Et si diffusim vacuo capiantur ab orbe,
Progressus tamen aequata non vndique lege est.
Vndique nam pariter neque cedit peruius aer
Continue motus, quamuis tranquillaque ponti est
Vnda vel extrema constans sub lege quietis
Quam patitur natura: meant nihilominus eius
Omnia, & accipiunt crassi, & discrimina tenuis,
Quae non coniectes oculis. Quapropter inique
Se inuertunt partes, immittunt, inque geruntur.
Et visus iactum quoties capit amplus horizon.
Perfecti speciem gyri mediceque reponens
Sphaerai ante oculos formam, reputatur: at isthae
Fallit imago omnis: nec enim patet aër ab omni
Parte pari clarus lance, vt effunditur aeque
Multa seges radii visus circum vndique ab arcu.
Nusquam igitur verus tibi cyclus comperietur
Actu conspicuus naturae, artisve potenti.
Quando continue obiectum fluit, atque potestas,
Nec parili secum atque aliis quit caedere passu.
Sic lux atque calor medio eiaculantur ab igne,
Sic redolens redolet, minimis circum vndique iactis
Continuo effluxu, quae á rebus lata per orbem
Euolitant, iisdem suntque influitantia ab orbe.
Sed non continue succedunt partibus aequis,
AEquis temporibus, spaciis, virtute, locoque:
Quamuis sphaerali fundanturque vndique semper
Appulsu, sic decrescant, sic deficiantque.
Quapropter verum infinitum dixeris vnum
esse globum, & cyclum, minimum quod simpliciterque
est.
Et magnum super omne, quibus nihil haeret inique.