16. Deus est monadum monas. nempe entium entitas: qua-
propter etiam vulgo philosophantibus Ens & Vnum non diffe-
runt. Sicut ergo per monadem omnia sunt vnum, ita & per mo-
nadem sunt: quando quod vnum non est, nihil omnino est.
20 In minimo, simplici, Monade, opposita omnia sunt ide,
par & impar, inulta & pauca, finita & infinita: ideó quod minim
est, idem est maximum, & quidquid inter haec.
Ostenditur hoc primó in Deo quiidem dicitur esse vbique
& nusquam, infra omnia fundans, super omnia gubernans, intra
omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, omnia per ex-
cellentiam & comprehensionem, nihil per definitionem, prin-
cipium omnia promens, finis omnia terminans: Medium ne-
ctens & discriminans omnia, centrum vbique, intimum inter-
norum. Extremum nusquam, quia metitur & concludit omnia
immesus & in exaequabilis ipse, in quo sunt omnia, & qui in nul-
lo, neque in seipso, quia indiuiduus & simplicitas ipsa, sed est ipse.
30 Secundó, in vniuerso vbi indifferentia sunt longum, la-
tum & profundum: & quod vbique habet medium. 34. Ter-
tió, in particulari sphaera sen mundo in quo ab vno centro, di-
mensionum indifferentia est perspecta. 37. Quartó, in gyro
diurno, in quo ad telluris vniuersalem e superficiem vbique est pun-
ctu, orientis, occidentis, meridiei, & quiuis eius generis alius.
42 Quintó, in circulo qui est terminus seu peripheria, in quo
nulla ratio nec natura subiectiue concauum distinguit à conuexo
COINCIDENTIA ANGVLI.
47. Sextó, in anguli termino super plano vel linea A B
accepto puncto C, super qua recta C D fixo extremo C nunc in-