Ergo praecipua e cunctis momenta capesse
(Inclite Dux) ipso mihi quo sese ordine coram
Commemoranda dabunt. Primumque ex omnibus hoc est.
VNa Matoria, vna Forma, vnum Essiciens. In omni Serie, Scha-
la, Analogia ab Vno proficiscitur, in Vno consistit, & ad V-
num refertur multitudo: quod primum subiectum, primum
exemplar,|& primum agens sit existimandum. In hoc (vbi fumus)
genere, magnitudine despicabile, modicum, minimum; est vir-
tute Maximum, Magnum, Totum: veluti scintilla vrentis ignis
si materia subiiciatur, & operatio non interturbetur, in infinitum
se propagare valet, nihilo (quidquid sit de actu) eiusdem impedi-
ente potentiam.
Sicut corporum quaedam facillime, quaedam aegre, quaedam
veró aegerrime illuminantur, penetrantur, inflammantur. ita
sensuum, ingeniorum, & intellectuum, quaedam promptius verita-
tis lucem apprehendunt, & quasi cognatam animo qualitatem
imbuunt. Multa variis atque pluribus contra naturalem impe-
tum deflectuntur, & impedimentis perturbata subsistunt. Pluri-
ma veró quasi potentiam sortita repugnantem, primó inhabi-
lissima sunt vt sapiant, Secundó lucifiga auersione quadam scu-
tum ante oculos obiiciunt, Tertió Zelotae cuiusdam impuden-
tiae, insolentiaeque stimulo aduersus diam solis illius gratiam ar-
mantur, concitantur, iaculantur. Hinc vere sapientissimum est
Vnum, Quiddam sapientes pauci, Stultorum veró infinitus est
numerus. Lux felicioribus ingeniis túm repente exoritur.
statim cognoscitur, iocundissime apprehenditur. Tum primaria
diligentia retinetur, sollicita cura defenditur, intentiore studio
ornatur. Tum consequenter per sua momenta augetur, per pro-
ptios numeros propagatur, per agnatam diuinitatem exaucta,
atque propagata percolitur.
Post ipsum (qnem per istius corporis contubernium incur-
rit,) solis occasum à minimo & monade ad magnum & mul-
tum, indeque ad innumerabile & immensum apprehendendum
anima definito proficiscitur ordine, atque regreditur: quemad-
modum ab Hespero singulariter viso ad multitudinem, vt inde
à multitudine per innumerabilitatem stellarum iterum repeten-
dam ad exorienti Solis praeuium Phosphorum singulariter vlti-
mó visum reflexo peruenire valet actu, vt hac ipsa via minime
profundioribus tenebris cum infelicium spitituum multitudine
submersa, adque exoptatissimae diei monadis aspectum promota
beatifici tum demum solis pleniore lumine perfundatur.