sum, adeo vt vno intuitu possis pro vna contradictionis parte
dicere omnia bona; alio pro contradictionis parte altera omnia
mala; alio nihil bonum vel malum, vt neutrum contradictorio-
rum sit verum; alio omnia tum bona tum mala, vt sit vtrumque
contradictoriorum verum, capiatur. Ex potentiarum veró latere,
vel simpliciter vel ad tempus, vel ad genus, vel ad speciem, vel ad
indiuidua definita esse bonum & malum, dulce & amarum, vtile
& inutile, & penes horum affirmationem & negationem verum
atque falsum. Quibus rite perspectis facillimú erit colligere non
vllum esse qui fallat fallaturve 'ensum: quandoquidem semper
de proprio obiecto pro suo modulo qui propria, vera, & vnica
est meusura diiudicat. Quippe ettam sensibilia ad sensum & sen-
sus ad sensibilia iuxta aliud me ius vel deterius veritatis genus
non conferuntur. Quando de eisdem neque ratio, neque intel-
lectus; neque mens quippiam cognoscere potest vel definire,
quidquid garriant propriis & ridiculis illis distinctiunculis im-
portunissimi sophistae: minus enim ratio potest de coloribus
iudicare quam auditus: veluti illa in alio cognitionis genere, iste
veró in alia eiusdem genetis specie esse dinoscitur. & stupidi est
discursus velle sensibilia ad eandem conditionem cognitionis
reuocare velle, in qua ratiocinabilia & intelligibilia cernuntur,
Sensibilia quippe vera sunt non iuxta communem aliquam &
vniuersalem mensuram, sed iuxta homogeneam, particularem,
propriam, mutabilem, atque variabilem mensuram. De sensibi-
libus ergo quá sensibilia sunt vniuersaliter velle definire, in ae-
quo est atque de intelligibilibus vice versa sensibiliter. Circa a-
ctumitem sensus exterioris perfectio iuxta suos gradus esse po-
test atque defectus: veritas autem atque falsitas quae in collati-
one subiecti ad passionem consistit, minime quidem: quando
veritas atque falsitas enunciabilis in triplici de necessitate tet-
mino, (siue de primo siue de secundo capiatur adiacente) con-
??eritur. Oculo enim lucem colorem atque motum videmus, ve-
rum autem oculo videre non possumus: neque etenim in ocu-
lo vis ea sita est, qua hunc esse verum colorem lucem que veram
diiudicemus, & ab apparentibus eiusmodi distinguamus. Ei qui
affirmat hominem esse animal, opus est cognoscere hominem,
& animal, & homini animal inesse, & alia quae vt media atque
circumstantiae, ad hanc incomplexe complexeque concurrunt
cognitionem. Sensus veró externi non est nisi vnam atque sim-
plicem obiecti vnius speciem apprehendero. Ex colore quippe
atque figura, subiecti figurati coloratique nomen veritatem at-
que ab aliis obiectis differentiam me ditari alius omnino profun-
dius inhaerentis est virtutis: Quam sane potentiarum distincti-
onem á Peripateticis magis landabiliter inuestigatam, quam fe-
liciter compertam esse suo manifestabimus in ordine.
4 Obiecta ei cui primo atque proprie attribuuntur sensui ma-
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|