xime sunt praesentia: actusque qui circa idem consequuntur ob-
iectum, cum consequentibus potentiis in virtute primae atque
praeuiae militant: Surdum enim neque imaginati neque somnia-
rie posse voces quas numquam exaudiuit, neque caecus quas
numquam videtit figuras atque colores, non est qui audeat infi-
ciati: neque in interno sensu efficacius eas possibile est esse spe-
cies, quam sit externis aliquando sensibus vel secundum totum
eundemque ordinem, vel secundum partes aliosque ordines a i-
quando praeextiterint.
9 Natura tanto vnam cum proprio actu potentiam amplius
intendit, quanto altera remissa est vel impedita. Verum circu-
lum mens nisi post sensitiuam informationem non definit. ne-
que sensitiua potentiae munus erit de??ire sicut & minimum
simpliciter apprehendere illi est impossibile. Verus igitur circu-
lus etiá (si in rerum natura comperirerur) nullius est earum qui
bus donamur potentiae comprehendere. Neque ideo circuli de-
finitionem secundum logicam, aut quomodolibet aliter abstra-
ctiuam technam specificabilem, ocioso alioqui ratiocinio non
concedimus.
CAPVT IIII.
Verum circulum finitum non esse in
natura possibilem.
NAturae ìn sylua quia nusquam progenitricis
Consimilem omnino partem parti opperiemus.
(Vt similes atomis atomos) primordia namque
Praedita sorte hac sunt, si qua hac sunt praedita sorte.
Quapropter circus consistens partibus aequis
Omninó cunctis, pariter centroque relatis,
Nulla est natura; nulla est fabrefactilis arte.
Aspicis vt recto & curuo quamcumque figuram
Explicet ad mixtam naturae opus omniparentis;
Vt rectum curuo pleno apponatur inane:
Nam plana quantis facie quanta amplius haerent,
Inuicem attingunt modico plana atque globosa;
Puncto concurrunt minima const antia mole