QVÆSTIO XXXIV.
Cur neque parua multum, ne<16> magna nimis longe proijci queunt, sed proportionem quandam habere oportet proiecta ipsa ad eius vires qui proijcit?
Pvlchre dubitationem diluit, inquiens, An quia necesse est quod proijcitur, & impellitur contraniti ei vnde impellitur. Quod autem magnitudine sua nihil cedit, aut imbecillitate nihil contranititur, non efficit proiectionem neque impulsionem. quod enim multo impellentis excedit vires, haud quaquam cedit. Quod vero est multo imbecillius, nihil contranititur, & impressionem non suscipit. Aliam quoque adiungit rationem, videlicet, Tantum ferri id quod fertur quantum aëris mouerit ad profundum (hoc est, ad eam partem aëris remotiorem, ad quam fertur) etenim proiectum a principio dum fertur aërem pellit, non pellit autem si nihil mouetur. Accidit igitur vt concludit Philosophus, proiectaist hæc contrarijs ex causis minus moueri. quod enim valde paruum est nihil mouet imbecillitate sua impediente. quod vero valde magnum est, ex contraria caussa nihil mouet, nempe quod ob magnitudinem suam nihil moueatur. Vnde fit proportionem inter proiectum & proijcientem esse inprimis ad motum, neceissariam. Hæc eadem præclare in sua Paraphrasi explicat Picolomineus.
Huic nos, de proiectis quæstioni, hæc addimus.
Cur proiecta corpora non sibimet ipsis secun dum, partes æ quegrauia, si fuerint irregularis figuræ in ipso motu, secundum grauiorem partem antrorsus inuiolento, & deorsum in naturali ferantur, & dum in latione conuertuntur, sonitum edant.
Esto pila ABCD, cuius centrum E concinnata ex dispari materia leui, nempe BCD, & graui ABD. non ergo Z 3