CAPVT II.
Circulum verum non essesen-
sibilem.
DIuino sensus quantum sit cunque vigore,
Non valet in proprium cyclum reuocare tribu-
nal,
Ipsius vt pateat quandoque examine verus:
Nam neque subiectum recipit variabile, vt idem
Verus duntaxat finitur ab indice mente.
Quandoquidem in cyclo si punctum exorbitet vnum,
Haud quaquam est ipsus. Nec enim distantibus aeque
Partibus á centro cunctis subsistit, & eius
Exquirit natura. pari sub sorte figuras
Conscribam reliquas, quia nec natura, nec artis
Ingenium facit esse sinu de materiei
Promptas; in campo, & facie rerum vt videantur.
Quo circa vt punctum per millia multa recedit
Infra aciem sensus, sic cyclique orbita veri.
Ipseque si verus coram obiiciatur, ob istud,
Non cluet ad sensum, quia partibus in quibus ordo est
Omnibus integre non fit sub iudice visu.
SEnsus verum circulum non apprehendit: qui vno de innu-
merabilibus exorbitante puncto non est ipse, Sique verum
sit dare circulum coram sensu totius plane confusa, non autem
distincta esset apprehensio. Vbi quippe etiam ad sensum com-
munem circuli vel cuiuscumque figurae species apprehendenda
deueniat; non est facultas quae veram ipsam ab apparente specie
distinguat. Ad verum ergo circulum coram obiectum vere
videndum requiritur tum puncti, tum innumerabilium puncto-
rum, tum sigillatim omnium ad omnes, & ad centrum debita
atque aequata dispositio manifesta. eorum inquam quae vulgo
infinira, nobis veró indefinita capiuntur. Peripateticis alia est
potentia, quae circulum cernit, alia quae de eius veritate ambigat
& definiat, seu quae videre se circulum iudicet. Ea secunda facul-