Hic tibi non angulum, sed totum ipsius diametri A B sinum
constituo vt e puncto C quotquot poteris angulos, partium ter-
minatione resuscites. Cedó an non tibi videtur vix tribus extra
lineam contingentibus punctis locum esse, cum ex toto gyro non
plusquam à sex comparibus minimis valeat attingi? lam ergo si
super illo pucto cadat recta EC quaero an quem tibi maximum do
(quemque ita volo dicere) angulum B C A postquam est diuisus
in duas partes B C E angulum, & E C A angulum accidit tibi vt
eundem vel alios duos angulos commode subdiuidas vt sint
ad eiusdem anguli diuisionem spectantes B C D. D C E. E C F.
F C A & mox ad vlteriorem diuisionem volens procedere pos-
sis eundem punctum C terminum constituere? Quod si est (vt
satis est perspic) efficete, quid te impedit quo minus intelligas
deinceps ad aliorum angulorum nouam diuisionem nullú tibi
esse locum, nisi forte totam aream vnius anguli nomine velis
intelligete? Nunc si (quia non legisti vel forte non intell existi
quae prius dicta sunt de multiplicatione minimi atque termini
& de ipsorum mutua consequentia) non acquiescas; ad illa ite-
tum te remitto inspicienda vnde istorum omnis ratio dependet.
Hoc tamen tibi ô bone posset sufficere, quod siue detur siue non
detur simpliciter minimum: quantamcunque tamen accipias vel
concipias partem, quae tibi media inter aequales partes constiu-
atur ea (proculdubio) sicut in Democriti area est conspicuum, ea-
dem non plusquam tribus diametris communis poterit esse pars
quemadmodum neque plusquam sex radiis attingitur, & me-
mineris similium maximorum, maiorum, & minimorum ean-
dem esse rationem.
CAPVT IIII.
Centrum non esse terminum omnium
linearum à circumferentia.
INterea sensum protoplasten stultitiarum
Inde vide centrum cui nulla est sectile parte,
At fluxus omnes de gyro terminat vnum.
Tendat in immensum quantumuis fimbria campi
Sed cur descensu per partes adsimilares
Quarum maiorum faciunt finem esse minores
Huc est deuentum tandem vt numero sine fine
Terminet hic partes, parti non terminus vni,
Si minimum spectes quod tantó distat ab ipso?