clinetur nunc exurgat: ibi ab eodem Cangulus acutus & obtu
sus, extremis vel mediis rationibus & superlinea A B cadente
recta C D simul iutereunt maxime acutus & obtusus angulut
qui simul eadem exurgente nascuntur.
54. Septimo in minimo arcu & minima chorda quorum o-
mnino nom possis differentiam vllam effingere sicut etiam in idem
veniunt maximus arcus atque chorda; quando quidem tanto ad
rectitudinem magis accedit, quanto maior est arcus C D, E F, G H,
vt tandem opus sit, vt maximi cycli arcus ide sit quod recta I K.
59. Vnde sequitur circulum infinitum & rectam infinitam item
diametrum infinitum, campum, seu aream, centrum & quodcum-
que aliud non differre: sicut etiam in puncto, qui minimus est
circulus, non differunt.
65 Octauo in maximo & velocissimo motu, & simplicitet
tardo, seu maxima quiete, quae omnino oportet esse vnum at-
que idem. Nam simpliciter velox quod mouetur ab A in B, &
à B in A, simul est in A & B, & in toto gyro: itaque manet. Hinc
diuina sapientia quae attingit omnia, & est in omnibus, dicta est
mobilissima omnium, quia vbique manet, & immobilissima,
quia ocissime attingit à fine vsque ad finem, & disponit omnia
inter suos vbique terminos. Tribuitur illi motus, quia est ve-
getatio & vita, cuius virtute omnia mouentur; tribuitur illi qui-
es, quia est ipsa aeternitas & substantia in qua & per quam omnia
sunt & manent.
76. Ergo linea nihil est nisi punctus motus, superficies nisi li-
nea mota, corpus nisi superficies mota, & consequenter punctus
mobilis est substantia omnium, & punctus manens est totum.
idem iudicium de atomo, idem primo & praecipuo modo de
monade, vnde tandem minimum seu monas est omnia, seu ma-
xima & totum.
79 Si ergo contemplatio naturae vestigia persequitur, à
minimo incipiat, & in minimo speculando consistat, & in mini-
mum contemplando desinat oportet.