or simplicia corpora, Medico huic quatuor humores, Illi cum
igne, ea quae ignis operatione segregantur. Chirurgico seu ana-
tomico, caro, ossa, netui, cartilaginos. Pictori, capilli, genae, auris,
digitus, oculus. Quia pictorem non decet profundius principta
formae exterioris inspicere. Chirurgicus extra suas metas ha-
rum primarum sibi partium partes ad aliud genus transiens acci-
pere niteretur: Medicus ridicule cum philosopho à magis parti-
culari abstraheret subiecto. Empedocles à primis sensibilibus
physice exorditur; Plato à primis quantis, Pythagoras à primis
simpliciter. Tamen prius est Pythagorica monas, quam monas
alicubi sita. Prius est materia corporum Platoni quam corpora
qualificata Empedocli: prius sunt quatuor simplicia Empedo-
cli, quam quatuor primae de simplicibus complexiones medico:
ita reliqua suis ordinibus consequuntur. & in schala scibilium,
hae quidem ab inferioribus, hae vero à superioribus gradibus
scientiae exordium & prima suscipiunt elementa. In aualogia i-
gitur quadam in contemplationis vniuersitate minimum atque
principium est consistens.
38. Ergo iam ad mensurae genus redeuntes, consideramut vt
Soliste cum synodo planetarum ad magnum mundum est cen-
trum & minimum quiddam, vt minimus alius quicunque ex
visibilibus minimis cum suis planetis circumuersis non facit
notabilem dimensionem vilam qui maiori distantia à visu se-
iungitur. Telius ista ad octauam quam imaginantur sphaeram
minimum est. Circulus in plano adscriptus ad Tellurem, pun-
ctus in medio ad circulum, apex in eius centro ad punctum.
CAPVT X.
In omni genere graduato minimum esse oportet.
ET subiectorum varia pro conditione,
Diuino, & Logico, & Physico, Harmonicoque,
Metraceque
Expedit á minimo naturam expandere rerum,
Quodlibet aio genus, Species, Vis, Ordo, Potestas,
Passio, sensibilis Forma, Distantia, Tempus,
Momentum, Pondus, Vox, Accentus, Ratio, Lex
Agnoscunt proprium minimum, super omneque magnum.
Sic minimum planum, minimum solidumque, vti punctum
Atque atomum corpus non est quod (docte) resoluas.
Post hcec dupliciter punctum distinguimus; vt sit
Terminus hoc, illud veró pars vltima. Et ista