rupi, cui forte hæret, fulciatur, vel antistatis, quos nostrates sperones & contra fortes appellant, innitatur. Sed nec in anteriora corruet, quandoquidem ruinam facturas, necesse est vt grauitatis centrum secum trahat in perpendiculari BF, & demum in eam quæ vltra perpendicularem est BG, facta nempe circa B, ceu circa centrum, conuersione. Moueatur autem & ex semidiametro BE centro B portio circuli describatur EH, quæ secet BG in H, & BF in I; Et quia EM semidiametro BK perpendicularis per B, centrum non transit, erit EM ipsa BK, hoc est, BI breuior. Abscindatur ex BI, ipsi EM æqualis LB. Erit igitur punctum L infra punctum I, hoc est, ipso I, mundi centro propius. Necesse igitur erit ad hoc vt murus corruat, centrum grauitatis E facta circa B, conuersione aliquando fieri in I, vt demum transferri possit in H, sed I remotius est a mundi centro ipsis E, L, ascendet igitur graue contra sui naturam ex E in I, at hoc est impossibile; quod fuerat demonstrandum.
Ex his ijsdem principijs alia soluitur quæstio, Cur scilicet Campanaria turris quæ Pisis visitur, nec non alia Bononiæ in foro prope A sellorum turrim, quam a nobili olim Carisendorum familia exstructam, Carisendam vocant, cuius meminit & Dantes Poeta summus in sua Comœdia. Propendet autem hæc in latus, & ita propendet vt perpendicularis, quæ a summo inclinatæ partis in solum demittitur, longe cadat ab ipsa, cui nititur, basi, quod sane mirabile videtur, muros nempe, in ruinam pronos, ruinam non facere.
Esto enim turris ABCD, basi fulta BC, horizontis planum BCF latera AB, DC, centrum vero grauitatis totius molis E. Propendeat autem ad partes DC ex angulo DCF. Ita autem constituta intelligatur vt perpendicularis ab A, in planum horizontis demissa per grauitatis centrum
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|