potest, pilam a plano resilientem eo peruenire vnde a principio discesserat; Id enim si daretur, æterna quoque pilæ ipsius daretur resilitio, & paullatim vi & impetu remittente per parua interualla motus esset, donecres quæ mouebatur, omnino quiescat.
QVÆSTIO XXXV.
Quærit hoc vltimo Problemate Aristoteles, Cur eaquæin vorticosis feruntur aquis, ad medium tandem agantur omnia?
Tribus rationibus soluit; quarum prima est: Quicquid fertur, magnitudinem habet, cuius extrema in duobus sunt circulis, hoc in minori, illud in maiori. Et quoniam maior velocior est, magnitudo media, non æqualiter fertur, sed a maiori quidem pellitur, a minori vero retrahitur, vnde transuersus fit magnitudinis motus, & ipsa magnitudo ad interiorem propellitur circulum, itaque eodem pacto, e maiori in minorem propulsa in centrum. tantum fertur, & ibi quiescit.
Esto vortex AB, cuius centrum C, magnitudo quæ fertur AD, maior circulus AFB, minor DHEG. Velocitas igitur in A maior est velocitate quæ in D, magnitudinis ergo extremum A, velocius rapitur in A quam eiusdem extremum inferius D, in D. Velocitas igitur maioris circuli pellit Aversus F. tarditas vero minoris circuli D retrahit ad partes G. conuertitur itaque magnitudo inter pellentem & retrahentem circulum, donec ex-Aa