Conueniunt quoniam neutrius pars datur vnquam:
Ast minimum prima est, non est pars terminus vlla.
Turbae ignorantum nusquam haec distincta ferumtur.
Hinc sic ex minimis nihilum componitur inquit,
Terminus vt nihilum componit, nullaque pars est.
At minimum dici cuius nec pars datur vna,
Quodneque pars vna est, contradictoria clare
Implicat, vt minimum in maiorum esse, inque minorum
Ordine non dubium est; extremumque ordine in isto.
Primaque pars tandem substantia totius vna,
Per quam pars & erit quidquid pars inde vocatur.
Turbae ignorantum est immanis machina montis
Ante oculos: lucem comprendere quo minus istam
Possit vt in physicis nihilum, nihilinque mathesi
Proficiat: quando minimo ex hoc omnia pendent,
Consistunt, informantur, sumuntque figuras.
Terminus vt non est pars, nec minus est, minimumve;
Nam minimum, magnum, maius, discrimina partis
Sunt atque integri: super haec est maxima moles.
Vt monas est ergo numeri pars certa, ita punctum est
Pars prima, atque omnis plani substantia: Namque
Puncto, atomo, & monade est planum, corpus, nume-
rusque
Cumque in comtinui minimum spectare profundo
Non liceat, pariter licet impariterque secare,
Partibus & variis, vario venit ordine coram
Quod per se certis numeris consistat oportet.
Perpetuoque inter minima extat terminus vnus,
Principium istius partis, finisque sequentis.
Hinc est quod plenum & vacuum dixere priores
Continuo in quocumque dari: nec non atomorum