luntas totius substantiae moderatrix optimo principio copula-.
tur. Indeque perinde totius perfectio atque nobilitas consequi-
tur, atque corpus ciuitatis cum principis voluntate suarum pro
partium proprierietare concurrens, etiam si nihil altius & exterius
intendat, in eiusdem intelligitur esse gratia, de cuius gaudet a-
more atque fauore princeps.
98 Ad certum foelicitatis genus non debemus sapere plusqua
oportet: ad foelicitatem veró simplicitet (cum scire sit de genere
bonorum, non plus actui debet esse praescriptus modus quam à
natura atque Deo praescriptus est ei (quam nullam frustra voluit
esse) potentiae.
122 Qui philosophari concupiscit, de omnibus principió du-
bitans non prius de altera contradictionis parte definiat, quam
altercantes audierit; & rationibus bene perspectis atque collatis,
non ex auditu, fama, multitudine, longaeuitate, titulis, & ornatu:
sed de constantis sibi atque rebus doctrinae vigore, sed de ratio-
nis lumine veritate inspicua iudicet & definiat.
128 Non plus sapientiae, & bonitati, quam ignorantiae, & ini-
quitati voces atque verba subministrant. Horum simplicitate
veritas. & doctrina; quorum ornatu inertia gaudet & astutia, &
quorum varietate cum quadam mercenaria sollicitudine vani-
tas insolescit.
152 Exsibiletur in foro sine eloquio & persuasione Rhetor,
Ita & qui omissa verborum proprietate, emasculata oratione in no-
strae diuae matronae aedibus personauerit, exulet: nec tantum tam-
quam ignorans, sed vt omnino ad intelligendum inhabilis eii-
ciatur. Et si quispiam ab hoc philosophiae non populati genere
verborum cum proprietate simplicitatem tentauerit excludere:
magis parricidii atque sacrilegii reus esto, quam si deorum sa-
crosanctas imagines prophanauerit: vtpote Saturnum, Martem,
Neptunum, Oceanum, Herculem, bysso, purpura, annulis, inau-
ribus, & cincinnorum fimbriis inhonestarit, qui pro vera maio-
state nudi, cum simplicissimo (ad deitatis differentiam) telo ping??
voluerunt.
CAPVT II.
Minimum esse tum numerorum, tum magnitu-
dinum, tum omnium vtlibet elemen-
tatorum substantiam.
AT mihi sufficiat rerum pro pondere lucem
Adpetere, & templum solido exadamante fu-
turum