Quod bene comprensum est quando bene mente te-
netur
Quidquid principio clarauimus, vt similare
Sit toti minimum, vacuumque in partibus cunctis
Concipiet mensor minimis consistere planis,
Si totum statuat quod puncto attingitur vno;
Vt triquetro Cyclum spacio similes duo pellunt.
Porro vbi sunt parteis integro consimilareis,
Rectaque concludunt campum lateralia fila,
Non opus est vacuum รก plani distinguere sensu.
Protinus ergo vides quo nam pacto angulus idem
In geminas tantum currat dispescile parteis.
LEVCIPPI TRIANGVLVS.
Nam latus attingit quaecumque subinde magis se
Inclinat, veniat nisi numero curta secundo,
Sic successiue centrum venit ordine ternum