siquidem æquiparatur resistentia qu<17> fit in C. I dem obseruamus in forcipe, in quo duo quidem brachia AD, CB, quatenus ad apprensionem pertinet, fulcimentum, habentin ipso centro seu verrebra, & ideo quo longiores fuerint, eo tenacius apprehendunt & retinent. quatenus autem ad extractionem, facit, pro vnico forceps totus habetur vecte, cuius quidem pars a potentia ad fulcimentum AB. quæ vero a fulcimento ad hoc est clauum ipsum qui reuellitur AC. Violentissime autem extrahunt forcipes, propterea quod maxima sit proportio longitudinis brachij BA, ad eam quæ est ab A ad C.
His igitur hoc pacto examinatis, ad nauim & malum reuertentes, dicimus, tunc facillimam fieri puppis eleuationem, proræ vero demersionem, cum maxima fuerit proportio, quam habet altitudo mali, ad eam nauis partem quæ a malo ad ipsam puppis extremitatem, pertingit. Quamobrem prudentes nauium fabri, vt huic difficultati occurrant, malum non in medio quidem nauis, sed in tertia fere parte longitudinis quæ a prora est, puppim versus constituunt.
Esto enim nauis AB; cuius malus CD: prora A: puppis B; vento igitur velum impellente, malum ad partem contrariam vergit, puta in FD. At quoniam carchesium funi ad puppim vnit ur in B, nauim, hoc est, ipsam puppim trahatne-G 3
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|