueri autem quod frangitur necesse est.
Esto lignum quod frangi debet AB, genu vel pedis locus C, manuum late diductarum situs DE, minus diductarum FG; ltaque quoniam DE magis a centro C distant quam FG, velo cius mouebuntur puncta DE ipsis FG, ergo inde facilius fiet fractio quam ex FG. Hæcille ex suis M 2
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|