8. Hinc nihil esse simpliciter rectum, simpliciterque in com-
positione circulare, praeter atomos nihil simpliciter plenum,
nihil simpliciter vacuum praeter spacium intra coeuntium trium
in plano, & quatuor in solido atomorum concursum interme-
dians. Nihil consequenter simpliciter continuum & vnum, prae-
ter atomum, spacium vniuersum, & substantiam simpliciter in-
ter corpora & ea quorum esse circa corpora contemplandum.
22. Nihil videtur magis partibus in planum dispositis ada-
mante ipso constare. Nihil magis iride semicirculi arcum, nihil
finitore circulum, nihil horizonte nocturno semisphaericam
concauitatem. In iis tamen atque aliis tum naturabilibus
tum magis artificialibus penitius intuentibus, & ex parte obie-
cti, & ex parte sensus & circumstantium, apertissima inaequalitat
apparebit.
100. Vereigitur rotundum atque globosum vndique aequa-
le vnum infinitum tantummodo iudicamus.
CAPVT V.
Duas figuras vel lineas in materia omnino aequa-
les ostendere, vel bis eandem repete-
re, est impossibile.
MAteriam veras vsquam explicitare figuras
Posse negant, tamen haud cessant has quaerere in
illa;
Et ratione duce, media quoque Metrica amussi
Conquisita venit semper polygonia certa:
Nos tamen vt veram naturae lumine normam
Cernimus in factis non tam praesumimus alte.
Nouimus vt trepidans operatio prima metriae est
Fundamen reliquis quae sunt peragenda deinceps:
Vt rectam in partes vere quis diuidat aequas,
Atque parallelas faciat. Sitque angulus ipse
Quem cupiat; vere cadat & perpendicularis:
Non manus, aut sensus bis partes accipit aequas
Non hominem inuenies bis pensum ponderis esse
Vnius, praeterquam crassa lance probatum;