Artibus Oceanum inuexer unt stultitiarum,
Quas nullum ad finem nullo ex fundamine promumt.
32. VT angulus idem A B C in geminas diuisibilis partes
& non plures occurrat ex natura, ordine. & positione
minimorum manifessatur: ad vnum quippe punctum non plu-
res qua duae lineae possunt ab vna basi subiecta terminati, sicut
neque plures quam duae rectae produci aequales, & non plures
quam vna breuissima. Idem quoque punctus quam non sit ab v-
na omnibus queue partibus quotcumque lineis attingibilis, non u-
no, sed multiplici expressimus principio.
CAPVT XI.
APERTIO.
Anguli quantitatem iudico.
ANgulus (vt dixi) quamuis non multisecetur,
Non tamen iccirco quicquam prohibere neces-
se est
Quó minus inquiri possit quantus sit: & istud
Optime in obducto poterit comprendier arcu
Comprenso geminis curuis, complentibus ipsum
Cum reliquo hoc triquetrum constantem cruribus
aequis
Vndique vt & minimi doctrina fiet apertum.
Nam varias partes varius dabit angulus illic,
Quandoquidem á recto geminis si cruribus orbem
Attigerit cycli, e media regione profecto
Quadrantem illius comprendet, quem radiusque
In triquetrum adpostus de senis partibus ipsum
Indicat inspicuum, varia sic conditione
Informat, variisque tómis deinc orbita scissa est,
Quod proprio monstrare loco meus ordo reposcit.
PRoxime dictis non obstantibus de anguli quantitate defini-
mus atque virtute: non quidem ratione termini & minimi.
sed partim ipsius| iuxta tertiam, partim quoque iuxta quartam si-
gnificationem accipiendi