Nomine quo quanti dimensio prima notatur.
Sed prius est operae sacri penetralia fontis
Ire salutatum, & libamina carpere prima,
Quando infinitas species quibus arte vagamur
Naturae ad certas primum reuocare licebit,
Quas mens affinis paucis complectitur, vsque
Ad mentem primam numeri in monade omnis ha-
bentem
Virtutes actumque simul. Sic ordine certo
Se numerus (monadis pendens á fonte) propagat.
Sic arti natura dedit fundamina prima
Queis similes fingat species. Moxque iisce elementis
Innumerum incurrat numerum vario ordine postis.
Proximior menti quantó est magis ergo potestas,
Tanto etiam numeri confuso ex orbe recedit;
Vt series tandem simplex perducat ad vnum.
Ast ratio toto non est conamine tanti,
Vtse composta simplex primum adsequutetur.
Sed chaos interdum exglomerans, numerumque, propin-
quat,
Et monadem insequitur concernens ordine in vno,
Aut gemino, aut triplici: quia simplex, absque soluta
Non potis est oculis fieri bene peruia nostris.
VNiuersum Xenophani meraphysico vnum. vnicum, absolu-
tum: Parmenidi eiusdem discipulo à diuinitate ad naturam
& à natura ad naturalia descendenti, rursumqueue à naturalibus.
per naturam in diuinam speculationem contendenti triplex de-
finitur, in Effectu, Typo, Archetypo. Seu Materialiter, Forma-
liter, Efficienter. Vel Explicatim, complicatim, summatim Nem-
pe in Numero, in Ordine, in Monade, scilicet per Singula, per
Omnia, per Totum. Vbiprimo modo est vuiuerfum Subsisten-
ter, secundo Consistenter, Tertió Existenter. Primo item Mobi-
liter, secundo Stabiliter, tertió Immobiliter.
30. Iuxta rationem primi ad quodlibet aspicimus vt sua in
communicabili proprietate distinctum, seorsim & in se vnum est.