conuertitur, circa punctum seu fulcimentum B, pondus, plumbumue, vbi A, situla E, funi appensa CE. Dico rebus ita constitutis difficilem quidem esse vacuæ situlæ demission em, facile vero eiusdem extractionem. Vectis diuisi, situlæ, ac ponderis, ad hoc vt fiat æquilibrium, ca debet esse proportio, vt quema dmodum se habet AB ad BC, ita se habeat plenæ situlæ pondus E ad ipsum pondus A, superabit ergo pondus in A situlam vacuam in E nec fiet æquilibrium, itaque vt vacua situla demittatur, tanta vis adhibenda cst quantum est ipsius aquæ, qua situlaimpl<*>tur pondus, quæ vis dum apponitur difficilem, vt dicebamus, efficit situlæ vacuæ demissionem. Plena vero situla sit æquilibrium, vnde quantumuis pusilla vi adhibita, situla extrahitur, quasi ex semetipsa ponderis appensi virtute ascendens. Quantum igitur pondus dum vacua demittitur impedit, tantundem plena dum extrahitur, adiuuat. Qu<17> cum ita sint, si paria sunt difficultas in demittendo, & facilitas in extrahendo, quæ ratio hoc in negotio vtilitatis? Sane situla vacua, manu per funem facile demittitur, plena vero difficile extrahitur, vsu autem Celonij res permutantur. Corporis enim proprij pondere, dum premit, adiuuatur demittens, qui per funem simplicem extrahendo, ab eodem proprij corporis pondere impediebatur. quod quidem ex corporis pondere, auxilium, ingentem parit in extrahendo commoditatem.
Quippiam simile accidit, aquas e puteis extrahentibus vsu trochleæ. Sit enim trochlea puteo imminens ABCD, cuius centrum E suspensa quidem in A, funis, cui
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|