fuit:in ca autem diuinatione, vt aiebat, subcisiuas vnius mensis horas consumpsit. De Firmamento & aquis egregic scripsit. Oeconomiam Tropologicam in S.Matthæum Card. Baronius, qui non alia Baldi vidit, vehementer probabat. Romæ dum viueret, fere nesciuit quid gereretur in Aulis: Arabicæ enim linguæ cum Io. Baptista Raimondo diligentissime studuit, & arcana industria Slauonicæ, quam perfecte callebat. Ex Arabico vertit Hortum Geographicum Anonymi, quem ante sexcentos annos floruisse arbitrabatur. Hunc vero extrusisset, vtalios Baldi libros, Marcus Velserus IIvir Aug. si eo paulo longior huius lucis vsura contigisset. Composuit & Dictionarium Arabicum. atque cum beatissimam illam vbertatem ingenij assidue diffundi necesse esset, anno 1603. orbem vniuersum desribere aggressus fuit; atque ita quidem, vt tam quæ ad Historiam, quam quæ ad Geographiam pertinerent complecteretur: Neque illustrare solum voluit quæ nouerunt antiqui, quemadmodum visum Ortelio, sed vel oppidula omnia & pagos, de quibus aliquain postremis scriptoribus mentio. & profecto totum opus ad vmbilicum perduxit: non digessit tamen vniuersum. quatuor aut ni fallor quinque tantum Tomi fuerunt ordine Alphabetico dispositi:superessent septem aut octo disponendi, quantum ex chartarum & fasciculorum mo<*>e conijcere licet. Anno 1617. quarto Idus Octob. post eaquam dies 40. vehementi destillatione vexatus fuisset, spiritum Deo reddidit Sacramentis Ecclesiæ omnibus rite munitus. Statura procerus fuit, facie oblonga & acribus oculis, colore subfusco. Membrorum ei fuit decens habitudo, & compactum corpus. Diebus festis omnibus sacrum faciebat, ieiunabat bis in hebdomada, eleemosynisque pauperes subleuabat. Instudijs sicassiduus fuit, vt sæpe & legeret & comederet. S.Augustinilibros de Ciuitate Dei ter inter
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|