Erigere in seclum vsque adeo meliora professo.
Et quacunque Deus iussit consurgere vena
Nunc canere incipiam. MINIMVM substantiare-
rum est;
Atque id idem tandem opperies super omnia magnum.
Hinc monas, hinc atomus, totusque hinc vndique fusus
Spiritus, in nulla consistens mole, suisque
Omnia constituens signis, essentia tota,
Sires inspicias, hoc tandem est, materiesque.
Quandoquidem minimum sic integrat omnia, vt
ipsum
Ni substernatur, reliquorum non siet hilum.
Esto nulla monas, numerorum non erit vllus:
Namque ea constituit species, statuens genus omne.
Quocirca in cunctis primum est fundamen, vt vnde
Et Deus, & natura parens, arsque explicat alte
Quod super omne genus perstat, quod & in genere o-
mni est,
Ergo cluit constans in cumctis, & super haec qui
Claudit finitum, infinitum permeat amplum,
Efficiens, nectens, integrans, atque propagans
Quidquid compostum, & simplex quodcumque ere-
atur
Immenso aseclo pendens: quia maxima quaeque
Ex minimo, in minimo, ad minimum sunt, per mini-
mumque.
Hoc natura parens, artisque pedissequus ordo
Ponit componens, inque hoc speculando resoluit:
Vt numero modico verba infinita reponit
Litera & accentus, quorum pars denique punctus
Prima datur; quare hic tota est substantia in illis.
Non aliter rerum simplex substantia prima est,
Corporibus minimum corpus, quod & omniatanden
Attingunt resoluta. Nihil discordat in vno hoc.
Si speciem spectes, ipsum sunt omnia tandem,