Iuxta secundi rationem ad omnia conuertimur, quae ab eodem
principio manant, In eodem conseruante perseuerant, & ad eun-
dem finem conspirant. Iuxta absolutiorem tertii contemplati-
onem experimur vt particularia omnia ad certas species, omnes,
subinde species ad subalternata geneta, quae tandem ad vnum
communissimum generalissim umqueue esse, ens, idqueue ad absolu-
tissimam entitatem, Veritatem, Monadem ascendit. Ibi vnitas
numerorum omnium fons, multitudinem omnem atque varie-
tate, immultiplicabilis & inuariabilis incommunicabiliter, &
inuatiabiliter complectitur. Sic à luce in tenebris & compofi-
ta ascendimus ad lucem simplicem & absolutam; vt abilia co-
gnita ad istius iudicium, examen, atque moderamen descenda-
mus.
Nihil eorum quae sunt ita disfert; vt & aliquo pacto imó et-
iam in pluribus atque praecipuis non conueniat cum eo à quo
differt, & cui contrariatur. non enim contrariari videmus in e-
lementis naturae quippiam, nisi quod cum altero in eiusdem sub
iecti conuenit appetitu, vel saltem in sui ipsius conseruandi ap-
petitu. Hinc contraria omnia propter communem vtriusque
materiam in eodem genere consistere etiam vulgo philosopha-
rum est manifestum, Nihil item in vniuerso adeó est exiguum
quod ad eximii integritatem atque perfectionem non condu-
cat. Nihil item malum est quibusdam & alicubi, quod & qui-
busdam & alibi non sit bonum & optimum. Hinc ad vniuer-
sum respicienti nihil occurret turpe, malum, incongruum: neque
etenim varietas atque cotrarietas efficit quominus omnia sine
optima prout videlicet à natura gubernantur, quae veluti pho-
nascus contrarias voces extremas atque medias ad vnam omni
(quam possimus imaginari) optimam symphoniam dirigit &
perducit. Sed de iis latius in libro de principio & vno definiui-
mus, vbi expressius oppositorum omnium coincidentiam ma-
nifestauimus, & optimum philosophiae olim defunctae, & mo-
do recuperandae principium restituimus.
Ad indifferentiam iilam oppositorum omnium exactius ap-
prehendendam quae per contemplationem maximi in minimo,
& minimi in maximo delitescit, minime potest humana ratio
deueuite. Nos per viam coincidentiae dimensionum ad eo-
rum quae sunt in natura, & circa naturam speculationem in hoc
genere contendimus. Animduertentes item quemadmodum
ad multitudinis productionem natura incedat explicatione Mo
nadis in Diadem. Moxqueue Diadis at que Monadis conbinatio-
ne in Triadem; Rursum Monade cum Triade, & Triade cum Di-
ade composita, at que his aliisqueue cum reliquis, perpetuó ad in-
numetabilium productionem varia multiplicique coitus specie
promouens. quam nunc quidem in numeris atque mensuris, ma-
thematice, aliás in rerum elementis physice, Iterumque, in ideali
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|